N° XIII
CHARTE DE GUILLAUME, RELIGIEUX DE SAINT-DOMINIQUE ET ÉVÈQUE DE LYDDA, ACCORDANT DES INDULGENCES A L'OCCASION DE LA DÉDICACE DE L* ÉGLISE DES CHARTREUX d'aBBEVILLE. —
niversis Christi fidelibus praesentibus et
futuris, Frater Guillelmus Ordinis Praedi- Icatorum miseratione divinâ Liddensis Episcopus, Salutem in Domino sempiternam.
Summi sponsi mira benignitas infinitae pulchritudinis suae in omni relinquens vestigium creaturâ, speciosus forma prae filiis hominum dilectam sponsam matrem nostram Ecclesiam formosiorem caeteris suo volens conspectui praesentari ut congruis ornata monilibus aptior ejus castis amplexibus redderetur thalamum ei paravit ac dicari disposuit, ut sicut eam dignatur in cubilibus et in hortis amplecti aromatum non desinat osculari in suo dicato thalamo per conjunctionem corporis Christi mystici cum corpore ejus vero suavissimo osculo oris sui. Nos igitur cura pervigili praefati Sponsi ministri licct indigni huic castissimae copulae locique congrui
praeparationi quantum nobis ex alto conceditur ex statu quem inter pastores Ecclesiae et rectores tenemus immeriti, dantes operam efficacem ut mater nostra Ecclesia divinis congratuletur amplexibus et suavissimis osculis jucundetur. Gerentes insuper erga viros religiosos Priores et fratres domus Sd Honorati de Thuison prope Abbatisvillam Cartusiensis Ordinis materna? caritatis affectum quorum Deo grata et devota religio quasi Stella matutina in medio nebulae à mundi tamen nebulosis illecebris per sanctae et laudabilis vitae solitudinem, aliéna non ut lucerna sub modio, sed super Ecclesiœ candelabrum posita meritis rutilât, coruscat exemplis, piisque apud Deum obsequiis et lacrymosis orationibus suffragatur, eorum ecclesiae ad honorem Dei omnipotentis, Beatœ Mariae semper Virginis, Sanctae Crucis, Sli Joannis Baptistae, almi confessons Honorati omniumque sanctorum denovoconstructae sacra? dedicationis affuimus ad preces et instantiam venerabilis Patris Domini Guillelmi Ambianensis episcopi et fundatoris prœfatse ecclesiœ et loci, eidem assistendi debitum obsequium impendentes. Gaude igitur felix mater Ecclesia et sereni cordis jubilo jucundare. Adest enim tibi specialis causa teetitiae. Nova adest solemnitas, novus honor. Fulta namque virtutum floribus malis bonorum stipaberis operum ut cum sponso tuo ingrediaris cubilis sécréta silentia. Pro dilectionis ardore ejus praesentata conspectui liquéfias, habes quippe ubi cum eo sonoris jubiles vocibus, taciturnis applaudas aspectibus et devotè mentis laetabunda cantica
Deo psallas. Verùm quia dignum est ut nova dedicationis solemnia spiritualis muneris novitas comitetur, veniamque peccatorum sibi adcsse sentiant sacra haec solemnia célébrantes ; Nos de ipsius omnipotentis Dei misericordiâ, ejusdem Beatae Marias semper Virginis, Beati Georgii martyris omniumque sanctorum meritis et intercessionibus confidentes. Omnibus vere pœnitentibus et confessis qui in die dedicationis hujusmodi ad ecclesiam ipsam dévote convenerint annum unum, his autem qui in anniversario dedicationis ipsius eamdem ecclesiam venerabiliter annis singulis visitaverint, ac ibidem manum porrexerint pietatis 40 dies de injunctis sibi pœnitentiismisericorditer relaxamus.
Datum anno Domini millesimo trecentesimo septimo, die Sabbati post Ascensionem ejusdem.