N° IV
CHARTE DU CHAPITRE DE L'ÉGLISE CATHEDRALE D* AMIENS, AP- PROUVANT QUE LE PERSONNAT DE PORT SOIT DÉMEMBRÉ DE LA MENSE ÉPISCOPALE, POUR LA FONDATION DE LA CHAR- TREUSE d'abbeville. — i3oo.
niversis présentes litteras inspecturis, Decanus et Capitulum Ecclesias Ambianensis, Salutem in Domino.
Reverendus in Christo pater ac Dominus noster, Dominus Guillelmus Dci gratiâ Ambianensis episcopus, desiderans terrena pro cœlestibus et transitoria pro mansuris felici commercio commutare quamdam villam in episcopatu Ambianensi sitam quae Bouveresches vulgariter nuncupatur noviter
emptionis titulo acquisivit, quam ad opus fratrum Cartusiensium qui ibidem perpetuô Domino serviant noscitur députasse, sed quia villa ipsa ab Ambianensi civitate et alia bona villa non modicum est remota, viam advenit et modum per quos quies ipsorum fratrum valeat procurari et Ambianensis Ecclesia mater nostra honorem et commodum perpetuô assequatur ordinans quod in prœfatâ diœcesi prope villam Sli Honorati de Portu in honore ipsius sancti qui praesul extitit Ambianensis quique inloco obiit et ibidem ipsius corpus extitit tumulatum et adhuc caput ejus habetur, ratione cujus locus ipse a Christi fidelibus devotissime veneratur, quœdam domus de novo ad opus fratrum prsefati Ordinis et eorum commodum construatur in quâ tredecim cellulae et fratres tredecim praefati Ordinis habeantur qui ibidem Altissimo perpetuô laudes reddant, et quod venerabilis vir Guillelmus de Sancto Leodegario nepos suus praepositus dictas Ecclesias Ambianensi Personatum suum prasfatae villae de Portu quemobtinet qui ejusdem sancti vocabulo esse dignoscitur insignitus, ad opus fratrum praedictorum dimittat per ipsos perpetuô libéré possidendum, qui praepositus ipsius Personatus loco, praefatam villam de Bouveresches habeat et teneat quamdiu vivet cum suis juribus et pertinentiis universis, quo decedente, villa praefata cum eisdem juribus ad episcopalem mensam Ambianensem redeat pleno jure. Nos itaque laudabile ipsius domini episcopi propositum Christianae religionis augmentum, eorumque fratrum quietem
et Ambianensis Ecclesiœ evidens commodum in hoc diligentiùs attendentes, ordinationem eamdem quantùm in nobis est ratificantes , approbantes et ratam et gratam habentes, in his nostrum prœbemus consensum pariter et assensum. Salvo jure archidiaconorum Ambianensium et Pontiviensium quod habere possunt, vel debent in dictis locis quo ad procurationem de consuetudine vel de jure. In cujus rei testimonium sigillum Capituli nostri duximus prœsentibus apponendum.
Datum et ratum in Capitulo nostro Ambianensi anno Domini millesimo trecentesimo, die Veneris ante festum sanctœ Magdalense.
VIDIMUS DE LA CHARTE DU CHAPITRE, PAR GUILLAUME DE MAÇON, ÉVÈQUE D' AMIENS. — l3ûl.
niversis présentes litteras inspecturis,Guillelmus miseratione divinâ Ambianensis, Episcopus, Salutem in Domino.
Litteras dilectorum filiorum decani et Capituli Ecclesiœ nostrae Ambianensis dictique Capituli sigillé) cerâ viridi sigillatas non vitiatas non cancellatas nos vidisse noveritis formam quae sequitur continentes : Universis etc. etc. Dies autem vision is hujusmodi littéral et approbationis eadem dignoscitur esse talis videlicet dies veneris sancta, anno Domini millesimo trecentesimo uno.