Rinaldi, IX
3. « Retulit nobis dilectus fîlius Jacobinus de Rubeis, collector regni Polonic, quod venerabilis frater noster episcopus Albinganensis, thesaurarius, ut dixit, sacri Concilii Basiliensis, fecit ipsum Jacobinum requiri et citari ad respondendum sibi de fructibus dicte collectorie. Quod cum ipse recusaret facere, ipsum fecit excommunicari, etiam ad privât ionem benefîciorum contra cum procedens Videntes igitur hoc esse indignum ut nostri collectores aliis quam nobis de rébus sibi commissis teneantur reddere rationem, ac ferentes indigne quod ipse épis copus conetur discidiorum semina inter nos et Concilium querere et ea tentare que ipse novit minime ad eum spectare, volumus ut prudentia vestra det operam, prout fuerit oportunum, ut ipse Jacobus super hoc non molestetur, et quod ipsius episcopi processus et sententie contra eum tollantur, ita [ut] ipse collector possit exercerè officium per nos sibi commissum absque impcdimento, inhibendo etiam et mandando ipsi episcopo ne tam contra ipsum Jacobum quam contra alios nostros collectores aliquid attcntare audeat, et, si quid jam presumpsit, revocet, nec se de illis amplius intromittat. Nimis enim proterve se gerit, et ita ut det nobis materiam non obliviscendi operum suorum. » (Arch. du Vat., Reg. 359, fol. 270 v°.) — Toute la dernière partie de ce bref, à partir de « inhibendo », manque dans une autre copie, qui se trouve au fol. 271 v°. Cf. d'autres lettres, du 20 octobre 1434, par lesquelles le pape renvoie le même collecteur en Pologne et le recommande au roi Wladislas. à l'empereur Sigismond, à l'évêque de Cracovie (ihid., fol. 274 v°, 275 r°).