ACTUS TERTIUS
Dura Constantinus cum Aristone purpuratorum fidissimo nuptiales Crispi faces accendere meditatur, invocatis quoque ad consilium cœteris natîs, en Livia paratse audaciœ sufficiens, fronte ad mendacium obducta, accurrit opem imperatorisimploratura, ut subitam cladem domi grassantem domesticumque prodLtionis nefas averteret. Confusus exspectatione imperator, scenam ex arte adimplentem Faustam a parricidio, quo ipsa se furiis simulate mactat, prohibet; quœrit calamitatis auctorem. Hœc in lacrymas lapsa narrât fascinato principi sua esse tela qui bus laccessitur : moxque, proditis eodicillis, addit nefandum post incesti scelus, se in tyrannidem adornasse. Heu quam brevis hora ima permutât summis. Flagrans ignominia ac pudore Constantinus in ultionem exscandescit, non tardus, non provida consultatione libratis conatibus iram acuit, unicamque rébus suis crédit salutem, Grispum non esse salvum. Advocatur itaque Ariston, gravia demerilo filio imperaturus et quamvis hic amicorum praecipuus cum precibus cogeret obliyisci spirituum quibus intumescebat, nunquam tamen extorquere atrocitatem remedii a bonitate imperatoris evaluit. Sanctus itaque incarceratur adolescens, dum prosperum ac felix scelus virtus vocatur.