LIBER QUINTUS
Dixerat, orationisque cursum ad alia quædam tractanda atque expedienda vertebat. Tum ego : « Recta quidem, inquam, exhortatio, tuaque prorsus auctoritate dignissima. Sed quod tu dudum de Providentia quæstionem pluribus implicitam esse dixisti, re experior. Quæro enim an esse aliquid omnino, et quidnam esse casum arbitrere. » Tum illa : « Festino, inquit, debitum promissionis absolvere, viamque tibi, qua patriam reveharis, aperire. Hæc autem, etsi perutilia cognitu', tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt : verendumque est, ne deviis fatigatus, ad
emetiendum rectum iter sufficere non possis. — Ne id,