‹ La Curie romaineChapitre 26 sur 58 · Gongregatio de disciplina Sacramentorom · texte numérisé non relu

Gongregatio de disciplina Sacramentorom

i. Est huic sacrœ Congregationi proposita universa leg-islatio circa disciplinam septem Sacramentorum, incolumi jure Congregationis Sancli Officii, secundum ca quœ superius statuta sunt, et sacrorum Rituum Congregationis circa cœremonias quœ in Sacramentis conficicndis, ministrandis et recipiendis servari debent.

2. Itaque eidem Congregationi tribuuntur ea omnia, quce hue usque ab aliis Congregationibus, Tribunalibus aut Officiis Romanœ Curiœ decerni concedique consueverant tum in disciplina matrimonii, uti dispensationes in foro externo tam pauperibus quam divitibus, sanaliones in radice, dispejisatio super rato, separatio conjugum, natalium restitutio seu legitimatio prolis ; tum in disciplina aliorum Sacramentorum, uti dispensationes ordinandis concedendœ, salvo jure Congregationis Negotiis religiosorum sodalium prœpositœ ad moderandam eorumdem ordinationem ; dispensationes respieienles locum, tempus, conditiones Eucharistiœ sumendœ, Sacii litandi, adservandi Augustissimi Sacramenti; aliaque id genus.

3. Qusestiones quoque de validitate matrimonii vel sacrœ Ordinationis, aliasque ad Sacramentorum disciplinam spectantes, cadem Gongregatio dirimit, incolumi jure Sancti Officii. Si tamen eadem Gongregatio judicaverit hujusmodi quœstiones judieiario ordine servato esse tractandas, tune eas ad sacrœ Romanœ Rotœ tribunal remittat.

4. Gongregationi huic, quemadmodum ceteris omnibus quœ sequuntur, erit Gardinalis Prœfectus, qui prœerit sacro Ordini, aliquot Patribus Cardinalibus a Pontifice Summo eligendis conftato, cum Secretario aliisque necessariis administris et Consultoribus.

Page 1