‹ La chronique de Nantes (570 environ-1049)Chapitre 112 sur 117 · Il s'agit ici de la Normandie · texte numérisé non relu

Il s'agit ici de la Normandie

[c. iv, an. 1000 circa] ECCLESIAE NAMNETENSIS U7

Sancti Cyrici8 martiris1, quae prope moenia hujus urbis sita est, transiit. Et, dum per illud iter tenderet, memoria fidelium ibidem quiescentium compunctus, benedixit animas quorum corpora hic requiescunt. Quas illico audiens semper amen, amen respondentes, donec infra cimiterium Sancti Andreae2, quod est illi proximum, pervenit, valde miratus est, et ipse postea, quot vicibus per hoc cimiterium transibat, solitus erat referre secretum transeuntibus hoc responsum mirabile quod ibi audierat.

In urbe Namnetica miraculum grande factum est, quod minime oblivioni tradere voluimus, sed, sicut videntes illud nobis scribentibus enarraverunt, huic paginae scriptum commendare studuimus. Nam, quum omnis populus praedictae civitatis, gaudens et exultans, ad ecclesiam Sancti Johannis Baptistae 3, in ipsius nativitate convenisset et ibi pernoctans in orationibus et vigiliis fidelissime celebrasset, fuit unus miles ex familia Judicaelis comitis 4, Nominoius nomine, qui, instinctu diaboli deceptus, hujus sanctissimi praecursoris vigilias dimisit, ac furtive cum quadam meretrice juxta sepes cujusdam horti, viae publicae proximas, infelicissime se commiscuit. Et, quum pacto suae libidinis scelere, ab eadem discedere vellet, divino judicio Dei illico

Page 1