JUSTIFICATIVES
Pièces justificatives
Charte de fondation de la Chartreuse de Notre-Dame-des-Prés.
^^îpos Robertus Boloniœ et Arverniae co- M-jS^mes, omnibus tam prœsentibus quam futuris, tenore praesentium volumus esse notum, quod nos ut de bonis quae a Deo suscepimus, eidem Creatori nostro placere valeamus, pro animœ praedecessorum ac successorum nostrorum remedio et sainte, affectantes divinum cultum augeri ac religionis augmentum, proesertim in comitatu nostro Boloniensi, maxime Cartusiensis, ad quorum religioncm de ipsorum confisi precibus in Domino gerimus affectionem sinceram ; cupientes ut in prœfato comitatu nostro fundens monasterium religio-
nis ipsorum, ut ipsi qui tam arctam regulam elegerunt devotius ac laudabilius sub ea Domino famulentur, ad fundationem ipsius loci in quo ecclesia Beatœ Mariai de Pratis sita, in comitatu nostro juxta Novam Villam, prope Monsterolium, Ordinis Cartusiensis claustrum, cellae fratrum ac cimeterium construerentur. Et nunc prout ex tune et ex tune prout ex nune amortizamus, alieno jure penitus salvo, et eisdem in puram et perpetuam eleemosynam damus et concedimus pro fundatione projfati decem librasParisienses annui et perpetui redditus, solvendas anno quolibet assignato tcrmino , per thesaurarium qui pro tempore fuerit , prœdietis fratribus seu eorum certo mandate, expediri Bolonia;, quousque certus locus pro redditu per nos vel per suecessores nostros eisdem religiosis fuerit assignatus et amortizatus. Insuper in puram eleemosynam concedimus, volumus, et in hoc expresse de gratia speciali consentimus, quod dicti religiosi priudicti ac honcsta; persona;, prior et fratres ccclcsiœ Beatai Mariœ prœfata;, in nostra gardia speciali existentes, illi scilicet qui nunc sunt seu eorum suecessores, temporibus nostris aut sucecssorum nostrorum Boloniensium comitum, in his qua:; a nobis in comitatu nostro Boloniensi, in feodo, retrofeudo, allodiis seu censiva tenentur, redditus usque ad summam
ducentarum librarum Parisiensium, perpetuo titulo emptionis, donationis seu quovis alio juste titulo, etiam si eisdem in eleemosynam conferantur, acquirere possint et valeant, inclusis redditibus jam acquisitis per eos quos nunc habent. Et ut nos orationum suffragiis ac beneficiorum spiritualium quœ in prœdicto loco et alibi per dictos fratres et alios ejusdem Ordinis de cetero fient, cum nostris prœdecessoribus et successoribus efficiamur participes, prœdictos redditus decem librarum Parisiensium, ac alios usque ad summam ducentarum librarum Parisiensium prœdictam et nunc prout ex tune et ex tune prout ex nunc amortizamus , alieno jure penitus semper salvo. Nos etiam in praemissis omnibus et singulis, gardiam justitiam altam et ressortum pro nobis et nostris successoribus retinemus, nonobstante concessione et amortizatione supradictis. Tenebitur etiam Prior qui nunc est, et qui pro tempore fucrit, in mutatione Domini vel Prioris nobis et successoribus nostris fidelitatis praestarc juramentum; pro dicto tamen juramento ad aiiquam financiam minime tenebitur. Et ego frater Petrus de Berges Prior illo tempore ecclesiae Beatae Mariae praedictse, prœmissas concessiones, donationem et amortizationem, gratanter et humiliter acceptans, et in prœdictis retentionibus et aliis consentiens, juramentum fide-
litatis prœdicto Domino meo Domino comitis prœstiti, ut teneor secundum retentiones et conditiones superius annotatas. In cujus rei testimonium, nos cornes prœdictus sigillum nostrum prœsentibus literis duximus apponendum. Et ego frater Petrus Prior prœdictae ecclesiae Beatœ Mariae praedicti Ordinis Cartusiensis, cum sigillo Domini mci Domini comitis prœdicti prœsentibus literis sigillum meum apposui in testimonium veritatis.
Datum apud Hardrelo quinta décima die mensis julii an. Dom. MCCCXXIV.