DE MODO TRAGTANDI NEGOTIA NON STRICTE JUDICIALIA
Art. I. — Quando agitur de rébus gratise.
i. Si gratiœ, seu facilitâtes, dispensationes, indulta, quœ quis a Sancta Scde postulet, jus aliis quœsitum lœdant, ii, quorum interest,
iG
lt\'l DOCUMENTS
aut directo aut per Ordinarios suos ante concessionem audiendi sunt.
2. Gratiœ, quas quis pro se a Sancta Sede oretenus assequitur, ipsi petenti in foro conscientiœ suffragantur. Nemo tamen potest cujuscumque privilegii usum adversus quemquam vindicare, nisi privilegium ipsum légitime probet.
3. Gratiœ, quœ a Sanela Sede seripto concedentur, communiter ab ipsa directo promanant per personas et Officia jure recognita. Quandocpie vero supplex oratoris libellus ad Ordinarium, vel ad alium ejus loco ecclesiasticum virum, per personas et Officia memorata remittitur, cuui facuitatibus petitam gratiam largiendi, sive totam sive certis liiaitibus circumscriptam.
Quum preces ad Ordinarium cura facultatibus remittuntur, ejus œquo judicio rectœque conscientiœ imploratœ gratiœ largitio permittitur, habita ratione formée rescripti, rerum Sanctœ Sedi expositarum, et opportunitatis gratiœ concedendœ.
Ubi vero ab ipsa Sancta Sede, interposito nemine, gratia impertiatur, exarari rescripta possunt, aut forma gratiosa aut commissoria.
4. Si forma gratiosa, exsecutorem suapte natura non postulant. Exhibenda tamen Ordinario sunt, qui ea suo recognitionis rescripto roboret, si de rébus agatur publicis, cujus gcneris indulgentise sunt communiter impcrtitœ, sacrœ reliquiœ publicœ venerationi proponendœ, aliaque hujusmodi; aut si comprobare conditiones quasdam oportcat, uti loci decorem in sacellis privatis, aliaque id genus.
Si vero commissoria forma rescripta expressa sint, opus habent exsecutore. Nec licet Ordinario exsecutionem detrectare, nisi forte horum alterutrum occurrat, ut, aut manifesto vitiosse, hoc est obreptitiœ vet subreptitiœ sint preces, aut qui gratiam impetravit adeo videatur indignus, ut aliorum offensioni futura sit indulti concessio. Hœc si accidant, Prœlatus, intermissa exsecutione, statim ea de re certiorem faciet Apostolicam Sedem.
5. Pro recognitionis testimonio, quo rescripta muniuntur, ut est in superiore num. 4°, nulla est repetenda compensatio. Necessarhe tamen impensse sarciri possunt, quales ex. gr. occurrunt ad loci cognitionem in sacelli usum adhibendi, aut ad fidei comprobationem circa aliquam sacram rcliquiam.
6. Servatis, tum quœ superiore num. 4* statuta sunt circa rescriptorum exsecutionem, tum necessariis conditionibus ad . sacras indulgentias lucrandas ; a die m mensis Novembris mdccccviii, quo die incipient vim legis haberc prœscripta in Gonstitutionc Sapienti consilw, gratiœ ac dispensationes omne gcnus a Sancta Sede concessœ, ctiam censura irretitis, ratœ sunt ac legitimœ, nisi de iis agatur qui nominatim excommunicati sint, aut a Sancta sede nominatim pariter pœna suspensionis a divinis multati.
A ht. If. — Quando agitur de causis ordinis disciplinant et administrationem spectantis.
7. In causis apud sacras Congrcgationes administrationis ac disciplinée tramite agitandis, remota litis contestatione, exclusa audition*' testium nullisque scriptis patronorum receptis habcbitur qusestio; audientur tamen semper parles quorum interest, ab iisque producta documenta excutientur.
8. Ut ii, quorum interest, sua m causam dicere valeant, erunt pra-monendi, vel per suos Ordinarios vel directo, ad juris communi> normas.
9. Ouod si pro re sua typis edere ac distribuere scriptum suum aliquod vellent, facere hoc poterunt, servatis normis statutis in can. &$ Legis propriœ S. Romana? Rota?, congrua congruis referendo.
10. Qucestione semel instituta pênes Congregationem aliquam administrationis ac disciplina? tramite, et a partibus admisso aut saltenn non recusato hoc agendi modo; his jam non licet eàdem de causa actionem stricte judicialem instituere.
Eoque minus, deliberata re atque ad scntentiam deducta, fas erii hoc agere.
Est nihitominus Congregationi sacra? facilitas, quovis in stadio qua?s~ tionis, ad judices ordinarios causam déferre.
CAPUT IV
DE DIEBUS OUIBUS CARDINALIUM CŒTUS COADUNANTUR AC DE MODO PROCEDENDI PLENARUM CONGREGATIONS M
1 . Stati dies habendis cœtibus Patrum Cardinalium erunt : Dies Lunœ pro SS. GC. Propagande Fidei, et Indicis;
Dies Martis pro SS. GC. Rituum, Cieremoniali, et Studiorum;
Dies Mercurii pro S. G. Sancti Officii ;
Dies Jouis pro SS. GG. Gonsistoriali, et pro Nerotiis ecclesiasticis: extraordinariis ;
Dies Veneris pro SS. GC. Sacramentorum, et Religiosorum sodalium ;
Dies Sabbati pro S. G. Concilii, et pro Signatura Apostolica.
In Officiis, qua? unum eumdemque suis conventibus agendis habent. conslitutum diem, ipsorum Moderatores consilia inter se inibunt de iisdem habendis per hebdomadas diversas.
2. Si qua?stio ejusmodi sit, qua? plena? Congregationis judicium postulet, confîciendum erit officiale folium, compendio collectam quœstionem exhibens, cum adjecto brcvi summario ac dubiis ad excutiendum propositis.
In gravioribus aut difficilioribus sive de facto sive de jure quœstionibus, singularum Congregationum Moderatores curabunt unius vel alterius Gonsultoris rogare sententiam, officiali folio adjiciendam.
3. Folia officialia, Gonsultorum vota, quidquid prœlo edi debeat nomine Officiorum Sanctœ Sedis, documenta ipsa aut defensiones, quœ partes exhibere velint, ubi agatur de criminum aut matrimonii causis prudentius cautiusque tranctandis, hœc omnia Vaticanis typis imprimenda tradentur. Cetera aliis etiam officinis committi poterunt, quœ a Cardinali a secretis Congregationis Consistorialis in suo Congressu probatœ sint, et in quibus cautum sit circumspectioni pro variis casibus necessariœ.
4. Scripta typis impressa Patribus Cardinalibus dispertientur decem saltem ante diebus quam Congregatio habeatur.
5. Qui typis édita folia scriptave alia receperint, quœ, sive positivo prœcepto sive rei delicatiore natura, postulant secreti religionem, de arcano servando erunt maxime solliciti; idque, non per dies tantum rei studio tributos, sed etiam posthac, quamdiu impressa ea folia scriptave domi retinuerint.
Iidem curare debebunt, ut, post obitum, ea documenta suo quœque Officio inviolata restituantur.
Hac lege œque obstringuntur uniuscujusque Offîcii administri, Consultores et Patres Cardinales.
Easdem qui char tas alio déférât, debitis modis ac tutiore via transmittendas curabit.
6. Nulla fit immutatio in recepto more, quo sacrœ Congregationes quœdam in certis negotiis, aliquot ante dies quam Patrum Cardinalium cogatur cœtus, convocant Consultorum collegium, ut eorum sententiam rogent.
Summam hanc sententiarum postulare poterunt semper Moderatores Gongregationum aut Patres Cardinales aliis etiam in causis, prœter ordinarias, modo sint majoris momenti.
7. In Patrum Purpuratorum cœtibus primus sermonem instituet Cardinalis Ponens seu relator, si aderit; eo absente, aut post ipsum, Gardinalis priorem obtinens locum ; subinde ceteri ex ordine ; denique Cardinalis Prœfectus aut ejus vice fungens.
8. Quœ sacrœ Congregationi aut plerisque illorum, qui interfuerunt, decernenda visa sint, ea, constanti lege, cui derogabitur nunquam, exarari scripto debebunt, perlegi et pro contione approbari.
Eadem servabitur lex in Consultorum conventibus.
9. Si nihil obstet, sententia, in quam sacer Ordo devenit, a Prœlato a secretis in suo Officio evulgabitur; et de ea scriptum aut typis impressum exemplar tradetur omnibus ejusdem Congregationis Cardinalibus in Urbe residentibus.
10. Sententia evulgata, parti oneratœ licet intra dies decem novae audicntiœ beneficium flagitare. Cardinali autem Prœfecto, audito Con-
gressu, arbitrium erit cjus beneficii concedendi aut rccusandi, prout rerum adjuncta suaserint.
Quod si Patrum Cardinalium deliberatio secumferat clausulam ampllus non proponatuv, non poterit nova? audientiœ bcneficium concedi, nisi ab ipsa Congregatione universa.
ii. Expensee, quas partes in causis agendis coram sacris Congregationibus obierint, generatim repeti non possunt.
Attamen cum pars vocata ad suum jus persequendum, per contumaciam defuerit, si postea,velit rem judicatam referre, hoc est, causam denuo cognoscendam proponere, debebit aut se de contumacia purgare, aut congruam pecuniœ summam deponere, qua impensae sarciantur diligentem partem aut Sanctœ Sedis Officium rursus gravaturœ.
Item si quis absque légitima causa temere postulet ut quœstio in plena Congregatione proponatur, Cardinalis Officii prseses una cum suo Gongressu exigere ab instante poterit, ut congruam summam ad eumdem finem, ut supra, deponat.
CAPUT V