OFFICE DE NOTRE-DAME DE LOURDES
(Voir pages 282-86.)
LECTIO IV
Anno quarto a dogmatica definitione de Immaculato beatœ Virginis Gonceptu, ad Gavi fluminis oram prope oppidum Lourdes diœcesis Tarbiensis in Gallia, ipsa Virgo in rupis sinu super specum Massabielle puellœ cuidam, vernacula lingua Bernadette nuncupatse , pauperrimae quidem, sed ingenuse ac piœ, plui*ies, se conspiciendam obtulit. Immaculata Virgo juvenili ac benigno videbatur aspeetu, nivea veste niveoque pallio contecta, ac zona caerulèa succincta : nudos pedes aurea rosa ornabat. Primo apparitionis die qui fuit undecimus Februarii anno millesimo octingentesimo quinquagesimo octavo, puellam signum crucis rite pieque faciendum edocuit, atque ad sacri rosarii recitationem , exemplo suo, coronam, quœ prius ex brachio demissa pendebat, manu advolvens, excitavit : quod in ceteris etiam apparitionibus prœstitit. Altéra autem apparitionis die, puella in simplicitate cordis sui , diabolicam fraudem timens , lustralem aquam in Virginem effudit : sed beata Virgo, leniter arridens, benigniorem illi vultum ostendit. Gum vero tertio apparuisset, puellam ad specum per quindecim dies invitavit. Exinde eam sœpius est allocuta, ac pro peccatoribus orare, terram deosculari , pœnitentiamque agere est hortata : deinde imperavit ut sacerdotibus ediceret, œdificandum ibi esse sacellum, solemnique supplicationis more illo accedendum. Mandavit insuper ut e fonte, qui sub arena adhuc
latebat sed mos erat erupturus, aqusm biberet eaque se abstergeret. Denique die festo Annuntiationis , percontanti enixe puellw illîus nomen cujus uspectu Loties dignata fuerat, Virgo, adinotis pectori manibus elatisque in cœlum oculis, respondit : a Immaculata Conceptio ego sum. »