I . Une main contemporaine a corrigé monasterio
qui présider ad mensam principalem ; ceteri vero, ut sunt in ordine suo, per mensasad dexteram partem et sinistram. Cum autem vinum omnibus sufficienter propinatum fuerit, cocci, ordinati ut prius, ante et rétro ad gradum fâciunt, et ad justas suas venientes de vino prius allato bibunt; deinde qui présider finem imponit lectori et statim pueri, quisque cum chifo suo, vadunt ad vinum, et accipientes bibunt ad justas suas. Similiter refectorarius lectori, faao prius ad gradum ante et rétro et ad justam suam consedenti, vinum débet propinare. Quo facto, cellerarius vini, ut venit prius ad sonitum cimbali, ita et recedit. Tune etiam prior tribus ictibus [fol. 97 r**] scillam interpolate percutit, et demum alta voce dicit : « [Deus in] adjutorium nostrum »; et respondentibus omnibus : « qui fecit celum et terram », facto prius ante et rétro, ordine qiio venit recedit conventus, preeunntibus conversis et noviciis et ultimis infantibus. Set hoc non est ignorandum quod, si tardior ora est ita quod non sufBciat lux diei, capicerius Sepulcri in duabus trizanciis claustri, in lanternas vitreas ad hoc factas, plures candelas débet accendere, ut ordinate et regulariter videat conventus transsire. Refectorarius quidem, quolibet dieSabbati, accipit duas cornutas a mesagario de consuetudine et socius ejus unam tantum. Sciendum vero est quod omnia utensilia refectorii et quicquid faciendum vel emendandum est in refectorio, domnus abbas tenetur de consuetudine facere, prêter vasa elemosine.
^ 2, De capicerio Sepulcri,
In Sepulcro gloriosissimi patroni nostri domnî Marcialis apostoli, sunt duo custodes, quorum primus vocatur capicerius et est major alio ; alter socius ejus est, et adjuvat eum, et cum eo jacet in ipsa ecclesia Sancti Pétri ante ostium Sepulcri. Qui eciam, quociens absens est vel manducat, supplet vices ejus et emendat necligencias. Cum quo eciam et ebdomadario Sepulcri et ostiario summo mane missam cantet popularem de die ' sicut in monasterio ; deinde aliam béate Marie cotidie ^.
In eodem etiam Sepulcro cum eis cotidie de consuetudine, tam ad matutinos quam ad omnes horas diei, conveniunt alii IV monachi divina officia celebraturi ^ et quicquid dicit conventus in monasterio dicunt, et amplius cantando nocturnos, matutinos et vesperos beati Marcialis apostoli, [et summo mane ceteras horas],
1 . Cette messe fnatutinale se disait encore au xyiip s. et dans le factum par lequel le chapitre défendait son existence menacée par le chapitre cathédral, l'existence de cette messe est donnée comme un des principaux services rendus par la collégiale à la population du Château.
2. Une main postérieure a ajouté au bas de la page : « Et octo vicibus per annum a capellanis ipsius loci cantatur missa major videlicet in die Natalis Domini ; Epiphanie ; Dominice Cène; Pasche ; Asscncionis ; Pentegosten ; Assumpcionis sancte Marie ; et omnium Sanctorum ; et duobus sabbatis sanctis Pasche et Pentegosten et, finita missa, debent capellani omnes redire in chorum ».
3. Une main différente a ajouté : « Et sunt ebdomadarii ejusdem loci. »
et ad nocturnes ejusdem patris de vita ejus vel miraculis legunt très lectiones cum propriis responsoriis ; et ebdomadarius revestitus incensat omnibus diebus et nocturnis, tam ad matutinos quam ad vesperos.
Predictus vero capicerius ipsum Sepulcrum et thesaurum ejusdem loci habet sub cura et custodia sua : videlicet urnam auream, lapidibus preciosis intextam, sub qua est corpus gloriosissimi patroni nostri Marcialis apostoli ; crucem in qua est lignum vivifice crucis Domini nostri Jhesu Christi ; et aliam minorem ymaginem argenteanl' Dei genitricis Marie, gemmis decoratam ; duas capsulas argenteas in quibus sunt reliquie sancti Johannis Baptiste et sancti Vincencii martyris et aliorum plurimorum sanctorum ; coronam auream, [gemmis decoratam, catenis argenteis] super sanctum altare pendentem, pluribus pendentibus philacteriis et reliquiis ornatam ; quedam etiam vasa argentea cum reliquiis et ornamenta pendentia in pertica ante predictam urnam auream ; libros plures, vestimenta, infulas, [fol. 97 v°] cappas et alia ornamenta saccrdotalia et sacra linteamina al taris et pallia; amphoras argenteas vini et aque, candelabra argentea et concam argenteam.
Accipit vero dictus capicerius oblationes fidelium et nummos mittit in archam prope altare ad hoc factam. Tamen de ipsis nummis, omnibus dominicis diebus et in festis primi classus et Circumcisionis Domini et sanai Johannis Baptiste, sex nummos ministrat pauperibus in helemosinam ad mandatum faciendam. Emit etiam ceram et oleum et incensum et omnia que necessaria sunt ad officium sibi deputatum ; facit etiam confracta solidare et disrupta remendare.
In eodem etiam Sepulcro accenduntur a dicto capicerio octo cerei jugiter nocte et die arsuri, diversi tamen ponderis : nam de sex libris cerei facit quatuor cereos, et de aliis sex libris decem, et de majoribus ponit très, de minoribus vero quinque ; in sollempnitatibus primi classus, de minoribus septem. Sed hoc non est ignorandum quod B. de Born miles in ultima * voluntate sua legavit unam candelam jugiter ardentem beato Marciali in hereditate propria, videlicet in leida mercadi de Chasluz aus Chabrols. Postea illi qui tenent eam hereditatem composuerunt cum capicerio Sepulcri super candelam ad quatuor libras nummorum censuales ; et dominus de Monbru assignavit quinquagintasolidosinpredicta leida, et J. de Virac decem solidosin eadem, et pro reliquis solidis dédit quingentos solidos, quos P. de la Guirsa, tune temporis electus, et conventus. miserunt in proprios usus et statuerunt ut de Sepulcro beati Marcialis triginta solidi annuatim redderentur ad candelam faciendam, que una est de predictis octo cereis. In duodecim vero lectionibus in tercio nocturno, accendit duas candelas prêter predictos cereos, et privatis diebus ad matutinos béate Marie et beati Marcialis similiter duas, que ardent donec conventus in Sepulcro ad processionem veniat, et, finitis matutinis, de omnibus sanctis recédât'.
I . Une main différente a ajouté : « Ad quam processionem ante hostium Sepulcri ponit unum capseonum ut conventus clare videat intrare, ad quem conversi accendunt lanternas juvenum » .
476 PIÈCES JUSTIFIC\TIVES
Similîter ad omnes missas cotîdie sexaccendit candelas prêter predictos cereos; et in omnibus sabbatis et precipuis festis, tresdecim ; et cotidie infra octabas béate Marie, novem ante altare béate Marie super Sepulcrum ; in fine sexte ferie, unam candelam que ardeat et non deficiat tota noae, et, si defecerit, emendare tenetur in die vel nocte sequenti ; similiter in festis que fiunt in albis, et in omnibus octabis béate Marie, infra octabas similiter cotidie ; in festis vero in cappis similiter, sed tune durare débet noae et die; in sollempnitatibus primi classus unam in capella [fol. 98 r**] abbatis ; in festivitatibus beati Stephani ante altare sancti Stephani super Sepulcrum unam ; ad altare béate Marie et sancti Stephani super sepulcrum, duas candelas ad omnes missas ministrat. In capella abbatis, duos cereos ad omnes missas, qui etiam ardent ant^ domnum abbatem in noctibus; in quinque precipuis festis unam ante crucem infirmarie ubi fratres finiunt et, quamdiu frater ibi jacuerit in extremis positus, similiter unam ; in refectorio tenet assidue viginti et duas candelas que fiunt ex novem libris cere, quas combustas, accepto residuo, restaurât.
Priori cotidie unum capseolum bonum semipedalem et longiorem spacio duorum digitorum donat ; unicuique lanterne puerorum quatuor capseolos donat; lanterne juvenis très; positis in custodia propria culpa similiter très. Lanternas tam pueorum quam juvenum et eorum qui propter disciplinam ponuntur incustodia, querit; et disruptas emendare facit et magistro puerorum tradit, ut per manum ejus pueris et juvenibus et aliis distribuantur; unicuique luminari in dormitorio duos capseolos tradit.
Illic in claustro regulari et infirmarie lampades accendit très capseolos; infirmis capseolos sufficientes. Si tarde veniunt vel nostri vel hospites, ad cibaria preparanda cellerario coquine dat capseolos sufficientes. Per unumquemque monachum hospitem, infirmario prima die unum capseolum tradit ; abbatibus capseolos sufficientes et unicuique unam candelam tota nocte ardentem; domno abbati Cluniacensi duos cereos; legatis, archiepîscopis, episcopis, pro bono pacis candelas vel ceram sufficientes ; in domo hospitum extra claustrum omnibus hospitibus candelas sufficientes ad arbitrium optalarii ' ; equitaturis fratrum nostrorum de via venientium et hospitum capseolos sufficientes; candelam ad lectionem collation is tradit magistro puerorum, ut per pueros custodiatur et per magistrum ad collationem accendatur '.
Si autem tarde veniunt fratres ad collationem, in catenas ferreas ex utraque parte capituli cum sex clavibus pendentes, sex candelas accendit et post finem collationis tollit. Diligenter etiam procurât ut, [fol. 98 v**] audita silla collationis, cereum trium librorum cotidie in capîtulo afferat, eumdemque surgen-