‹ L'Église réformée de Paris sous Henri IVChapitre 517 sur 558 · PIERRE DU MOULIN AUX CURATEURS DE L' ACADÉMIE DE LEYDE · texte numérisé non relu

PIERRE DU MOULIN AUX CURATEURS DE L' ACADÉMIE DE LEYDE

Amplissimis ci gravissimis viris

Dls Curatoribus Academiie Lugdunensis apud Ratavos.

Petrus Molineus S. P. D.

Ea est, viri amplissimi, vestra dignitas et muneris ad quod me vocatis magnitudo, ut eum honorem quem non potui sperare sine arrogantia, non possim sine summo stupore recusare. Quocirca et si mihi ad vos aspiranti et amor patrise et rationes domesticse sunt adversœ, et me grex meus ut oculos suos amat, quem vieissim ut debeo redamo, nihil est tamen quod magis optem quam hinc avelli. Oceursat animo turbata faciès ecclesiarum vestrarum, et morbus periculosissimus cui valde segnibus remediis occurritur -'. Nec possum videre sine magno dolore ecelesias ilorentissimas, stabilitas sanguine tôt hominum fortium atque fidelium, quorum virtutes etiam nunc vitia nostra sustentant, pessum ire, et intestinis eirea fidem dissensionibus laeerari : et quibus tota vis Satanœ nil nisi incrementum attulit, eas nunc paee parta inter se coneurrere. Facitis ergo prudenter, viri amplissimi, dum tôt in hane curam incumbitis, ut viros vobis despiciatis per quos hujus vulneris labra coalescant, et detumescat partium pernicacia. Equidem nihil tam optaverim quam vobis hac in re meam operam addicere et publieo huic incendio frigidse aliquid affundere. Nam etsi scio et sentio humeros meos impares tanto oneri, et mihi de me potius credo quam cuiquam, ac ut in repub. difficile est succedere optimo principi, quia semper a novo principe meliora expectantur, ita periculosum est aggredi provinciam quam viri summo ingenio et doctrina sustinuerunt : me tamen recréât vestra humanitas, et ad taie munus capessendum acerrimam facem subjicit. Sed me conantem et nihil non moventem ut vobis obsequar tam multa circunstant impedimenta, tam multos obices hominum nostrorum importunus amor praestruit, ut jam incipiam diffidere de successu. Venit in synedrium nostrum D. Arsenius ■"•, potentissimorum D«>rum Ordinum legatus, et vestras

Page 1