DE SINGULIS SACRIS CONGREGATIONIBUS
Art. ï. — Congregatio Sancti Officii.
i. Hujus Congregationis administri majores, post Cardinalem a secretis, sunt Adsessor et Commissarius.
2. Consilium constabit, ut ante, Gonsultoribus a Summo Pontifice nominandis. Prseter Gonsultores, pergent esse nonnulli Gensores, vulgo Qualificatori.
3. Minores administri ad cetera, quœ retinebunt munia, adjunctam habebunt indulgentiarum expeditionem.
4. Unus e substitutis notariis officium sibi assumet imponendse taxationis rescriptis, quibus dispensatio conceditur ab impedimentis disparitatis cultus et mixtœ reliffionis, aut impertiuntur indulgentiœ.
5. Alterius crit epistolas et rescripta distribuere debitamque pecuniam exigere.
6. In tractandis negotiis, quaî ad catbolicam doctrinam moresque pertineant, et in judicio ferendo de criminibus hœresis aliisve suspicionem haeresis inducentibus, atque in iis omnibus quœ ad dispensationes ab impedimentis disparitatis cultus et mixtœ religionis referentur, Congregatio Sancti Officii suo more institutoque procedit, sibique propriam consuetudinem retinet, servatis normis in hac lege constitutis, quantum cum necessaria S. Officii disciplina componi possint.
Congruenter ad hœc, dubia qua; circa competentiam Sancti Officii in aliqua re oriri possunt, ipsamet haïe Congregatio per se dirimet, servatis semper terminis a Constitutione Sapienli consilio prœfinitis.
7. Mos procedendi S. Officii, de quo in superiore num. 6", itemque temporalis suœ administrationis gerendœ ratio, quamprimum erunt scripto redigenda, et postquam a Patribus Cardinalibus revisa fuerint, per Cardinalem a secretis Summo Pontifici erunt subjicienda ut approbentur.
8. Circa indulgent/ as, in ea parle qua; est disciplinée et gratia\ nova Romame Curice ordinatione Sanclo Offîcio tribnta, hœc Gongregalio adhœrebit normis ea de re propositis a Clémente IX in Constit. In ipsis. die vi mensis Julii a. mikm.xix, qua* lex plenc vigebit. Ipsius igitur erit « omnem difficultatem ac dubictatem in indulgentiis ernergentem, Romano Pontifice circa graviora difficilioraque coasulto, «xpediendi; ac, si qui abusus in eis irrepserint, illos, judicii forma plane postposita, corrigendi et emendandi; causas vero judicialem formant requirentes ad proprios judices remittendi ; falsas, apoeryphas indiscretasque indulgentias typis imprimi velandi ; impressas recognoscendi et examinandi, ac, ubi Romano Pontifici rctulerit, illius auctoritate rejiciendi; ac in concedendis indulgentiis moderationem adhibendi ».
Firma pariter manet lata lex per decretum sacrée Congregationis Indulgentiarum ac Reliquiarum a Renedicto XÏVapprobatum diexxvin mensis Januarii a. mdcclvi, et a Pio IX confirmatum die xiv Aprilis mdccclvi, hoc est : « Impétrantes posthac générales indulgentiarum concessiones teneri, sub pœna nullitatis gratia; obtentae, exemplar earumdem concessionum ad Secretariam sacrœ Congregationis déferre. »
9. Rébus hujus partis liber protocolli destinabitur ac distinctuin tabularium. Erunt etiam et administer major titulo Substituti, et peculiares Gonsultores.
10. Congressus pro his negotiis constabit Gardinali a secretis, Adsessore, Gommissario, et Substituto indulgentiarum.
11. Administri, Gonsultores, Cardinales, quibus de hisec rébus erit agendum, non obstringentur circa eas speciali vinculo secreti S. Ofiïcii, sed communi a presenti leg'e preescripto.
12. Indulgentiarum pelitiones, dubia, occurrentes quœstiones, relala prius in librum protocolli, ad Subslitutum transmittentur primo ejus examini subjicienda.
i3. Si, quemadmodum superius pnescriptum est cap. II Norm. pecul., agatur de gratia, quœ secundum vigentem consuetudincm cotnmuniter concedi soleat, et si dubiorum et qmnstionum solutio obvia cl. perspicua fiât ex jam probatis receptisque sententiis, res in Gongressn dijudicari poterit, ad normam facultatum, quas Pontifex Maxinius. concedendas censuerit.
Sin aliter, res in plena Congregationc tractabitur cum folio officii per substitutum redigendo, atque uno aut pluribus Consultorum suffragiis. De soluta vero qua^stione relatio erit peragenda Pontifici.
14. Mittentur per Brève indulgentias perpétuai, itemque ex temporariis illa% quae totam diœccsim, provinciam, regionem, v.el universani Ecclesiam complectuntur; tum etiam facilitâtes perpétuai applicandi indulgentias alicui pise supellectili.
Substitutus ab indulgentiis cum Cancellario Brevium communicabii de rébus necessariis ad exsecutionem Brevis.
10. Epistolœ ac rescripta de indulgentiis a Congregationc Sancli
Oiïicii exarata, subscriptum gèrent nomcn Gardinalis a secrctis, aul alicujus ex Emis Patribus ejusdem sacri Consilii, contra posita subseriptione Adscssoris, coque impedito, Substituti ab indulgent lis.
Art. II. — Congregatio Consistorialis.
i. Post Cardinalcm a secrctis, majores administri sunt Adsessor et Substitutus.
2. Collegium erit Gonsultorum, juxta prœscriptum Gonstitutionis Sapienti consilio.
3. Habebitur quoque suffîciens administrorum minorum uumcrus pro expediendis negotiis hujus Congreg-ationis propriis, juxta statuta in cap. VI. prœcedcnti.
4- Prtcter commune jusjurandum, omnes qui aliquo munere in hac sacra Congregatione funguntur, illud etiam dabunt, quod Saneti Officii jusjurandum dicitnr, his verbis expressum :
« In nominc Domini.
» Ego N. N. sub pœna excommunicationis latœ sententiœ ipso facto et absque alia declaratione incurrcnda% a qua, prœterquam in articnlo mortis, a nullo nisi a Summo Pontifice, ipso quidem Gardinali Pœnitentiario excluso, absolvi possim ; et sub aliis pœnis etiam gravissimis arbitrio Summi Pontificis mihi in casu transgressions inflig-endis, spondeo, voveo ac juro, inviolabile secretum me servaturum in omnibus et singulis quse ad Episcoporum, Administratorum Apostolicorum aliorumque Ordinariorum electionem, vitam, mores ag-endique rationem delata sint; itemque in omnibus quac ad diœcesum erectionem seu earumdem unionem spectent, exccptis dumtaxat iis que? in fine et expeditione eorumdem negotiorum légitime publicari contingat : et hoc secretum me servaturum cum omnibus qui eodem juramenti vinculo constricti non sint, et cum iis etiam qui quamvis hoc secreto teneantur et ad Congrcgationem Consistorialern pertineant, nihilominus in Urbe habitualiter non commorantur : neque unquam, directe, nutu, verbo, scriptis, aut alio quovis modo et sub quocumque colorato praHextu, etiam majoris boni aut urgentissimse et gravissimse causa1, contra hanc secreti fîdem quidquam commissurum, nisi peculiaris facultas aut dispensatio expresse mihi a Summo Pontifice tributa fuerit.
» Denique si supplices libellos, commendationes aut litteras de mcmoratis negotiis a qnalibet persona receperim, sacrae Congregationi rem patefaciam.
» Sic me Deus adjuvet, et hœc sancta Dei Evangelia, qmc meis manibus tango. »
5. Invitationes ad sollemnia pro decernendis Sanctorum Gaîiitum honoribus, ad aliasque sacras celebritates, fient per hujus Congregationis epistolas.
6. Plense Congregationi jus eompetit nominandi Episcopos omnes,
stabiles Orcîinarios diœcesanos, Visitatores Apostolicos diœcesum. Ad eamdem pcrtinet novas diœcescs constituere, constitutas unire; canonicorum collegia, scu capitula, erigere ; Visitatorum atque Ordinariorum de statu suarum diœcesum relationes expendere; diœcesano regimini ac Seminariis universim prospicere ; specialiter vero iis omnibus occurrere quœ graviora videantur, prout ante prescriptum est ; denique in conflictatione jurium dubia solvere circa competentiam omnium Officiorum, excepta Congregationc Sancti Officii, quœ ipsa per se de sua compelentia judicabit, juxta superius dicta.
In Episcopis nominandis, quoties id ei competat, Congregatio Consistorialis inhœrebit normis Constitutionis Romanis Pontificibus, die xvh mensis Deccmbris mdcccciii.
7. Ad Congressum pertinet, prscter ea quœ communibus bujus lcgis normis sunt constituta, nominare Administratores Apostolicos temporarios diœcesum, ubi nécessitas urgeat; acta omnia conficere ad prœparandam positionem super eligendis in Italia Episcopis, et ad reliqua in plena Congregatione discutienda; ea providere quœ diœcesum ac Seminariorum ordinarium regimen spectant, qualia sunt dispensationes Episcopis a commorando in sua sede, facultas iisdem protrahendi relationem de statu diœcesis, aliaque hujusmodi ; quœcumque denique ad solvendam pro ejusdem Congregationis actis pecuniam referuntur.
8. Relationes de statu diœcesum, nisi gravior urgeat providendi ratio, ad plenam Congregationem non deferuntur seorsim singulae, sed pro variis provinciis regionibusve conjunctœ.
Adjutor autem in redigendo summario res adnotabit majoris momenti, sive quœ bene sive quœ maie successerint.
9. Item fere servabitur in relationibus Visitatorum Apostolicorum.
10. Nominationes omnes, quœ soient in Gonsistorio promulgari, non aliter fient, nisi per litteras signo Romani Pontificis impressa, seu per Bullam.
Eàdem ratione décréta mittentur alicujus novœ constituendœ diœcesis, aut canonicorum collegii, seu capituli, aut uniendarum diœcesum.
11. Administri majores Congregationis Consistorialis significationes opportunas ad Bullam conficiendam majoribus Gancellariœ administris exhibebunt. Ejusmodi significatio in Cancellaria retinebitur, et Bulla, debito sigillo et subscriptione munita secundum proprias Cancellariœ Apostolicœ normas, quamprimum transmittetur ad Officium a secretis Congregationis Consistorialis.
12. Quœ pro Bullœ expeditione imponetur solvenda pecunia, Congregationi Consistoriali tradetur intégra.
Ad hune finem administri majores aut adjutores Congregationis Consistorialis constituent pretium, quod referetur in librum; et ab administris expeditionum secundum normas communes percipietur.
Art. III. — Congregatio de Sacramentis.
i. Majores administri, post Cardinalem Prsefectum, erunt Praîlatus a secretis et Subsecretarii très.
2. Theologi et sacri juris periti aliquot, a Summo Pontifîce delecti, munere Gonsultorum fungentur.