Studii adjutores, seu informatores {minutant i), debent
a) In suae quisquc causer, seu positionis, studio versari, in iisquo praeterea quas ipsis Officii Praepositi cognoscendas committant; eas in epitomen cogère distincto in folio, quod velut indicem positionis exhibeat actorumque seriem, qiw deinceps adjccta sunt. Eo compendio non egent expostulationes aut supplices preces paucis contenta; verbis, cl quae forte longius non protahentur;
b) Interesse Congressui, ut de commissis ad cognoscendum negotiis référant, suamque sententiam ])roponant, cauto primum, ut, exceptis urgentioribus casibus aut positionibus, de quibus in litt. a, relatio semper fiât ex scripto ante compendio ; deinde, ut in majoribus ac dif- Kcilioribus causis positio cum adjecto compendio, ante quam cogatur fœtus, ad Praelatum Officio praf'positum deferatur, ab ipso vel per se vel per alium primi ordinis administrum expendenda, quo plenins atque facilius possit de causa penitus cognita in Congressu dicere ;
c) Epistolas et rescripta de rébus ad suam positionem pertinentibns, aut sibi commissis, ductu majorum administrorum exarare, et statuer»quomodo sint transmittenda, utrum et quodnam sive ordinarium sive spéciale tributum solvendum sil, an fiât exemptioni locus ;
ci) Officiale folium et summarium documentorum majoris moment] fonficere, quum res crit ad plenam Congregationem refercnda; ejus imprimendi curam suscipere, typicas formas emendare. In hoc autem rcdigendo folio vigentem eonsueludinrm retinebunt; et, ubi res posiu-
laverit, insèrent juris et facti animadversiones vcl ncccssarias vel utiles ad justam solutionem quœstionis.
4- Adjutoribus, et, si fieri potest, etiam scriptoribus, sua civique negotia erunt, materiœ aut regionis ratione divisa.
5. Adjutores laurea doctoris oportet esse insignitos in sacra theologia et in jure canonico.
Iidem in Congregationibus prœsertim, quorum ncgotia reg-ionis ratione divisa sunt, unam saltem callebunt ex his linguam : gallicam, germanicam, anglicam, hispanicam, lusitanam. Curabunt autem Pnepositi ut in Ofiicio a secretis sermones hi omnes intelligantur; cujus rei gratiâ opportunum erit, candidatis, etiam ad alia inferiora officia, tamquam conditionern proponere, ut vel unam ex memoratis linguis, pro casibus ac necessitate sciant.
6. Scriptorum amanuensium est, Officii epistolas et rescripta e positione exscribere, et quai paucis recepto usu indicata sint verbis, ea fusius evolvere.
Curam omnem adhibebunt, ut quavis menda scriptura careat; nec subscribendam tradent, nisi prius attente perlegerint. Huic diligentiœ qui desit identidem, prcebere poterit causam, cur in ipsum severius animadversatur. Absoluta scriptione, nomen suum et cognomen initialibus litteris positioni adjicient in confecti operis testimonium.
Epistolœ ac rescripta redigentur communiter in foliis, quœ inscriptum g-erant sua; Gongregationis nomen, induentque formam ex instituto Romanœ Curia; vigentem.
7. Qui conficiendis tabulis, seu protocollo, dant operam, in librum et in parvam rubricam documenta réfèrent actaque Officio exbibita; relatarum in album rerum indicium, vulg"o oculum, folio vel positioni apponent; rite digestum habebunt librum rerum notabilium ; positiones in tabularium nondum relatas ordine disponent, eas dividentes pro sua quamque diœcesi et pro annorum ac mensium série, secundum progredientem protocolli numerum.
8. Tabiilario addicti, eidem rectc ordinando vacabunt : positiones résument; utrumque indicem conficient, alterum, litterarum ordine digestum, referentem petentium nomina,aut eorum contra quos expostulatum sit, in causis alicujus momenti ; alterum ordine matériau, res majores complectentem quœ anni decursu actœ sint; denique, muniti scripto mandato in actis adservando, petita documenta exscribent, eaque exempla cum primo concordare declarabunt.
(j. Ad officium expeditionis pertinent ratiocinator, et distributor qui etiam arcarii fungetur munere.
10. Ratiocinatoris erit in menstruum folium referre ^de quo hujus legis num. 4°> cap. XI Norm. comm.) rescripta omnia taxationi obnoxia, indicata diœcesi, numéro protocolli ac pecunia Sanctee Sedi solvenda, a majoribus administris, aut adjutoribus taxata; ex ea taxatione supputare, servatis normis in memoratis locis hujus legis descriptis
aliisque seorsim exhibendis, expensas procurationis et exsecutionis, si id negotii fuerit Ordinario commissum; in tergo rescripti, vel distincto in folio secundura prœscripta num. 6 memorati cap. XI, impresso signo vim pecunia; solvendam notare ; eamque, ubi de majori agatur pecuniœ surama, exprimere integris litleris. il. Distributoris munus erit :
a) Partibus quarum interest, aut ipsarum procuratoribus seu agentibus, acta, litteras, rescripta distribuere; pecuniam exigere Sanctse Sedi debitam, si quai sit, eamque in arcœ folio notare.
b) Prospiciet ut epistolec et fasciculi actorum, in Urbe distribuenda, ad eos, ad quos pertinent, apparitorum adhibita operà mittantur : quee vero extra Urbem ex officio mittenda sunt, ea per publicos cursores transmittentur.
c) Litteras et rescripta, quœ occlusa mittenda sunt juxta num. 6" memorati cap. XI, prœposita nominis et loci inscriptione, obserabit.
d) Ante vero quam acta tradat vel mittat, inspiciet sintne ipsis rite subscripta nomina; eaque sigillo munienda curabit, secundum Officii normas.
e) Acta taxationi obnoxia numquam dimittet ante solutam pecuniam, nisi scripta Prrepositorum accédât auctoritas. Quam si cautelam neglexerit, in se periculum recipiet, expletoque mense, de suo restituet.
f) Distributoris jquoque munus est, Prœpositorum auctoritate officiales curare sumptus pro necessaria tabularii seu cancellariœ suppellectili sive comparanda sive instauranda.
ff) Tandem si quis Ordinarius petierit ad se directo aliquid mitti, simulque aliquam pro expensis pecuniœ vim ad Sanctam Sedem expédient, distributoris erit missam ad Officium a secretis pecuniam servare, cujus partem administration! ceconomicaî S. Sedis debitam impetrata gratiâ, tradet; reliquum, arbitrio mittentis adhibendum, retinebit.
Ad hune fincm, accepti et expensi tabulas peculiares habeat, omnium rationem Prœlato a secretis sub exitum mensis redditurus. Pecunia vero in Officii arca, distincto loco, servetur.
12. In Officiis, ubi propter negotiorum numerum unus distributionis administer non sufficiat, alius adjicietur. Munia superius recensita, prudenti Moderatorum arbitrio, inter utrumque dividentur, ita ut uni cura sit praesertim distributionis litterarum, alteri rescriptorum et perceptionis taxatœ pecunise.
i3. Tabularii, protocolli, expeditionis et scriptionis administri censentur inter se pares. Patet ig-itur iis transitus de uno in aliud officium ex prudenti Moderatorum judicio, nullo ulterius indicto certamine.
i4- A mox recensitis officiis ad munus adjutoris nullus datur adscensus. Quare, vacuo adjutoris officio, peculiare certamen indicetur.
i5. Etsi, quod supra dictum est, sua cuique definita sint muni;i, firma tamen communis manet lex, qua omnes administri debent absen-
tium partes mutua vice supplere, ac fraterna caritate alter alteri adjumento esse, prout œquum Prrcpositi judicaverint.
16. Apparitores seu janitores debent œdes sibi commissas custodire, earum nitorem curare, epistolas et actorum fasciculos ad quos spectant, vel ad stationes tabellarias ferre, aliaque peragere quœ a Moderatoribus commissa habeant in sui Officii commodum.
Salvis, si quœ sint, juribus acquisitis a prsesentibus Officiorum apparitoribus, ceteri ex eo numéro posthac eligentur ad triennium, eaque nominatio poterit ad ulteriora triennia prorogari, prout ipsi sese integros idoneosque probaverint.
Omnes denique jusjurandum interponent de secrelo servando in sui Officii rébus huic nexui subjectis.
CAPUT VII