‹ La Faculté de théologie de Montpellier: étude historique d'après les documents originauxChapitre 18 sur 30 · IX. DE VOLENTIBUS LEGERE SENTENTIAS · texte numérisé non relu

IX. DE VOLENTIBUS LEGERE SENTENTIAS

Item volumus et ordinamus, cum consilio et assensu quibus supra«quod omnes theologi predictorum quatuor ordinum, aut alterius cujuscumque, qui admitte[n]tur ad legendum Sententias, jure[n]t in manibus domiuorum cancellarii et rectoris, quod non assument gradum licentie, nec magisterii, in alia Uoiversilate, nec sub alio magistro, nisi duntaxat sub illo qui eum ad lecturam presentaverit, vel sub cujus nomine legerit, nisi de voluntate, beneplacito et assensu magistri sui, nisi casus evenirent, videlicet quod magistri sui morbosa absentia, vel inûrmitas, vel alius casus occurrens, in magnum et notabile detrimentum licentiati vergerent evidenter ; et tune, ad ordinationem domiuorum cancellarii, vel sui vicariii et rectoris, vel sui locumteuentis, de consilio omnium magistrorum regentium, vel majoris partis, facta tamen prius iutimatione super Hujusmodi magistro suo, sub alio possit et valeat magistrari.

Page 1