IV. Kal, Junii ; anno primo
Pièce justificative n° 5
Interprélation d'un privilège accordé à Saint Louts, Clémeni IV au Roi de France.
(Bibl. Nat. Moreau, 1212, fol. 56 recto, 31 juillet 1270.)
Felicis recordationis Alexandro (IV°) et Urbano (IV°) predecessoribus nostris, Serenitati tue fuit olim indultum ne à quoquam judice delegato, vel ordinario, terra tua posset ecelesiastico subjici interdicto, et cum a nobis postmodum ad apicem apostolatus assumptis, indulti hujusmodi innovatio per tuos nuntios peteretur, nos annuisse meminimus votis tuis, et eandem gratiam innovasse verbis aliquibus addit's, que ad terras tui domanii arctare videbantur eamdem. Licet autem te postea de adjectione hujusmodi conquerente, nos tandem eorumdem Predecessorum nostrorum secuti vestigia ipsorum, Circa hoc innovaverimus indulgentias adjectione predicta sublata, adhuc tamen calumpniantur aliqui proutfertur, et quasi sufficere debeat semel saltem de nostro, ut asserunt, intellectu, per adjectionem hujusmodi constitisse, sic apostolicam gratiam attenuant et restringunt, ut si in loco aliquo, cujus dominus publice nominaris, quisquam alius jurisdictionis cujuslibet aut dominii, vel modicam partem habeat, quam etiam de te teneat, et se tenere cognoscat, locum illum tui domanii negent esse, et concludent per consequens ad loca talia predictam indulgentiam non extendi. Nos igitur nichil penitus intentendes pure detrahere, vel adjicere
veritati, interpretationem ïillam, si tamen interpretatio dici debeat, quam per verba predicta de tuo domanio Predecessorum Nostrorum dictorum indulgentiis superaddita fecisse dicimur, penitus revocantes, haberi volumus pro infecta. Ita quod dictis indulgentiis sicut primo ab, eisdem Predecessoribus, et a Nobis novissime emanarunt dicta nostra interpretatio, seu adjectio, nichil detrahat, nichil hec revocatio superaddat, sed in sensu verba remaneant eorumdem, que sine calumpnia, et absque quolibet captioso habent, seu continent intellectu. ù
Datum Viterbii, secundo Kalendas Augusti, anno secundo.
Pièce justificative n° 6
(Arch. Nat. X "al, fol. 1 recto, 7 février 1313. N.S.)
.. Philippus, ete. Baïllivo... etc. et Episcopo, etc... Litteras nostras mittimus in haec verba : Philippus, etc. Dilecto nobis in Christo Episcopo Xanctonensi (1) salutem. Frequens ad nos perduxit relatio, gravibus onusta querelis, quod vos seu gentes vestrae vel officiales vestri, vobisratum habentibus, contra consuetudinem diutius observatam, de novo deciman exigetis… et quia populus vobis subditus vobis non obedit, per excommunicationtm consulum ct similiorum rectorum dictorum locorum, villarum etiam interdictum populum ipsum scandalisamini et gravatis apud Rupellam (2) videlicet et in locis circumvicinis ; quinimo etiam villas et loca predicta in nostro existentia domanio supposuistis ecclesiastico interdicto, contra privilegia nostra, ex quibus nedum in illis partibus periculosum est scandalum generatum, sed alibi in regno nostro manifestum scandalum et periculosius imminet, nisi circa hec adhibeatur remedium oportunum. Nos igitur hujusmodi periculis et scandalis ( ) a predictis cessetis et faciatis cessare de cetero penitus, et omnino, et attentata in prejudicium et scandalum... revocatis et revocari faciatis. Alioquin deesse non poterit quominus nos ad
(1) Saints, Charente-Inférieure.
(2) La Rochelle, Charente-Inférieure.
vitenda hujusmodi scandala et pericula, quae exinde possunt emergere, et in promptu imminent emergendi, provideamus de remedio opportuno...
Datum Parisis, die 70 Februarii, anno 120.
Mandamus vobis quatinus nostras litteras predictas presentatis et exhibeatis eidem, seu preséntari et exhiberi faciatis. ‘Et s. ipse contenta in eisdem litteris nostris complere reeusaverit, aut plus debito d stulerit, bona ipsius temporalia, tamdiu ad manum nostram teneatis et faciatis teneri, donec ipse premissa adimpleverit aut fecerit adimpleri, taliter quod ob hoc merito debeatis de diligentia commen dari.
Pièce justificative n° 7
La Cour déboute Amelote la Sassière d’un appel formé par elle contre le prévôt de Nemours et autres, qui l'avaient emprisonnée en raison de son excommunicalion, suivie de réaggrave.
(Arch. Nat. X'a22, fol. 137, verso, 22 maï 1370.)
Cum Amelota la Sassière nobis conquesta fuisset super eo, inter cetera, quod licet ipsa esset ac sit vidua et in nostra salva guardia speciali, notorie debiteque in castro de Nemosio (1) publicata, esset etiam bone fame ac vite et conversacionis honeste, nichilominus Adam de Villamaris, prepositus, et Robertus Bourgeoise, serviens ejusdem castri, dictam Amelotam per violentiam gencium capi fecerant, ‘et in obscuro carcere dicti castri inhumaniter detrudi, absque causa racionabili aut informacione sufficienti precedent:, sed solum sua paciencia et temeraria voluntate, nullo eidem imposito termine, nec eciam dicte incarceracionis (racionem) dicere voluerant, pluries et debite ab eadem requisiti, tradiderant insuper eamdem Amelotam in manibus gentium Stephani Chantaloe, ipsius Amelote inimici capitalis, ut durius tractaretur et quidam gentes in suis prisionibus eamdem detinuerant per quatuor dies ét amplius nulla victualia aut alia sibi necessaria amministrando, ad instanciam et requestam Ade et Roberti predictorum, et insuper ipsam in lecto jacentem, invitam et
Le
(1) Nemours, Seine-et-Marne, arr. de Fontainebleau,
reclamantem surgere fecerant hora indebita et inordinata, videlicet circa mediam noctem, ad ducendum eamdem in prisionibus officialis Senonensis, et de facto ipsam duci fecerant Senonis per suos capitales inimicos et eciam pedester, licet ipsa esset et sit mulier debilis et iter longum usque ad villam Senonis predictam, fecerantque ipsam ibidem imprisionari et imprisionariam diucius detineri ; que omnia facta fuerant et erant per dictos Adam et Robertum et complices suos, in ipsius Amelote grande prejudicium ac sue bone fame lesionem enormem, nostreque salve gardie predicte informacionem et contemptum, ut dicebat. Et ob hoc certas litteras a nobis obtinuerat, quarum virtute prefati Adam et Robertus, necnon Johannes Denisiau et Guillelmus Chesne, certa de et super premissis informacione precedante, coram dilectis et fidelibus nostris gentibus Requestas in palacio nostro regali Parisius tenentibus, per certum servientem nostrum ad certam diem dudum elapsam extiterant personaliter adjornati prout hec et alia ex dictis litteris nostris ex relacione executoris earumdem, dicebat dicta Amelota lacius apparere ; comparentibusque : dicta die, Coram dictis gentibus, predicta Amelota pro se, ex una parte, et prefatis consortibus per procuratorem, ex altera, cum ipsa Amelota hec et alia lacius proponendo, peciisset dictos defensores et consortes, predictas gentes nostras condempnari ad faciendum nobis et dicte Amelote emendam honorabilem et utilem, racione et occasione maleficiorum et excessuum predictorum, necnon et eosdem in ipsius expensis condempnari. Dictis defensoribus inter cetera proponentibus, quod prefata Amelota ad instanciam Guillelmi de Ferreris, presbyteris, fuerat audum excommunicata, aggravata et reaggravata et anathematizata per officialem Senonensem et in tantum quod nullus audebat cum ea participare, propter metum censure ecclesiastice
PIÈGÉ JUSTIFICATIVE NO 7 209
et Curié Archiepiséopi Senonensis sepédicti, é£ eciam sub certis et magnis peénis.…, propter quod prefata Amelôta ut de heresi suspecta, et extra fidem catholicam reputata fuerat, et adhuc réputabatur ; dicebant eciam défénsores predicti quod tam de jure quam de conduetudine archiepiscopatus predicti, judices ecclesiastici in casibus premissis cum ultra non habeant quid faciant, requirere habent et invocare consueverant auxilium brachii secularis, et ob hoc officiales dicti requisierant baïllivum nostrum Meledunensem (1)in juris subsidium, quatinus prefatami Amelotam eisdem remitteret, mandaveratque dictus baïillivus Ade predicto ut eamdem Amelotam capi et duei Senonis faceret et dictis officiariis reddi, quod et fecerat Adam prefatus per officiaros suos predictos, precepto dicti baillivi nostri, ut tenebatur, obtemperando ; et esse ea nullatenus delinquando prout hec et akia, tam per dictas litteras requisitorias anno M9 LXVIHI”, circa festum Beati Martini datas, quam per litteras commissionis dicti baïllivi nostri, anno: predicto in mense Novembris eciam datas, dicti defensores dicebant lacius apparere ; dicebant insuper quod prefata Amelota certas a nobis litteras obtinuerat de premissis, « nullam invocacionem faeientes, quarum virtute fecerat ipsos coram dictis gentibus nostris adjornari ; coramque quibus gentibus competentibus, hec et alia lacius proponendo pecierant prefatam Amelotam ad proposita per eamdem non admitti ; ipsisque congedium contra eamdem dari et concedi ac in dampnis interesse et expensis eorumden', condempnari. Dicta Amelota replicando proponente,; quod licet ipsa fuisset excommunicata, fuerat tamen post moedum absoluta, nec erat sibi necessariumr premissa in dictis litteris per ipsam.obtentis éxprimere ; erantque dicte KHttere
(1) Melun, Seine-et-Marne.
bone et valide, nec debebat dari dictis defensoribus congedium contra ipsam, ut dicebat ; quinymo conclusiones sue eidem fieri debebant, et defensores predicti ad procedendum super ipsis et (ad)"respondendum per dictas gentes compelli, ac ita fieri petebat ad hec et alia, alias concludendo ut supra.
Super quibus et aliis pluribus, tam duplicando quam alias, per dicta$ partes propositis et allegatis, assignata die ad audiendum jus : videlicet die Mercurii XXI Marti anno LXVIITIC predicto, dicte gentes nostre pronuntiassent prefatam Amelotam ad proposita per eamdem contra defensores predictos non esset admittemdam, eisque defensoribus concedendo, ipsam eciam Amelotam in expensis ipsorum eondempnando, fuisset per eamdem ad nostram curiam appellatum, in qua quidem curia, competentibus partibus antedictis in causa appellationis predicte, cum dicta Amelota pluries raciones et facta proposuisset ad finem quod sentencia seu pronunciacio dictarum gentium nostrarum diceretur et pronuciaretur nulla, aut saltem prava et falsa, fuisseque per easdem gentes male sententiatum, judicatum vel pronunciatum, ac bene per ipsam appellatum quod eciam ipsa ad proposita per eamdem et non dicti defensores admittentur, et si admitterentur, quod eisdem non prodeent, ac quod ipsi defensores in ipsius Amelote expensis condempnarentur, prefatis defensoribus plura ex adverso proponentibus ad finem quod diceretur per dictas gentes nostras bene judicatum et male appellatum, quodque dicta Amelota coram dictis gentibus : remitteretur ; ac in emenda LX librarum parisiensium nobis exsolvenda et in ipsorum defensorum expensis condempnaretur. -
Tandem, auditis partibus antedictis in causa appellacionis predicte, visis litteris nostris, relacione executoris
PIÈCE JUSTIFICATIVE N° 7 224 a |
earumdem, processu officiariorum predictorum, necnon et litteris requisitoriis commissionis, ac sentencia predictis considerata ei parcium ipsarum racionibus per modum memorie dicte nostre Curie traditis, cum aliis omnibus que dictam Curiam circa hoc monere poterant et debebant, per arrestum ejusdem Curie dictum fuit dictas gentes nostras bene judicasse, dictam Amzelotam male appellasse, et emendabit appellaciones ipsam in expensis hujus cause appellacionis contempnando, earumd2m expensarum taxacione dicte Curie nostre reservata.
Pronunciatum die XXII Maii anno LXX0.
Dandrie.
[AC] Fe (A)
Pièce justificative n° 8
Le Parlement décide, contre l’évêque du Mans que les excommuniés peuvent être admis comme demandeurs: dans un procès.
(Arch. Nat. X'a37, fol. 150 recto et verso, 3 juin 1389.)
Cum procurator carissime amiete notre Regin2 Herosolimitane et Cicilie, ducisse Andegavensis et Comitisse Cenomanensis, suo et carissimorum consanguineorum nostrorum ipsius annis minorum nominibus, nobis sxponi fecisset quod dilecti et fidelis consiliarii nostri episcopi Cenomanensis officialis, quarumdem litterarum suarum virtute, Theobaldum Lemant, judicem ordinarium Andegavie et Cenomanie, et Petrum Saynel, ejus locumtenantem, sub pena excommunicacionis moneri fecerat ne Jacobum de Segraya,qui contra Dionisum Quarré, civem Cénomanensem,. certam accionem, racione Cujusdem florenorum summe in qua predictus Dionisus eidem Jacobo ad causam ejus uxoris, neptis defuncti Guillelmi, dicti Le Monnet, tenebatur, coram dicto judice vel ejus locum tenenti, intentaverat sub pretextu hujus quod idem officialis asserebat predictum Jacobum fore excommunicatum, ad prosequendum in agendo in ipsius judicis Curia temporaliadmitterent ; eisdem judici et ejus locumtenenti nichilominus precipiendo ut predictum Jacobum a predicta curia temporali expellerent et extraponerent, quos ex tune, si premissa facere recusarent, idem officialis pronunciaverat excommunicatos omnibus et singulis presbyteris sibi subditis,
necnon primo sue Curie spiritualis apparitori, qui super hoc requirerentur, precipiendo quod predictos judicem et ejus locumtenentem excommunicatos publice denuntiarent, que facta fuerant. per dictum officialem, ac eJus in hac parte commissarium, minus juste et contra juridicionem temporalem, interprisiam faciendo, ac im nostrum et predicte amiete nostre prejudicium non modicum, ut dicebat ipsius amiete nostre procurator supra dictus. Et ob hoc a nobis certas Jitteras obtinuerat quarum virtute dictus episcopus ac ejus officialis et promotor luerant ad certam diem lapsam in nostra Parlamenti Curia adjornati, nostro generali et predicte amiete nostre procuratoribus, de et super premissis responsuris ac ulicrius ( ) quod esset racionis, prout hec et alia ex tenore dictarum litterarum nostrarum et ex relacione dicti servientis dictarum litterarum executoris, dicebantur latius apparere. Constitutis igitur in dieta curia nostra partibus antedictis seu earum procuratoribus, noster ac ipsius amiete nostre procuratores, in premissis et aliis per ipsos latius propositis, concludebant quatinus dictus episcopus in emenda utili de quatuor mille, et dictus ejus officialis de mille libras, et tan dem ejus procurator erga predictam amietam nostram condempnarentur, et quod ex nunc predictorum cpiscopi ejusque officialis et promotoris temporalitas aa manum nostram poneretur et per eamdem explactaretur ; condempnarentur insuper nobis pro emenda utill dictus episcopus qui preaictum suum ofiicialem desadvoare nequiverat in octo mille, et predictus officialis in duas mille libras, et contra dictum promotorem idem procurator noster jus nostrum obs?rvari petebat, predicte amiet. nostre, priusquam nobis satisfactione facta de summis que sibi adjudicarentur ; necnon et quoa iidem episcopus ejusque officialis et promotor in expensis hujus cause condempnarentur. Dictis episcopo, officiali et pro-
motore proponentibus 2x aaverso, et dicentibus quod predictus Jacobus predictum Dionisum coram dicto judice ordinario dudum adjornari fecèrat, tunc vero predictus Jacobus erat majoris excommunicationis sentantia innodatus, sic quod de jure et racione suas acciones in judicio intentar? non poterat, nec ad hoc admitti debebat, nam cum ipso participantes sentencia excommunicacionis essent innodati, quodque predictus episcopus de jure communi erat fundatus et in casu premisso sibi ac ejus officialis juridicio ac enim cognicio spectabat, dicta eciam citatio erat jJusta et racionabilis, opposicio injustificata, nec revocari debebat ; contra eciam predictam juridicionem temporalem idem episcopus ejusque officialis et promotor nullam interprisiam fecerant, et de premissis idem episcopus ac ejus predecessores Cenomanenses episcopi usi et gavisi fuerant pacifice et quiete et absque quoqumque impedimento vel contradictione ; ex quibus et alïis per ipsos episcopum ejusque officialem et promotorem lacius propositis concludebant, quatinus noster et predicte amiete nostre procuratores causam vel accionem non haberent faciendi, suas conclusiones et demandas supradictas, et si Causam vel accionem haberent, quod dicti episcopus officialis et promotor ab eisdem absolverentur. Procuratoribus nostro et predicte amiete nostre replicantibus et dicentibus quod in Curia seu foro temporali excipiendo proponere actorem fore excommunicatum, non erat, nec est admittentum, et si judex laycus talem excepcionem admittere recusaret, defensor ad judicem superiorem appellare et non (ad) judicem ecclesiasticum judicis temporalis, dumtaxat biennium ( x et de sententia judicis temporalis predictam excepcionem admittere. Recusantis idem judex ecclesiasticus se intromittere aut ipsum judicem temporalem ad ferendum super hoc sententiam suam, videlicet ad predictam excepcionem
admittendam vel recusandam, compellere non poterat nec debebat, sed dictum judicem temporalem ut suam ferret sentenciam expectare tenebatur, alioquin esset interprisia contra jJuridicionem temporalem supradictam, et si judex temporalis Lalem excepcionem non esse admittendam pronunciaret, nemini nisi solum per appellacionem predictam sentenciam emendare licebat et si proposita per ipsum ipiscopum proderent, idem episcopus se juridicionis temporalis superiorem affirmaret, quod non erat admittendum, ut dicebant procuratores supradicti ; sed dicebant insuper quod usus quo dictus episcopus se juvabat in hac parte non erat, nec est admittendus, sed abusus et contra juridicionem temporalem interprisia reputari debebat, et si predicta monicio opposicionem continebat, tanto pejus vel deterius in hac parte, nam per hoc idem episcopus de excepcione Coram judice temporali proposita si sit admissibilis, vel non, cognoscere satagebat, quod judici temporali et non judici ecclesiastico spectabat. Ex quibus per ipsos procuratores lacius propositis, dicebant quod dictus episcopus ac ejus officialis et promotor non erant admittendi, quodque monicio annulari, aut saltem revocari debebat, et ad hoc et alias prout supra concludebant. Dictis episcopo ejusquoque officiali et promotore duplicantibus et dicentibus quod dictus Jacobus dum suam ‘accionem contra predictum Dionisum coram dicto judice ordinario vel ejus locumtenente, ut premittitur, intentaverat, majoris excommunicacionis sentencia erat innodatus et hanc excepcionem idem Dionisus in qualibet parte litis propter animarum et participacionis cum predicto Jacobo excommunicato periculum objicere poterat et in hoc casu eisdem episcopo ac ejus officiali licebat hoc reparare, videlicet impedire ne dictus Dionisius defensor, cum predicto Jacobo actore etexcommunicacione majori innodato participaret, et de hoc
et casibus similibus idem episcopus per se el suos predessores Cenomenses episcopos usus et gavisus fuerat, ut prefertur, ad quod admittendus erat idem episcopus nam talis usus non erat contra bonos mores et neménem ad peccandum mortaliter inducebat ; quare dicebant dieti episcopus ejusque officialis et promotor quod ipsi erant admittendi et ad hoc et alias prout supra concludebant. Tandem, auditis partibus antedictis in omnibus que circa premissa dicere et proponere wvoluerunt, consideratisque et attentis diligenter omnibus circa hoc attendendis, et que dictam curiam in hac parte monere potebant et debebant, per arrestum æjusdem curie dictum fuit quod dictus episcopus non erat nec est ad sua proposita admittendus et ad hoc ipsum non admisit nec admittit ; quodque predicta monicio revocabitur, ipsis partibus ad sciendum si predictus episcopus in emendis supra petitis vel in quibus aliis contempnabitur aut si propter usum per ipsum superius propositum a predictis emendis erat excusandus, remanentibus in arresto.
Pronunciatum IIT die Junii anno Me CCC® octogesimo nono,
Vu et permis d'imprimer :
Le Recteur de l'Académie de Paris.
P. Lapre.
Vue Vu :
Le Doyen, Le Président de la Thèse,
H. BerruéLeuy. P. Fournier.