X. QUE INSIGNIA SOLVENT MAGISTRI DE NOVO INCORPORATI
Item statuimus et ordinamus, cum consilio et assensu quibus supra,quod amodo si qui magistri iu theologia venerint de novo ad banc almam uostram Universitatem, et voluerint incorporari in ea, quod dicti magistri revereudi. de novo incorporaudi, teneantur dare domino cancellario et
domino reclori,aut ejus locumtenenti, et reverendis magistris incorporatis tantum theologice Facultatis, cnilibet ipsorum birrum et cirothecas solum, ita quod dominis doctoribus birros et cirotbecas dare non teneantur, sicut nec domini doctores de novo incorporât! reverendis magistris dare non teneantur. — Item statuimus et ordinamus, de consilio et assensu quibus supra, quod, statim incorporatione facta de illoreverendo magistro, reverendus magister de novo incorporatus teneatur venire ad domum domini rectoris, ad prestandum juramentnm, prestari solitum per illos qui in nostra Universitate, incorporantur et matriculantur ; et pro juribus Universitatis, ad causam predicte incorporationis et matriculationis, reverendus magister de novo incorporatus et matriculatus solvere teneatur dicte Universitati, pro juribus ipsius Universitatis, médium francum auri.
XI. DB JURIBUS SOLVENDIS PER NO VOS BACCALARIANDOS IN THEOLOGlA , IN PRIMO EORUM PRINCIPIO.
Item statuimus et ordinamus, de consilio et assensu quibus supra, quod omnes illi qui admittuntur ad gradum baccalariatus in theologica Facultate, in primo principio eorum, pro juribus Universitatis, solvent dicte Universitati duos mutones auri. — Item, pro inceptione lecture quatuor librorum Sententiarum, solvent ipsi baccalarii unum mutonem.
XTI. DE JURIBUS BEDELLORUM SOLVENDIS PER ILLOS QUI ASSUMBNTUR AD GRADUM BACCALARIATUS IN THEOLOGICA FA- CULTATE.
Item statuimus et ordinamus, de consilio et assensu quibus 8upra,quod
illi amodo qui in theologica Facnltate [gradum baccalariatus assument] teneantur dare, tam bedello generali, quam bedello domini rectoris, et tam etiam bedello collegii dominorum doctorum, sicut et quemadmodum alii aliarum Facultatum dabant, et dant ipsis bedellis et banqueriis, quando admittuntur ad gradum baccalariatus.
XIII. DE JURIBUS IPSORUM BEDELLORUM SOLVENDIS PER ILLOS QUI SUUM NOVUM ET SOLEMPNE FACIUNT PRINCIPIUM IN THEOLOGICA FaCULTATE.
Item, cum consilio et assensu quibus supra, statuimus et ordinamus, quod amodo, quandocumque contingetaliquem ipsorum quatuor ordinum Mendicantium, vel quemvis alium, in theologica Facultate suum facere solempne principium,sive capere insignia magistralia, ipsi noviter laureati in dicta theologica Facultate teneantur dare et kolvore tribus bedellis, scilicet bedello generali Universitatis, bedello domini rectoris,et bedello dominorum doctorum, summam videlicet octo scutorum auri, quos quidem scutos auri dicti bedelli divident equis portionibus inter se, et hoc pro juribus competentibus ipsis bedellis; et ultra summam illorum octo scutorum, dare et solvere teneatur, vel teneantur, si plures contingat magistrari una die, bedello dominorum doctorum, pro qualibet cathedra, unum mutonem auri, secnndum numerum cathedrarum, vel, si duo aut plures una die solempniterprincipiaront, et insignia magistralia acciperent,daro teneantur quilibetunum mutonem auri ipsi domino priori dominorum doctorum.