W^^«^S/\/\/N/VX
Sancti Thomse Aquinatis^ doctoris angelici, opusculum vigesimum primum : de regimine Judœorum ad Ducissam Brabantisa,
ExcelIentiaeVestrœrecepilitteras, ex quibus et piam soUicitudinem circa regimen subdilorum vestrorum, et devolam dilectionem quani habetis ad fratres nostri Ordinis plenarie intellexi, Deo gratias agens, qui vestro cordi tantarum virtutum semina inspiravit.
Quod tamen in eisdem a me requirebalis litteris, ut vobis super quibusdam articulis responderem, utique mihi difficile fuit, tùm prop- 1er occupationes meas, quas requirit operalio
lectionis, — tùm quia mihi placeret, ut super his requireretis aliorum consilium magis in talibus peritorum.
Verùm quia indecens reputavi ut vestrae soUicitudini négligeas coadjutor inveniar, aut dilectioni ingratus existam, super proposilis articulis vobis ad praesens respondere curavî absque prsejudicio sententise melioris.
Primo ergo Vestra requirebat Excellentia, si liceat vobis aliquo tempore, et quo, exactionem facere in Judaeos.
Ad quam quaestionem sic absolute propositam responderi potest, quia licet, ut jura di- .cunt, Judœi, merito culpae suse, sint vel essent perpetuae servituti addicti, et sic eorum res terrarum Domini possint accipere tanquam suas — (hoc tamen servato moderamine, ut necessaria 'ûtae subsidia eis nuUatenus sub-
trahanttir) — quia tamen oportet nos honestè ambulare etiam ad eos qui forîs sunt, ne nomen Domini blasphemetur, ut Apostolus fidèles admonet suo exemplo, ut sine offensione simus Judseis ac Gentibus et Ecclesia^ Dei, hoc servandum videtur :
Ut, sicut jura déterminant, ab eis coacta servitia non exigantur, quae ipsi praeterito tempore facere non consueverunt, quia ea quae sunt insolita, magis soient animos hominum perturbare.
Secundùm igitur hujus moderationis sententiam, potestis secundùm consuetudinem prse-
decessorum vestrorum exactionem in Judaeos
facere, si tamen aliud non obsistat.
Videtur autem, quantum conjicere potui, circa hoc dubitatio vestra augeri ex his quae consequenter inquiritis, quod Judaei terrae vestrsB nihil videntur habere nisi quod acquisierunt per usurarîam pravitatem ; undè consequenter quœritis, si liceat aliquid ab eis exigere, cùm restituenda sint sic extorta.
Super hoc ergo sic respondendum videtur, quod cùm ea quae Judaei per usuras ab aliis habuerint non possint licite retinere, consequens est, ut si etiam vos hœc acceperitis ab eis, non posselis licite retinere, nisi forsan essent talia qu88 à vobis, vel antecessoribus vestris, hactenùs extorsissent. Si qua vera habent quse extorserunt ab aliis, hœc ab eis exacta illis debetis restituere, quibus judaei restituere tenebanlur. Undè si inveniuntur cerise personae a quibus extorserunt usuras, débet eis restitui; alioquin débet in pios usus secundùm consilium diaecesani episcopi et aliorum proborum, vel etiam in communeui utilitatem terrae, si nécessitas immineat vel exposcat communis ulilitas, erogari.
Nec esset illicitum, si a judaeis exigerelis talia de novo, servata consuetudine praedecessorum vestrorum, bac intentione ut in praedictos usus expenderentur.
Secundo vero requirebatis, si peccaverit judaeus, utrum sit pœna pecuniaria puniendus, cum nihil habeat prseter usuras.
Respondendum videtur secundùm praedicta, quod expedit eum pecuniaria pœna puniri, ne ex sua iniquitale commodum reportet. Videtur etiam mihi quod esset majori pœna puniendus Judaeus, velquicumque alius usurarius, quàm aliquis alius, quanto pecunia quse aufertur eî, minus ad eum noscitur pertinere. Potest etiam pecuniarise aliapœna superaddi, ne hoc solum ad pœnam sufficere videatur, quod pecuniam aliis debilam desinit possidere.
Pecunia aulem, pœnae nomine ab usurariis ablata, retineri non potest, sed in usus praedictos débet expendi, si nihil habeant aliud quàm usuras.
Si vero dicatur quod ex hoc principes terrarum damnificantur, hoc damnum sibi impu-
tent, utpote ex negligentia eorum proveniens. Melius enim esset ut Judseos laborare cornpellerent ad proprium victum lucrandum^ sicut in partihus Italise fàciunty quàm quod otiosi y iy entes solis usuris ditentur^ et sic eorum domini suis redditibus defraudentur.
Ita enim et per suam culpam principes defraudarentur reddiiibus propriis, si permitterent suos subditos ex solo latrocinio vel furto lucrari; tenerentur enim ad restitutionem ejus quodcumque ab eis exigèrent.
Tertio queerebatur, si ultra offerat pecuniam vel aliquod encœnium, an recipere liceat.
Ad quod respondendum videtur quod licet recipere, sed expedit quod sic acceptum reddatur quibus debetur, vel aliter, ut supra dictum est, expendatur, si nihil aliud habeant quam usuras.
Quarto quseritur, si plus accipitur a Judseo quam ab eo christiani requirant, quid sit de residuo faciendum.
Âd quod patet responsio ex jam dictis. Quod
enim christiani minus requirant, potest esse propter duo : vel quia forte judaeus aliquid
habebat prœter usurarium lucrum, et in tali
casu licet vobis illud retinere, servato mode-
ramine supradicto ; et idem videtur dicendum
si illi extorserint usuras eis qui postea bona
voluntate donaverunt, cum tamen judsei
prompte se ofTerrent ad restituendum usuras.
Vel potest contingere quod illi a quibus acce-
perunt, sunt sublati de medio per mortem vel
in terris aliis morantes, et tune ipsi debent
restituere. Si tamen non apparent certa) per-
sonse quibus restituere teneantur, proceden-
dum est ut supra.
Quod autem de judseis dictum est, intelli-
350 L' ANTISÉMITISM E
gendum est et de cavorsinis vel quibuscumque aliis insistentibus usurarise pravitali.
Quinto quaerebatis de balivis et offlcialibus vestris, si liceat eis officia vendere, vel mutuo ab eis recipere aliquid certum, donec tantum recipiant ex officiis.
Ad quod dicendum videtur quod qusestio ista duas difficultates habere videtur, quarum prima est de officiorum venditione.
Girca quam considerandum videtur, quod Apostolus dicit, quod multa licent quae non expediunt. Gùm autem balivis et offlcialibus vestris nihil commitatis nisi temporalis officium potestatis, non video quare hujusmodi officia non liceat vobis vendere, dummodo talibus vendatis de quibus possit prœsumi quod sint utiles ad talia officia exercenda, et 'non tanto praetio vendantur officia, quod re-
cuperari non possit sine gravamîne vestrorum subditorum. Sed tamen talis venditio expediens non videtur. Primo quidem quia conlingit fréquenter quod illi qui essent magis idonei ad hujusmodi officia exercenda, sunt pauperes ut emere non possint, et si etiam sunt divites illi qui meliores sunt, talia officia non ambiunt nec inhiantad lucra ex ofticio acquirenda. Sequitur igitur quod, ut plurimum, illi officia in terra vestra suscipiant qui sunt pejores, ambitiosi et pecunise amatores, quos etiam probabile est subditos vestros opprimere, et vestra etiam commoda non sic fideliter procurare. Unde magis videtur expediens, ut bonos homines et idoneos ad suscipiendum vestra officia eligatis, quos etiam invitos, si necesse fuerit, compellatis, quia per eorum bonitatem et industriam majora accrescent vobis et subditis vestris, quam de prîedicta officiorum venditione acquirere valeatis. Et hoc consilium dédit Moysi ejus cognatus : « Provide, inquit, de omni piebe vires sapientes et timentes Deum, in quibus
sit charitas et qui oderint avaritiam ; et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos , qui judicent populum omni tempore. »
Secunda vero dubitatio circa hune articulum esse potest de mutuo. Circa quod dicendum videtur, quod si hoc pacto mutuum dant ut officium accipiant, absque dubio pactum est usurarium, quia pro mutuo accipiunt officii potestatem; unde in hoc datis eis occasîonem peccandi, et ipsi etiam tune tenentur resignare offîcio taliter acquisito. Si tamen gratis officia dederitis, et post ab eis mutuum acceperitis, quod de suo officio possint recipere, hoc absque omni peccato fieri potest.
Sexto quaerebdtis, si liceat vobis exactiones facere in vestros subditos.
In quo considerare debetis quod principes terrarum sunt a Deo inslituti non quidem ut
propria lucra quaerant, sed ut communem populi ulilitatem procurent; In reprehensione enim quorumdam principum, dicitur in Ezechiel. 22 : « Principes ejusin medio ejus quasi lupi rapaces, positi ad effundendum sanguinem et ad quserendas animas et avaritias lucra sequenda. » Et alibi dicitur per quemdam prophetam : « Vae pastoribus Israël qui pascebant semetipsos. Nonne grèges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis cooperiebamini, quod crassum erat occidebatis, gregem aujtem meum non pascebatis. » Unde constituti sunt redditus terrarum principibus, ut ex illis vi ventes a spoliatione subditorum abstineant. Unde in eodem propheta, Domino mandante, dicitur, quod c principi erit possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum. »
Contingit tamen aliquando, quod principes non habent sufticientes redditus ad custodiam terrœ et ad alia qu8e imminent rationabiliter principibus expetenda ; et in tali casu justum
est ut subditi exhibeant unde possit communis eorum utilitas procurari. Et inde est quod ia aliquibus terris, ex antiqua consuetudine, Domini suis subditis certas collectas imponunt, quoe si non sunt immoderataé, absque peccato exigi possunt; quia, secundùm Apostolum, « nuUus militât stipendiis suis > . Unde princeps. qui militât utilitati commuai, potest de communibus vivere, et communia negotia procurare, vel per redditus députâtes, vel si hujusmodi desint aut sufficientes non fuerint, per ea quae a singulis coUiguntur.
Et similis ratio esse videtur si aliquis casus emergat de novo, in quo oportet plura expendere pro utilitate communi vel pro honesto statu principi conservando, ad quae non sufficiunt redditus proprii vel exactiones consuetae, puta, si hostes terrani invadant, vel aliquis similis casus emergat. Tune enim, et praeter solitas exactiones, possent licite terrarum principes a suis subditis aliqua exigere pro utilitate communi.
Si vero velint exigere ultra id quod est institutum, pro sola libidine habendi, aut propter inordinatas et immoderatas expensas, hoc eis omnino non licet. Unde Joannes Baptista militibus ad se venientibus dixit : « Neminem concutiatis nec calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. » Sunt enim quasi stipendia principum eorum redditus, quibus debent esse contenti, ut ultra non exigant, nisi secundùm rationem praîdictam, et si utilitas est communis.
Septimo qusarebatis si officiâtes vestri absque juris ordine aliquid a subditis extorserint, quod ad manus vestras devenerit, vel non forte, quid circa hoc facere debeatis.
Super quo plana est responsio, quia si ad manus vestras devenerint, debetis restituere, vel certis personis si potestis, vel in pios usus
expendere, sive pro utilitate communi, si personas cerlas non potestis invenire.
Si autem ad manus vestras non devenerint, debetis compellere officiales vestros ad consimilem restitutionem, etiam sinonfuerint notae vobis aliquae cerlae personae a quibus exegerint, ne a sua injustitia commodum reportent. Quinimmo sunt a vobis super hoc gravius puinendi, ut cœteri a similibus abstineant in futurum; quia, sicut Salomondicit : « Pestilente flagellato stultus sapientior fit. »
Ultimo quaBritis, si bonum est ut per provinciam vestram Judaei signum distinctivum a christianis deportare cogantur.
Ad quod plana est responsio, et secundùm statutum concilii generalis : Judaei utriusque sexus in omni christianorum provincia, et in omni tempore, aliquo habitu ab aliis populis debent distingui. Hoc eis etiam in lege eorum
mandatur, ut scilicet faciant fimbrias per quatuor angulos palliorum, per quas ab aliis discernantur.
Hsec sunt, lUustris et Religiosa Domina, quae vestris qusestionibus ad praesens respondenda occurrunt, in quibus vobis non sic meam sententiam ingero quin magis suadeam peritiorum sententiam esse tenendam.
Valeat Dominatio Vestra per tempera longiora.
APPENDICE B
APPENDICE B