N° XIV
CHARTE DE DONATION FAITE AUX CHARTREUX d'aBBEVILLE PAR GUtLAUME DE MAÇON, KVEQUE d'aMIENS, DE SOIXANTE JOUR- NAUX DE TERRE A HALLOY. — l3o;.
niversis présentes litteras inspecturis, Guillelmus miseratione divinâ Ambianensis
J Episcopus, Salutem in Domino.
Ad religiosos viros Priorem et fratres domûs S. Honorati de Tueoison prope Abbatis villam Gartusiensis Ordinis nostrse diœcesis, cujus fundatores sumus et patroni, nostrœ considerationis aciem convertentes ac ipsorum fratrum prospicientes Ordinem qui in Ecclesiœ firmamento sidereo nitore coruscans, currentibus in stadio rectum iter insinuât quod ad salutis bravium pervenitur. Priorem et fratres ipsos quos de alto aspiciens Dominus in hœreditatem sibi elegit optamus quantum commodè possumus debitâ provisione laetari ut nobis remedio cedentibus non cogantur egere, sed congruà sustentationc suffulti latiùs divinis instant laudibus, nosque proinde cœlestis gratis bonum incomparabile mereamur assequi fratrum
ipsorum insistente solertià sedulis intercessionibus apud Deum. Piis igitur considération i bus excitatis praedictis Priori et fratribus ad complementum fundationis suae damus et in perpetuam eleemosinam concedimus sexaginta jornalia terra? vel circiter arabilis quae habemus in villâ nostrâ de Halloy quam pridem a bonae memoriae domino Theobaldo quondam dno de Canapés emptionis titulo duximus acquirendam videlicet viginti duo jornalia vel circiter in unâ petiâ sitâ in loco qui vocatur La Motte Hersent quae via per quam itur de Halloy apud Vinacourt intermediâ dividitur in duas petias contiguas ex unâ parte terrae Egidii de Prouville, et ex alterâ parte ex uno latere teme quae fuit Walteri de Boulaincourt quae nunc est canonicorum Vinacurretis et ex alio terrae Abbatissae de Bertandicuriâ. Nec non undecim jornalia quae vocantur campus de Sotel contigua ex uno latere Abbatissae de Bertandicuriâ et ex alio terne dni Quinarii, ac septemdecim jornalia quai vocantur les Fresfosse contigua ex uno latere viae per quam itur de Bertandicuriâ apud Havernias et ex alio terne Radulphi de Nigellulâ et terrae quae fuit Walteri de Bolaincourt. Et decem jornalia quae vocantur Campus Balti contigua ex uno latere terrae quae vocatur les Cortis Averhim et ex alio terrae Joannis Piscatoris et terrae Hugonis dicti Malhardi tenenda et perpetuo quiete et pacifico possidenda à fratribus praedictae domûs qui nunc sunt et aliis qui fuerint pro tempore in eâdem omne jus, proprietatem et possessionem quae ex quibuscumque
causis seu titulo habuimus seu habere potuimus in eisdem sexaginta jornalibus vel circiter in ipsos Priorem et fratres perpetuô transferentes jurisdictione tamen et justitiis nostris nobis et successoribus nostris salvis et jure quolibet alieno.
In cujus rei testimonium présentes litteras confici fecimus et sigilli nostri appensione muniri. Datum anno Domini millesimo trecentesimo septimo, die Mercurii in vigilia SS. Apostolorum Pétri et Pauli.