‹ L'ancien Collège d'Harcourt et le Lycée Saint-Louis. Notes et documents pour la plupart inéditsChapitre 290 sur 355 · Arch. Nat. S. 6439, n · texte numérisé non relu

Arch. Nat. S. 6439, n

tas Turonenses annui reditus amortizatas et capîendas suprà praeposiluram Gadomensem ad usum et sustentationem pauperum magistrorum et scholarium in artibus et in theologia studentium in dictis domibus institutorum et instiluendorum dederimus, deputaverimns, assignaverimus ac ordinaverimus, lam nomine nostro quàm executionis praedictae.

Nos ad regimen, utilitatem et tranquillitatem dictorum studentium ordinavimus omnia quae sequuntur.

I. Imprimis statuimus quod ibi ponantur 28 scholares pau pères studentes in artibus et in philosophiâ, quorum quatuor de diœcesi Constanliensi, et quatuor de diœcesi Baiocensi, et quatuor de diœcesi Ebroicensi, et quatuor de diœcesi Rot nom âge n si in Normaniàduutaxat oriundi. Ln quibus diœcesibus, idem D. Radulphus pro majori parte bona ecclesiastica quae percepit tempore quo vivebat, perpeiuo assignantur, résidu u m de iisdem diœcesibus vel aliis et indifferenter de omni natione undecumque docibiles et idonei poterunt inveniri. Et ordinamus quod quiiibet eorumdcm scholarium babeat très solidos Parisienses qualibei septimana, scilicet a feslo sancti Michaelis usque ad octavas apostolorum Pétri et Pauli et ultra, si ad hoc sufficiant facilitâtes.

II. Item, statuimus quod ibi ponantur ad minus duodecim pauperes seu magistri studentes seu instruendi in theologicâ facultale, quorum erunt perpetuo duo de diœcesi Constantiensi, duo de diœcesi Baiocensi, duo de diœcesi Ebroicensi, et duo de diœcesi Hotbomagensi in Normaniâ oriundi, alii indifferenter ut prius de omni natione et ordinamus quod quiiibet ipsorum scholarium praedictorum habeat quinque solidos Parisienses proqualibet septimana.

III. Item, statuimus quod si aliquis dictorum studentium de praefatis diœcesibus decedat, vel recédât, vel amotus sit ex causa aut ultra très me n ses sine cansâ légitima se à dicta domo absentaverit, tempore vacalionum minime computato, alius idoneus de diœcesi ut suprù de qua erat decedens, recedens vel amotus loco illius per magislrum dictœ cornus subroge lu r, ità quod numéros praedictus scholarium juxta ordinationem priùs factam perpetuo conservetur.

IV. Item statuimus, quod theologi separatim vivant et cohabitent ab artistis; videlicet in majori domo quae est propinquior ecclesi» Sancti Gosmae ; et artistae in minori domo quœ est versus portam Inferni, nec habeant aliquid commune in cohabitatione excepta capellâ, in quâ convenient ad servitium juxtà ordinationem à priore inferius annotalo faciendam.

V. Item statuimus quod praedictis sludentibus ta m in theologia quàm in artibus seu philosophiâ naturali, cauierae assignenlur per magistrum prout melius viderit expedire.

VI. Item statuimus, quod tàm theologi quàm artistae simul comedant in prandio et in cœna, quiiibet in aula sibi de pu la ta, secundùm quod in aliis scholaribus Parisiensibus ejusdem conditionis extidt consuetum.

VII. Item statuimus, quod nullus studentium habeat proprium garcionem qui in domo jaceat vel manducet, sed iheologi communes habeant et artiste similiter, prout necessarium vel expediens videbitur eis et magistro dicta? dormis.

VIII. Iiem statuimus, quod quaec unique persona ecclesiastica vel secularis dederit et assignaverit dictas domui decem libras Turoncnses annui redditus amortizalas pro vie tu uni us artistae per tolum annum aut duodecim libras Parisienses pro viciu unius theologi, jus habeat perpetuo et retineat sibi et ejus successoribus praesentandi magistro dictae domus scbolarem seu scholares undecumque fuerint oriundi juxta numerum victus seu victuum acquisilorum et assignatorum. Et si praesentatus idoneus vità et m or i bus et habilis ad proûciendum per eumdem magistrum inveniatur, tempore recipiatùr, si vero secus fuerit, adhuc eadem persona alium repraesentet et admittatur seu repellatur eo modo quo die tu m est; si vero secundâ vice repellatur praesentatus, jus praesentandi amittat et tune magister dictae domus de persona idonea provideat jure illius qui constituit victum, jure praesentantis in aliis praesentationibus semper salvo. Ne tamen magister dictae domus ingérât difficultates ut provisio ad manum ipsius perveniat, statuimus, quod idem magister habeat eligere de civilate vel diœcesi de quâ est, rationem originis vel domicilii ille qui constituit victum, si est ibi idoneus, alioquin de ci vitale et diœcesi contiguis.

IX. Item statuimus, ut nullus artista admittatur in dicta domo qui habeat duodecim libras Parisienses vel ullrà in patrimonio seu beneficio ecclesiastico annuatim existendo in scholis, nec aliquis theologus qui habeat tri g Ma libras Parisienses vel ultra annui reditus ut supra, nisi legerit sententîas, et tune uon admittatur si sexaginla libras Parisienses, vel ultra habeat annui reditus ut supra. Sed infra praedictas summas redituum poterit dictus magister secundàm suam conscientiam dispensare pro personis duntaxat ad profteiendum benè aptis.

X. Item statuimus, quod si aliquis scolaris idoneus undecunque fuerit oriundus, desiderat eu m die lis scholaribus habitai e, recipiatur à nobis, vel à deputato à nobis quamdiù vixerimus. Et post dteessum nostrum, à magistro dictae domus secundum quod loca domus ad hoc se potueiint extendere, ponendo bursam suam, ac conducendo caméra m suam, ac emendo tan tu m de munitionibus, quantum reperiatur tempore receptionis suae proporlione cujuslibet schoiaris juxta aestimationem magislri et sociorum.

XI. Item statuimus, quod si contingat reditus dictae domus per nos vel alium augmentari uitrà \iclum quadraginta scholaribus assignalum, dictus magister scholares idoneos tàm in artibus quam in theologiâ juxtà vires facultatum recipere valeat cuj use unique fuerint nationis bursas eisdem assignando, prout est pro aliis superiùs ordinatum. Volumus tamen quod si unus theologus de novo instituatur, numerus arlistarum duobus scholaribus augeatur.

XII. Item statuimus, quod si aliquis artistarum legerit, in ar-

tibus per triennium existent in domo, ultra ibi non remaneat sed alius loco ejus subrogetur in eadem.

XIII. Item, quod prefati scholares utriusque domus bis in anno scilicet prima septimana novembres et consimili septimana aprilis ex tune proximo futuri, per Magistrum et Priorem visitentur et si aliquis ipsorum inhabiiis ad proficiendum fuerit propter mores suos, seu laudabiliter non profecerit, exindè abjiciatur omnino.

XIV. Ordinamus insuper clrcà praedictorum communitatem specialius et conjunctim; prima circa divinum officium celebrandum, quod in solemnita tibus (iat in capella dictarum domorum noie m ne scilicet servitium videlicet vesperarum, matulinanim et missarum.

XV. Item, quod in omni vigilia Apostolorum, solemnium Martyrum et Gonfessorum et diebus sabbat! , adventus Domini, fiât collatio in capellâ post vesperas celebralas.

XVI. item presbyter hebdomadaritis unam missam cito post pulsum Sancti Jacobi celebrabit cum nota die festo, et in sabbato de fieata Virgine, vel alia die, si dies sabbati fuerit occupata ; caeleris aulem diebus scilicet scholasticis sine nota, ex ce plis duntaxat diebus quibus determinabitur nimis manè. Tune enim non tenebitur donec postdeierminationem, celebrare, si tune fleri posait compe tenter.

XVII. Item quod bis in anno obîtus fratris nostri Radnlphi de Harcnria celebretur ibidem die veneris ante cineres, et habebnnt pro pitanlia triginta solidos. Et die veneris post exallalionem Sanctae Crucis et habebunt pro pitanlia viginti solidos Parisieoses. Et percipiet unus theologus contra duos ar listas in ista pitantia portionem.

XVIII. Et ad omnia praedicta tenebuntur omnes tam theologi qui m arlistae personaliter interesse, sub pœna unius denarii, hoc excepto, quod artistas diebus legibilibus ad missam nolumus obligari.

XIX. Secundo, circa mensam et convivium predictorum statuimus, quod in egressu mens» in u traque domo (iat benediclio, videlicet pêr Presbyterum hebdomadarium apud theologos et per principalem in societate artistarum et in fine mensae per eumdem hebdomadarium et per subpropositum artistarum fiât redditio gratiarum secundum formam jam incœptam.

XX. Item quod in majori comestione theologorum lector leget de Biblia in principio convivii et in fine. Et in die festo reportabit de sermone, alias de collatione providebil. Et in fine mensae resumplo themate dicet Tu autem domine, etc. Aliis vero diebus in par va comestione loco oralionis dicet idem lector et principalis artistarum in omni prandio domus suae : Omnis spiritus laudet Dominum; Tu autem, etc. Et lune omnes theologi s urgent reddentes gratias antè imaginem Virginis Maria? et artistae locis suis.

XXI. Tertio circà victum communitatis theologorum statuimus quatuor olliciales hebdomadarios puta Presbyterum, clericum de capella, lectorem, et praepositum seu dispensatorem.

XXlî. Et erit officium Presbyteri dicere vesperas, matutinas, missas cum benedictione mensa? et redditione gratiarum. Et ad htud officium tenebuntur omnes sacerdotes bursales et non bursales per ordinem vicibus aliernatis.

XXIII. Officium clerici de capella erh post pulsum praedictum, campanam pro missa pulsare, vinuin, aquam et ignem quserere et afferre, et altare prout decet ornare cum auxitio clerici de domo. In ingressu missa, progressu et egressu Presbytero in superlicio ministrare, et dispensatorem cum opus fuerit in convivio adjurare, et tenebuntur ad istud officium omnes theologi praterquam sacerdotes.

XXIV. Ad officium lectoris quod est superius positum scilicet in mensa légère, sermonem referre, omnes, sociis magistris in theologiâ, si qui fierint et priore exceptis, tenebuntur, et de isto officio transi bu nt immédiate ad officium dispensandi.

XXV. Officium praepositi seu dispensatoris erii, pro pane, carnibus et piscibus emendis cum clerico domus ire, vel unum de sociis domus pro se miltere, qualibet die de misiis et receptis cum eodem clerico computare, scribere et summare et in die veneris cum clerico societati de omnibus reddere rationem. Et tenebitur fideliter et aeqnaliter omnibus sociis distribuere prout melius poteril in cameris et in mensa. Istum verojurabunt clericus de capella, famuli de domo et unus vel duo socii quos vocabit si vide rit expedlre, Inbibemusque aliis, ne aliquis sibi vel alii in mensa ministre re praesumat sub pœnâ sex denariorum à transgressoribus persolvendft, et ista quatuor hebdomatica officia à priore per ordinem assignentur. Volumus eliam quod in executione omnium praemissorum competens silentium idem prior faciat observa ri.

XXVf. Quarto circa universalem statum utriusque domus statuimus, quod quilibet sociorum amicabiliter et pacificè convivat. ità quod unus non dementiatur alterum injuriosè sub pœnâ sex denariorum, nec opprobriosè sibi dicat opprobria sub pœna duodecim denariorum, nec perculiat aliquem servientium sub pœnâ unius bursœ, nec aliquem sociorum sub pœnâ privationis à domo.

XX Vil. Item quod nullus verba inhonesta in mensâ nec in capella proférât, sub pœnâ sex denariorum.

XXVIII. Item quod nullus de domo bibat, in tabernâ tabernariè sub pœnâ sex denariorum, nec assuescat sub pœnâ unius bursœ, et si assuefaclus fuerit et post monitionem prioris vel magistri non dimittai, expellatur omnino.

XXIX. Item quod omnes à lupanaribus caveant sub pœnâ priva lion i«.

XXX. Item nullus mulieres, cujuscumque conditions existant, ad domum de nocte adducere praesumat, nec de die, nisi fuerint taies et in tali societate, quod constet priori domus et sociis indè nultam malam suspicionem orituram, sub pœnâ privationis.

Page 1