‹ La chartreuse de Saint-Honoré à Thuison près d'AbbevilleChapitre 12 sur 85 · N° II · texte numérisé non relu

N° II

CHARTE DE HUGUES DE PERANDO, VISITEUR GÉNÉRAL DES TEM- PLIERS, APPROUVANT ET CONFIRMANT LA VENTE DE LA MAISON DE THU1SON, FAITE PAR GÉRARD DE V1LLARS, MAITRE DES TEM- PLIERS, A L'ÉVÊQUE D'AMIENS. — l302.

niversis praesentes Hueras inspecturis, Frater Hugo de Perando generalis visitator domorum militiae templi in provinciis cismarinis, Salutem in Domino.

Noveritis quod cum dilectus noster in Christo frater Gerardus de Villaribus praeceptor esset domorum militiae templi in Franciâ permutationis titulo de fratrum suorum consilio et assensu duxit conccdendum venerabili patri in Christo domino Guillelmo Dei gratiâ ambianensi episcopo, cunctamque ab eo habere in perpetuo domum nostram de Abbatis villâ vulgariter Tueoison nuncupatam cum ejus pertinentiis pro decem libratis terrae nobis et fratribus nostris per eum assignandis totaliter amortisatis sicut haec in litteris ipsius fratris Gerardi quibus présentes nostrae litterae tune annexa? pleniùs continentur. Nos vero de fratrum nostrorum consilio et assensu utilitate domus templi in hoc non modicâ consideratâ et diligenti deliberationeprohabitâ, praemissa omnia sicut in litteris ipsius fratris Gerardi inscribuntur, rata habemus laudamus et etiam approbamus et volumus ea robur perpétuas firmitatis obtinere, nosque ad plénum contenti sumus de dictarum decem librarum terrae liberatione, assignatione, amortizatione jam nobis et fratribus nostris per ipsum Reverendum Patrem totaliter et factis et completis. In cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus litteris duximus apponendum.

Datum in domo nostrâ de Ruilly prope Parisios, anno Domini millesimo trecentesimo secundo, die Veneris, in festo Exaltationis Stx Crucis.

Page 1