AD LEONEM MAURIN
REC.TOREM PAROECLii SANGTl STEPHANI FONSBELLENSIS ,
Cauoilicum ad honores Ecclesiae Vivariensis.
Dicere quàm dignas grates , quàm prsemia vellem
Digna referre tibi , Optime Prœceptor. Me , pubescentibus annis,
Dogmata sacra doces , Mores informas, animum mulcere peritus
Et stimulare simul ; Discipulo studiis intento plaudis, et artes
Prsecipis ingenuas.
Ex lune decurrit jamjam tricesimus annus ,
Mente reposta manent Quai tua cura mihi posuit prœcepta; perennis
Omni a servat amor.
Nunc etiam gaudens interdum corde revolvo
ïempora praîterita ; Divinos ritusdoceor, famulorque litanti,
Dulce mlnisteriuml
Lœtas ecce vices alterno laboris et olî ,
Fiorea rura patent.
Ludis indulgere juvat, parare dolosas
Insidias avibus ; Retibus et pisces subducere lïuminis, agros
Quod rigat Uzerios; Vere novo llores, au tu m ni tempore ramis
Carpere poma manu ; Excelsi superare Badis fastigia montis,
Aui penetrare specus.
Cursu defessos, noctis crescentibus umbris ,
Fabula grata levât.
Félix illa dies quae me dédit instituendum ,
Magnum opus atque labor, Tali doctori ! Forsan non vidit alumnum
Continua docilem , At certè nunquam ingratum. Dum Ardechia curret
Spumifer in Rhodanum , Dum in campis maturescent Stephanensibus uvse ,
Aureus atque melo , Dum vivas herbosae fontis Bellonensis
Cancer amabit aquas , Attestor Numen, nunquam me, Care, videbis
Immemorem esse tuî.
Lugduni, prima die mensis Maiiani 4859.