ACTUS QUARTUS
Vera virtus cum semel excidit non deterioribus curât reponi. En pullatus prodit in scenam Crispus, vincjilis fœdus, angustiis oppressus : non tamen, cum posset, antevertere furioso impetu mortis consilia festinat ; indignatur tantum, quod adeo inauspicatus vivat, ut in totum purpuram suam dedeceat, et quod gravissimum existimat, prius pœnam quam poenae causam novit. Miserabili principi succurrit' opportune advolans Angélus, qui exponens non mollem e terris esse ad superos viam, fortiterque domandum quod caeteri pavent, promissa ope, excedit. Memor itaque optimus Crispus vires semper in nialis majores exhibuisse, statuit suam laudem nullo turpi facinore corrumpere. Venientem igitur Aristonem blande in ipsa atroci rerum facie amplexus, dolore marcescentem sublevat, venenum reposcit, quod hic eruit e pixixie. At ille sui securus, tristi et ultima libertate, Aviam, Parentem,* Deum veneratus, non cunctater poculum haurit, quo venis concepto, exstinguitur. Sic miser ante diem cadit principum decus, nefanda3, incestisicae, exsecrabilis mulieris victima: absint tamen inani funere nenise; inter divos recumbit Crispus, multaque pars sui vitavit Libitinam. Sed ecce vix bene exstincto pœnitens aderat Fausta, varia ac mutabilis femina, quœ ad insperatam cladem stupens, amorem suum malorum ducem, scelerum artificem gementi Aristoni prodit : sed heu! aequo maturius vicerat sanctum dira libido.