‹ L'ancien Collège d'Harcourt et le Lycée Saint-Louis. Notes et documents pour la plupart inéditsChapitre 297 sur 355 · SUR JEANNE D'ARC · texte numérisé non relu

SUR JEANNE D'ARC

OPINIO JOHANNIS BOCHARDI

ABR1NCENSIS EPISCOPI.

(Voir chapitre III, p. 139.)

Quum titra paucos dies, propter nonnulla meae Abrincensis

ecclesiae agenda, ad hanc Parisiensem civilatera veni9sem ; ex parte

reverendissimi et reverendi in Christo patrum et dominorum Ite-

mensis archiepiscopi et Pari sien sis episcopi, simul et honorabilis et

religiosi viri magistii Brehal, ordinis Fratrum predicalorum, sacrae

theologiae professons haereticaeque pravilalis per regnum Francise

inquisitoris, sa ne ta? Sedis apostolicae commissariorum et, quoad ea

de quibus hic babendus est sermo, specialiter deputatorum ; fuit

mihi injunctum ut, super quodam processu alias, sunt fere XXV

anni, Hothomagi, per reverendnm in Christo patrem et dominum

tune Beivacensem episcopum, in maleria cujusdam singularis atque

admirandae fœminae, quae Johann a Puella communi nuncupatione

vocabatur, facto et concluso; quantum ad ejusdem processus con-

firmationem seu infirmationem, pariler et de in eodem contentis

eidem Pueliae objectis, ego vellem, per modum opinion is, quid in

ea re sent ire m scribere. in qua certe materia, qua?, grandis admo-

dum difficilis et valde ardua mihi prima facie visa est, nullatenus

praesumerem, maxime in ta m brevi decursu, ut eu nique opina ri,

nisi prœfatorum dominorum commissariorum mihi pro singulari

praecepto interveniret auctoritas. Certa itaque protestalione prae-

missa de nibil asserendo quod sanae doctrinae videatur aut esse pos-

sit contrarium, videtur mihi totum hujusce rei pondus in duo prin-

cipaiiter versari. Quorum primum quod tanquam materiale est,

concernit ea quae praefata? Pueliae per suos adversarios et judices

fuerunt objecta ; secundum vero formam sive ordinem processus

usque in sententiam diffinitivam et ejusdem Pueliae condemnatio-

nem considérât, ht circa base duo, non per modum codicilli, sîcuti

audivi nonnullos solemnes praelalos et doc tores solemniter et ardue

atque ad remmultum pertinenter scripsisse; verum quae breviori

decursu summarie solum et levi quadam opinione, quantum ex

summario quodam extracto descripto super hac materia, domini

Pauli Ponlani, in curia Komana advocati consistorialis solemnissimi,

valui materiam hanc simul et processum considerare, mea talis

qualis, sub protestalione praemissa simul et cujuslibet securius sa-

pientis correctione, versabitur opinio.

Circa primum igitur quam plurima praefatae Pueliae videntur un-

posita, inter quae videntar esse majora quod dicebat mal tas et fréquentes spirituum, videlicel beati Michaelis et beatarum Katherinae et Margaretae visiones et revelationes et consolationes habuisse, qui bus saepe reverentiam exhibuit.

Quod aliqua futura contingentia se scire certitudinaliter praedixit. Quod a parent ibus absque licentia recessit. Quod bellis habit uni virilem et arma gerens etiam tonsa crines se immiscuil. Quod militantis Ecclesiae judicio super bis quae sibi imponebantur se ipsam submittere notait El quod postquam solemni abjuratione hujusmodi spirituum apparitiones et revelationes simui et virilem habituai dimiserat atque eisdem publiée renunciaverat, iterum resumpsit et eisdem adhesit.

Unde quod hujusmodi visiones seu apparitiones habuerit quamvis hominibus occultum sit, cum haec sint sécréta Dei misteria, non tamen est impossibile neque a fide calhoiica alienum. Apparet enim Dominas iis qui fidem habent. Sapientiœ I et Joannis IX de diligenti Deum scribitur : « Ad eum veuiemus et mansionem apud eum faciemus, n Unde et apparitiones et spiritus prophetiae tam in Vetere et Novo Teslamento et viris et mulieribus nedum bonis, sed etiam malis quam pluries continsse manifeste déclarât totius sacra Scripturae decursus.

Supposito ergoquod ipsi Puellae hujusmodi apparitiones et revelationes fuerunt factae, sicut satis vcrisimile est, atlentis dictis et factis per eam, an a bonis vel malis spiritibus provenerint sequitur conject[ur]andum.

Quod equidem ex duobus maxime videtur perquirendtim videlicet ex fine propter quem et ex vita et moribus et obilu ipsius Puellae.

Actiones enim humanae potissimum bonitatem vel malitiam habent ex fine a quo dépendent, ita ut secundum maximam thopicam cujus finis bonus est, ipsum quoque bonum est : sic et de malo.

Boni etiam spiritus ad bonam vilam honestosque mores inducunt, atque ad finem usqtie catholicum perducunt.

Praefala autem l'uella, ut nedum ex ejus dictis et assertionibus verum longe certius ex ipsius factis et operibus claruit et manifeste cunctis apparuit ad hune finem specialiier et intenlionem destinata est; et venit ut ab hoc Francorum ebristianissimo regno in extrema fere calamitate per Anglicos ipsum injuslissime tune usurpantes constiltito ipsos Anglicos juste et rationabiliter expeileret, simul et chrisiianis&imum dominum nostrum regein Ka[rolum] modernum, quasi tune a suo regno dejectum et propulsum, et resiitueret, et ad sacram unctionem pariter et regiae coron ae susceptionem perduceret, quod siqtiidem qualiter perfecerit rei probavit eventus.

Haec omnia bona et honesta sunt nedum ex génère, verum etiam ex circumstantiis actuum et operationum ipsius Puellae, quae ipsos Anglicos gratis ante cujuscumque insultus seu belli aggressum, misericorditer procedens, dulciter monuit et summavil ut in nomine Domini cum bona pace recédèrent et quod injuste occupabant et usurpabant juste relinquerent ; nomen et auxilium Dei indefesse,

pie et dévote implorans, sacramenta confessionis et sacrosanctse Eucharisliae fréquenter suscipiens, inlegritatem pure virginitatis inler tôt et talis conditiouis viros sola simplex et ju vents Puella illibate custodiens, quoscumque corruptos mores, excessus seu perversos illicilosque aclus in aliis ut blasphemias, juramenta, violentias, homicidia, furta et caetera hujusmodi, quantum plus poterat cohibens, in nomine Domini semper refrenabat.

Ex quibus et unis ad quem specialiter venit boni las et suorum vitae et morum clara honestas possunt apprehendi.

De ejus autem obitu, nil aliud nisi Deo révélante potest certitudinaliler cognosci, nisi quod in ejus extremis semper de benc in melius conlinuans Jhesum, beatam Mariam, sanctos et sanctas assidue, multis hominum millibus clare audientibus, acclamans, sancte et catholice visa est inter flammas pressuras spiritum Domino reddidisse.

Ex his videtur sequi et mea opinione posse concludi ipsam Pueliam ad jam praetactos fines fuisse a miséricorde et juslo Deo missam.

Quod etiam ex ejus rei circa quam conditione satis considéra ri potest. Ipsi enim Anglici in iilis diebus temeraria prsesumptuositate inlolerabilique superbia subleva ti non satis pensantes quoniam neque in fortitudine sua roborabitur vir : a In eo, aiebat regius Propheta, sperabo et gladius meus non salvabit me, » quoniam ut in Machabeorum tertio capitulo scribitur : « Non in muhitudine exercitus Victoria belli, sed deGœlo forlitudo est, » juste meruerunt ut de eorum summa atque fastigiosa superbia De «s ipse qui infirma mundi eligens ut fortia quaeque confundat, quantum superbis résistif humilibus dat graliam et qui ipsi rerum nalurae eas leges instituit ut contraria contrariis curentur, eos per victricem humiiitalem potentissime deiieeret.

Quae autem major potuil contra tantam superbiam reperiri humi- Utas, quam in simplicissima tridecim circiter annorum virgine Puella, in campum absque multa hominum frequentia, inter oves et pecora multa, atque de post fêtantes a Deo vocata : certe nul la slcut neque contra summam Lucifcri superbiam quam in sacratissima virgine Maria major valuit tiumililas inveniri.

Sequitur ex dictis, ut videtur, clare posse concludi hujusmodi spiritus eidem Puella? apparentes bonos fuisse et a Deo, qui ad opéra pietatiset misericordïae, sicut est popull et pa trias a malis Hberatio, non utitur malis angelis, sed bonorum ministerio fuisse specialiter missos.

Sed quod hujusmodi spiritus fuerint beat us Michael et beata? Katherina et Margareta satis imo multum verisimiliter apparet. De Michaehe quidem archangelo : ipse enim est qui populo Israelito olim ducatum praebebat divinas revelationcs simul et directiones exercendo, ut expresse habetur in glossa Judicum VI et Danielis X. Modo autem dispersioneinillo populo facta et (Uirisii Ecclesia fundata et fide revelata, non dubium quin idem beatissimus archangelus Ecclesiae Christi et ita toli christianilati pr»sideaty et maxime

inter esteras christianitatis paries huîc Francis regno, quod propter singularem divini cultus excellentiam et prsclarum fîdei lumen in eo, absque macula semper prsfulgens christ ianissimum eliam ab aliis regnis est spécial! quadam atque peculiari honoris excellentia appellatum. Quod eliam exquodam bene singulari satis verisimiliter potest conjecturari. Nain eumdem archangelum quandam rupein in medio mari in mea Abrincensi diocesi in qua coleretur sibi quondam elegisse veteres nostrs tradunt historis, ubi a beatissimo Auberlo, Abrincensi tune episcopo, ex spécial! revelatione per eumdem archaugelum sibi facta in honore ejusdem archangeli perceiebris fundata est ecclesia, qus hactenus dicta est ecclesia beat! Michaelis in Tumba. Hiclocus, quamvis exintegro toi us Norman nia? ducatus, praeter Ipsum fuerit violenti Anglorum pot estât isubjugatus et omnes circumvicins regiones sibi guerrarum durante ssvitia contrarie, grandes, durissimsque obsidfones, machins, mirabiles insidis et proditiones tentais, machinais et applicats, nunquam taraen potuit ssvo dictorum Anglorum dominio subjugari, ipsobeatissimo Archangelo locum suum peculiari quadam protectione défende nie. Potest itaque rex chrislianissimus conformiter sicut et de angelo Danielis dicere : « Ecce Michael unus de principibus primis venlt in adjutorium meum. >»

De beatis auiem Katherina et Margareta satis verislmile videtur ex eo quod semper a sua juventute et quamprimeva coguitioneipsa Puelia ad eas singularem habuerat devotionem. Unde et pro sua consolatione, quia etiam mulieresmulieriquam viri suntfamtliariores per easdem beatas virgines sua sécréta misteria voluit Deus ipsi Puells ad fines, pro quibus eam miserai, pie et misericorditer rcvelare.

Quod aulem habitum virilem et arma gerens, crines etiam tonsa, bellis se immiscuerit, non videtur esse unde juste valeat reprehendi quoniam ex quo a Deo missa fuit, ut exantedictis nunc prssupponitur, c[ommu]ne videtur ut dîvina ordinatione habitus, mores et conditiones fini sus legationis compétentes ipsu leuuerit, et maxime cum nil ibidem videaturquod sit malum ex suo génère et quod non possit absque peccato pro alicujus rei exigentia bene fieri. Gerere enim arma et maxime defensiva sibi ad finem pro quo missa erat compeiebat et ita et corne tonsuram et habitum virilem longe magis quam mulie[b]rem. Quod etiam pro sua virginitate et casta integriiate servanda maxime compeiebat ne nota inter viros juvenis puelia, qus jam ad pubertatem devenerat, ipsos ad iibidinem quos magis loto passe inducebat ad virtuiem, concitaret. Unde et Deuteronomii II, 22, prohibeatur in lege ne millier habitum viri, seu vir habitum mulieris, sibi assumeret propterea ne ad actus venereos simul et ad idolatriam facilius prolaberentur. Si ergo castius mulier sub viri liabilu quain sub muliebri tam in se quam in ordine ad alios se habeat, quare eo non magis utetur.

Unde et multas muiieres reperimus hujusmodi virilem habitum gessbse et comas succidisse, sicut fuerunt beau Tecla, Pauli apos-

toli discipula, beata Eugenia, beata Natalia beati Àdrian! marliris uxor, sa net a Pelagia, sanctae etiam Marina, Eufroslna, Audoena et quampl ures a lis.

Quod etiam a parentibus illicenciata récessif, non débet sibidivino ju5.su monite ad malum im pu tari. Plus enim oporlet Deo quam hominibus obedire; nam obligatlo ad obedientiam Dei omnem aliam obligationem, etiam ad proprios parentes, antecedit. Unde et verisimile est quod si a pâtre et matre licentiam petivisset, voluissent et merito causam talis sui recessus cognoscere et fortassis aliqua sécréta quae non valuisset ipsis detegere, ipsam inlerrogassent. imo et quando totam sui recessus causam ipsis aperuisset, ipsam tamquam fatuam et insanam, non credentes eam a Deo fuisse monltam valde duriter increpassent.

Non mirtim etiam si quaedam futura contingentia praenunciaverit, suppoMto, ut prsmissum est, quod ab eo minislerio beatorum spirituum fuerit docta et directa cujus aeterno conspicui omnia sunt praesentia.

Quod vero accusât ur non voluissese ipsam submittere judicio Ecclesiae militantis, si bene ejus factum et ea quae ipsa dixit alte ndantur, non videtur mihi esse propierea sibi aliquid improperandum, nam omnia illa super quibus sollicitatur ut judicio Ecclesise militantis se submillat, ipsa, ut asaerit, ex Deo habet per revelationem et ita illa cerlissime cognoscit et lenet quae aliis sunt occulta et fortassis non credibilia : unde in talibusnon débet quis cogi précise ad denegandum seu diffitendum, alias iniqaum et injustum vide re tu r esse taie praeceplum. Nam talia quae ex divina revelatione cum tanta certitudiue procedunt liberlatem inducunt, secundum illud Secundaad Corinthios 111, * Ubi spiritus Domini, ibi libertas » et ad Galatas V, « Si spiritu ducimini non estis sub lege. » Haec enim lex spiritus Domini tamquam superior eximit ab omni alla lege. Neque etiam adhuc omnino recusavit ipsa Puella judicium Ecclesiae militantis, imo se ipsam cum suis omnibus dictis et factis submisit judicio Concilii generaliset sanctae Sedis apostolicae.

Quantum autem ad hoc quod diciturpost abjurationem, etc. virilem habitum resumpsisse et suis spiritibus iterum adhesisse, ipsa satis videtur respondisse, vide li cet quod numquam intellexerat se il lis suis apparitionibus renuntiasse. Sibi enim lecta est quaedam scedula papirea quam longa carceris aflfliclione et metu ac timoré morlis maxime aggravala non intellexit et quam, si intellexisset, nunquam in sternum consensisset. Et ita ad veritatem non potuii propterea, ut videtur, juste judicari relapsa. Habitum etiam virilem resumpsitet quia timebat Deum oiïeiulere, qui eum sibi instituerai si absque ejus oïdinatione ipsum dimitteret, et etiam nécessita te, ut fertur, coacta, quia mulie[b]res vestes sibi abstulerunt viriles juxla eam reponendo. Et ita mea tenui et minus consulta opinione et salvo semper judicio meliori nihil in ejus dictis aut factis reperitur unde potuerit sic judicari relapsa, schismalica et haeretica aut unde ad lidei judicium juste adduci debuerit. Et haec quoad primum.

Tandem vero quoad formam processas sen prôcedendi modum, quantum sub tam brevi decursu valui comprehendere ex qua plurimis videretur qui processui et fine insudarnnt in modo prôcedendi et judicandi defecisse. Quae, quia magis ad dominos juristas spectant, sub arcta brevitate perpauca perstringam.

Primo itaque fori et judicis incompetentia ipsum processum pariter et sententiam exinde secutam corruere et nullos esse dernonstrant. Ipse enim judex fertur fuisse parte [inimicorum], domini nostri régis et ipsius Puellae formalissimus inimicus ; a quo etiam ipsa Puella ad dominum nostrum Papam et ad générale Goncilium ante sententiam appellavit. Item coassistentes sibi omnes capitales ipsius Puellae inimicos advocasse et illos quos videbat plane veritatem dicentes sicut fuerunt graves viri et solemnes doctores magistri Jo. Lohier et N. Bessy, gravissime increpans cura maximo eorum terrore et pavore, a Castro Rothomagensi dicitur expulisse.

Item propter carcerum indispositionem et custodum incompctentiam, propter etiam timorem et assidue iucussum sibi terrorem, propter quaestionum sibi difficilimarum et arduarum sibi factam interrogationem et maxime propter falsam et calomniosam articulorum deliberare seu considère et rationes dare tamParisius quam alibi debentium transmissorum formationem. Et ex his siquidem praecipue videtur praefatus processus dici debere merilo invalidus et censeri et pcr consequens sententia ex eo subsecuia pro nulla reputari.

Et haec sunt quae sub praemissa corrcctione et protestalionc et submissione de praesenti materia per modum opinionis solum et probabiliter mihi Johanni, episcopo Abrincensi, sunt visa conjecturanda.

Sic scriplum : J. Abrincensis episcopus.

Page 1