‹ La chartreuse de Saint-Honoré à Thuison près d'AbbevilleChapitre 52 sur 85 · N° XLIII · texte numérisé non relu

N° XLIII

LETTRE DU GENERAI- DE L'ORDRE, NOTIFIANT LES DISPENSES AC- CORDEES AUX CHARTREUX EXPULSÉS DE LEURS MONASTERES.

rater N., pro temporc Prior Cartusiœ, Venerabili Patri Domno N., professo Cartus'ix Domus N., salutem et sanctam in tôt

adversis sufferentiam.

iEquum et justum videtur ut illorumpaci ac tranquillitati provideatur qui Christi jugum alacri animo portabant, quosque de illo aliquid imminuere sola cogit praesentium temporum calamitas. Ad omnem ergo in eis conscientia? stimulum removendum. ministro Generali Ordinis Cartusiensis benigniter induisit summus Pontifex, ut sive per seipsum sive per eos quos eligeret, légitima harum observantiarum eis concederetur dispensatio, quas in dispersione sua non nisi cum gravi incommodo ampliùs servare non possent.

Idcircô auctoritate nobis super hoc concessâ, in his quee sequuntur rite te dispensatum pronuntiamus.

i° Liceat tibi, si casus occurrerit, religiosam vestem deponerc, et illam induerequae clero seculari

propria habetur, eâ tamen Iegc ac conditione, ut intùs aliquod vestimenti genus semper déferas, quod Ordini tuo spéciale fuit.

•2° Ab antiquis Ordinis abstinentiis immunem te facimus et carnes edere diebus ab Ecclesiâ non prohibitis, Iicentiam tibi concedimus, servatis tamen, quantum possibile erit, jejuniis Ordinis, saltem per très hebdomadœ dies.

3° Ne tibi privatè degenti, vel forsitan aliàs occupato, gravia nimis et onerosa fiant varia quas in Ordine pro defunctis debebas Officia, ab illis generatim te absolvimus, sub onere tamen duas quâlibet septimanâ celebrandi Missas pro defunctis-, in Officio vero canonico juxta ritum Cartusiensem persolvendo, et in horariis Beatas Marias precibus quotidiè recitandis, nihil immutandum putamus, quamdiù privatim illa exsolvere libéra erit tibi facultas, et idem observandum credimus in Missœ celebratione, secluso tamen scandalo.

4° Datur tibi licentia ut assignatum tibi pecunia? subsidium, et quidquid aliud quovismodo conscqui licitè poteris, libéré administrai valeas, et illud vel in proprias nécessitâtes, vel eleemosynas impendere in tuo erit arbitrio; sed memor votorum qux distinxerunt labia tua : habens alimenta et vestimenta quibus tegaris, his contentus esto.

His utens dispensationibus, ita mente et voluntate sis affectus, ut si Deus annuat, et feliciora succédant tempora ad pristinum statum redire, et communem ac religiosam vitam denuo amplecti sis paratus; intérim cave ne commistus inter gentes,

discas opéra earum ; sed memor arrepti propositi, et sciens te coram Deo semper monachum existere, immaculatum ab hoc saeculo te custodire satage, et talem inter gentes habere conversationem stude, quœ obmutescere faciat imprudentium hominum linguas, qu£e de statu religioso detrahunt : et sic luceat lux tua coram hominibus,ut ex bonis operibus te considérantes, glorifkent Deum qui in cœlis est. Quod ut assequaris, tibi opulentum de cœlis apprecamur auxilium.

Datum sub chirographo nostro et Domus Cartusiœ sigillo.

Page 1