‹ L' ami du Clerge ParoissialChapitre 72 sur 276 · I. Can. Mancini, S. R. et U. Inquisit. Not · texte numérisé non relu

I. Can. Mancini, S. R. et U. Inquisit. Not

igi rs 13 décembre 1899.

De liceitate et necessitate operationis cesarec, quando certo constat de morte matris pregnantis.

. Beatissime Pater, Episcopus N. N. ad S. V. pedes provolutus, que sequuntur humiliter exponit :

LVAMI DU CLERGE

et,

lé

Parochus N. N. in hac Diccesi, juxta Ritualis Romani preescripta, juxta etiam preces mulieris pragnantis et graviter decumbentis, super hac muliere, jam certo mortua, curayvit ut operatio-cxsarea fieret. Medicus absens erat et operatio facta fuit ab alia persona capaci. Puer vivus erat et fuit baptizatus. Propter hoc factum prefatus parochus fuit accusatus, sed a judicibus civilibus sine ulla condemnatione remissus. Postea autem, et propter idem factum, dictus parochus a Gubernio stipendio annuo fuit privatus.

Queeritur ergo :

le Parochus N. N. egitne recte curando ut fieret operatio, medico deficiente, ab alia persona capaci, morte quidem certa, sed non legaliter recognita ?

2° Parochus, vel alius sacerdos, debetne curare ut, in iisdem supradictis circumstantiis, operatio, de qua agitur, fiat, etiam quando sequi debet privatio annui stipendii?

Kt Deus, etc.

Feria IV, die 13 decembris 1899.

In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis ab Emis ae Rmis DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Generalibus Inquisitoribus habita, propositis suprascriptis precibus, prehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem Emi ac Rmi Patres respondendum mandarunt :

Detur Decretum 8. Officit diet 15 februarti 1780 ad Vicarium Apost. Sutchuen.

Porro citatum Decretum sic se habet :

« Ubi de rebaptizandis parvulis Rituale Romanum hoe preescribit scilicet : Si mater proeegnans mortua fuerit, fetus quamprimum caute extrahatur, huc usque inter christianos casus occurrit, sed regula prescripta nunquam obseryata est, neque unquam promulgata. Rationes sunt: summa repugnantia quam Sinenses habent ad ejusmodi sectionem, absoluta apud ipsos artis anatomice imperitia, gravissimum periculum atroces calumnias contra religionem excitandi gravesque persecutiones sustinendi cum discrimine galutis et vite saltem pro iis qui sectionem tentare auderent, si factum ad notitiam gentilium perveniret, quod admodum facile est. Cause preedictee possuntne silentium excusare ? :

« Resp. — Etsi caute prudenterque agendum sit, ne, cum paucos querimus, multos amittamus, agendum est tamen, et sectionis a Rituali prescripte notitia ingerenda, ne oblivisci videamur eos, quos abundantiori charitate manifestum est indigere. Erit proinde e missionariorum debito, paulatim et opportune commonere Sutchuenses de miserrima -parvulorum perditione in uteris matrum decedentium, quibus opitulari nihilominus, quoad humane possunt vires, postulat christiana charitas, postulat ecclesiastica sollicitudo. Neque improbum videri debere Sutchuensibus ut ullis fidelibus secare matrem mortuam, cum et Dominicum latus dissectum sit pro nostra redemptione. Illud potius rationi absonum atque ab omni pietate remotum, pro inani integritate pudoreque servando defunct genitrici, viventem natum :eterne morti addicere. Certe, non modestia, non virtus, unde tantum profluit malum. Hee autem foetus extractio de pregnantis defuncteque alvo matris, quamvis patefacienda, ut dicimus, ac persuadenda sit, expresse tamen cavet, prohibetque Sanctitas Sua, ne missionarii in casibus particularibus se ingerant in demandanda sectione, multoque minus in ea peragenda. Sat proinde missionariis fuerit illius notitiam edidisse, curasseque ut ejus perficiende rationem perdiscant qui chirurgicis intendunt laici homines, tum vero, cum casus tulerit, ejusdem praxim ipsorum oneri ac muneri reliquisse. »

Sequenti vero feria VI, die 15 ejusdem mensis et anni, per facultates Emo ac Rmo Dno Cardinali S. Officii Secretario concessas, Ssmus D. N. Leo Div. Prov. Pp. XIII resolutionem Emorum ac Rmorum Patrum adprobavit.

Page 1