‹ La Curie romaineChapitre 50 sur 58 · DE MUNERE VARIORUM ADMINISTRORUM COMMUNITER · texte numérisé non relu

DE MUNERE VARIORUM ADMINISTRORUM COMMUNITER

i. Prselatus, ad quem, quovis nomine, moderatio Officii a secretis proxime spectat, ut est num. 2°, cap. I. Novm. comm. hujus legis, providebit ut negotia, qua par est celeritate ac diligentia expediantur, secundum normas constitutas.

Ad eum pertinet majorum prœsertim negotiorum tractatio, et cura ut, quœ ad eadem referuntur, epistola; ac rescripta redigantur.

Ipse Consultoribus committit studium causarum, seu positionum, de quibus dicant rogati sententiam ; eosdem convocat quoties oportet, eorumque cœtibus preeest.

Interest Gongregationibus Patrum Cardinalium, notât forma prtescripta quae ipsi decreverint, et ad Sanctissimum Patrem refert statis diebus, quibus ei facta sit Ipsum adeundi potestas.

Pro Cardinali Officii praeside, si desit, Congrcssus habet ac modc- [•atur. Salvis autem peculiaribus cujusque Officii normis, communitrr pjus actis cum Cardinali subscribit.

Administrationi pecuniac advigilat, camque dirigit secundum legis liujus praescripta num. y", cap. XL Novm. comm. Prudenti ejusdrm judicio relinquitur decerncrc, utrum praestet, ad eos, qui directam petierint expeditionem negotii tributo gravati, reseriptum, tanquam rem creditam, transmittere, an postulare ut ante solvatur.

Juxta prœscriptum Constit. Promulgandi, quae hac ipsa d ie vulgaim ac pracsentis legis pars, moderatoribus Commentarii officialis de Apostolicœ Sedis actis ipse tradere tenetur exemplaria decretonim Officii sui, quae promulgari debent. Ouae vero utiliter evulgari possunt, eisdem tradet, Cardinali Officii préside consentiente. In utroqnc easu, ea subsignabit, aut ab alio adminislro subsignari jubebit, in (idem et testimonium veritatis.

Si quae cum aliis S. Sedis Officiis communicari aut eisdem iradi debeant, et in omnibus ubi gravius aut urgentius quid accidat, Cardinalem praesidem semper convenict.

2. Fungentes pro Praelato a secrctis, aut Substituti, debent, non solum praescriptas officii sui partes exsequi omnes, sed etiam adjumento esse Praeposito in iis omnibus quae ipse postulet, ejusquc absentis aut impediti vice munus implere.

Page 1