Même observation qu*à la page précédente
2. Les mots compris entre « obtinentes » et « dicuntur » manquent dans A et B, et se trouvent dans C.
rum sive religiosorum, cum ultra numerum canonicorum hujusmodi Icxx) ipsorum monachorum subrogandorum duodecim perpetuae vicariae erigendae ceu portiones duodecim vicariarum, de communitate nuncupatanim, hujusmodi augendae, necnon sex pueri ac unus eorum magister deputandi sunt, ut praefertur, quodque propterea sseculares aut regulares tenentes prioratus et praepositatus praedictos de Rotho, de Roziers, de Asnesio, de Mutone, de Rossaco et de Fisco de mensa nuncupatos, ceu alia bénéficia quaecumque, exceptis tum officia claustralia in commendam obtinentibus a dicto monasterio dependentia, qui pro praesenti non sunt et tempore executionis praedicti non erunt de gremio, nec monachi dicti monasterii neque monachales portiones percipiunt nec percipient, non possint in futurum praetextu erectionis factae hujusmodi ratione illorum beneficiorum dicere aut prsetendere se esse de gremio ceu de numéro canonicorum praebendas habcntium in dicta ecclesia in s«cularem noviter erecta ;
quodque praemissa omnia et singula in contractus transactionis et concordi« inter ipsos abbatem ' etcapitulum [fol. 170 r°] invicem et praefatum Francisomi et pro tempore existentem Francorum regem, necnon Sedem prsedictam, favore et contemptione hujusmodi erectionis et ad saccularitatem reductionis obtineant, ita ut inter caetera regni Franciae privilégia adscribi et computari debeant, quodque praefati et qui pro tempore erunt abbas et capitulum ac personae ipsius erectae ecclesiae, in quibuscumque impetrationibus> dispensationibus^ gratiis^ facultatibus, indultis, concessionibus et litteris apostolicis, gratiam vel justiciam concementibus, per eos sive eorum nomine a Sede praedicta vel illius legatis aut alias qualitercumque impetrandis, seu eis etiam motu proprio concedendis, nullam de eorum r^^laritatis hujusmodi suppressione ac reductione aliisque omnibus in praesentibus contentis mentionem facere teneantur, nec propterea impetrationes, disperisationes, gratiae, facultates, indulta, concessiones et litterae hujusmodi de nullitatis vitio seu intentionis defectu notari possint, auctoritate et tenoresupradicto perpetuo statuimus et ordinamus. Et nihilominus abbati et capitulo praefatis quae cumque statuta et ordinationes rationabilia et honesta ac sacris canonibus non contraria, tam super receptione personarum quam delatione almutiarum et aliorum indumentorum, quoad ad divinum cultum et alia quaecumque necessaria condere, ac condita quotiens opportunum fuerit immutare, limitare, corrigere, ac interpretare secundum rerum et temporum qualitatem, et loco illorum aliud vel alia statuta et ordinationes, quotiens eis placuerit et visum fuerit expedire, de novo edere et facere libère et licite possint, ad quorum observationem singuli de gremio dictae ecclesia existentes adstricti, et ad id cum pœnarum et censurarum edictione compelli possint, et quae postquam condita, limitata et correcta fuerint, eo ipso dicta auctoritate apostolica confirmata sint et esse censeantur, plenam et liberam auctoritatem et facultatem concedimus. Et insuper abbatem et monachos prae-