I. Can. Mancint, S. R. et U. Inquis. Notarius
Ui 4 -aott 1900.
Un mariage contracté par deux protestants devant le ministre protestant attaché a Vambassade d’Angleterre en Italie, dans les locaux de Vambassade, est déclaré nul a raison de la publication du décret Tameisi en Italie.
Beatissime Pater,
Hpiscopus N. N. ad Sanctitatis Vestree pedes proyolutus, humiliter exponit que sequuntur:
Berta, foomina catholica, matrimonium inivit in Italia in domicilio Legationis Nationis Anglice cum quodam homine ipsius nationis, et juxta ritum et formarn religionis seu sectee protestantium. .
Hee foomina domicilium in hac diccesi viginti abhince annis constituit et semper ut viduam se exhibuit, quin
‘ Nous traduisons de Vitalien.
ae
tamen documenta fide digna assequi potuerit, quee con- — jugis mortem confirment. ahi
Nunc vero catholicum inire conjugium desiderat et a concubinatu, in quo miserrime vivit, emergere; et cum viduitatis statum probare nequeat, quia juxta presumptiones conjux suus in civitate Londini diem supremum obiit, et nemo adsit qui super hoc testimonium dare queat, instantissime petit ut soluta ipsa habeatur, eo guod matrimonium, de quo supra, inierit in loco ubi Tridentinum fuit publicatum et Sancta Sedes irrita declaravit matrimonia hereticorum vel mixta, ideoque ut nullum debeat considerari.
Sed. cum dubium oriatur super hac nullitate, ex eo quod matrimonium celebratum fuit in ipso demicilio Legati Anglici in Italia et assistente ministro acatholico ipsi Legationi addicto, ideo enixe S. V. rogo ut sequens dubium diluere non dedignetur :
Utrum matrimonium supra relatum debeat ut irriftum haberi, ita ut foemina, de qua agitur, ad alias nuptias confugere valeat, etiamsi non constet de obitu prioris conjugis ?
Et Deus, etc. ;
Feria iv, die 4 augustt 1900.
In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis coram EEmis ac RRmis DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus habita, proposito supradicto dubio, prehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem EE.acRR. — Patres respondendum mandarunt :
Affirmative.
Sequenti vero feria v1, die 3 ejusdem mensis et anni, in consueta audientia SS. D. N. Leonis Pp. XIII a R. P. D. Adsessore S. O. habita, SS. D. N. resolutionem EE. ac RR. Patrum adprobare dignatus fuit.