G. BOL'VOT
Registre, oy le procureur général du roy, pour estre executlé selon leur forme et teneur suivant Farrest de ce jour. A Paris en Parlement le vingt neuf aoust mil six cent soixante quinze.
Jacques.
RECENTIORA SACR^ FACULTATIS TUEOLOGL3S PARISIENSIS STATUTA
Quicunque imposterum licentia donabuntur, postquam magisterii gradum adepti fuerint, neque Facultatis comitiis intersint, neque actibus prsBsint, aut aliis Facultatis juribus fruantur, nisi prius actum resumptsB instituerint.
Thesis resumptœ sex columnis constet : In prima et secunda difïiciliores ac profundiores quœstiones de veteri Testamentoproponantur; in tertia et quarta de novo; in quinta et sexta prsecipua momenta ScripturaB, de quibus maxime cum posteriorum temporum hœreticis controvertitur. Hœc thesis more solito défera tur ad D. syndicum subsqribenda.
Tempus resumptse incipiat a septima ad meridiem, si matutinis horis celebretur; a prima vero usque ad sextam si vespertinis. Qui
490 APPENINGB I. — NO€VI&OZ STATTT9.
arguent et qui reaponBuri sunt, sedeant opertis capitibus et cum cappis pellitis. Non alii quam doctores disputent : decem scilioet magistri qui per singulas hebdomadas actibus licentise intéresse tenebuntur ; singuli yero suo ordine disputent et quidem more scholastico, non rhetorico, at unico medio quod intra dimidium hone absolvatur. Qui per se non poterunt adesse, alios doctores rogent qui ipsorum nomine disputent. Alioquin priventur honorario, quod in fine hebdomad» pro sua prœsentia actibus licentiflB exhibita percepturi essent.
Qui de resumptœ actu responsuri sunt, disputationis campum aperiant brevi et compendiosa oratione, qua singularem aliquam sive novi sive veteris Testamenti quœstionem agitent, aut, si magis arriserit, alicujus Scripturœ Sacrœ libri argumentum proponant, quseque in eo spectabiliora sunt et abstrusiora élucident. Aliquando, si voluerint, probabunt quomodo ea quœ patribus in figuris contingebant, in novo fœdere fuerint adimpleta ; qua ratione Christus in prophétie et lege sit quaerendus. His et similibus ingenii et doctrinsB exercitationibuB per dimidiam horam ad summum actui suo prœludant.
Pro celebratione resumptse nihil prorsus a respondente persolvatur, neque pro disputationibus aut prœsentia doctorum ejusmodi actui exhibita quicquam concedatur.
Huic actui Baccalaurei primi ordinis intersint sub pœna mulctœ ordinariœ.
Qui proximam licentiam et alias deinceps ingressuri sunt, neque etiam Facultatis comitiis intersint, neque actibus prœsint, nec aliis Facultatis juribus gaudeant, nisi post sex annos a magisterii gradu elapsos, neque ad respondendum de prsBdicto resumptœ actu admittantur, nisi post quinque annos ab eodem magisterii gradu.
Qui intra prsedictum sexennii tempus laurea doctorali donatus in episcopum consecratus fuerit, ab his duabus sexennii et resumpt» legibus eximatur.
Nullus magistrorum deinceps in sacrse Facultatis comitiis suffragium ferai, nisi interfuerit propositioni de se in deliberationem mittend a a D. de cane. Non habeatur autem ratio suffragii eorum qui ante conclusionem recesserint.
Non proponat quicquam D. decanus in deliberationem mittendum
ante horam octavam œstivo tempore, et ante nonam hibemo. Deliberationea imposterum sive hibemo sive œstivo tempore non protrahantar ultra horam undecimam cum dimidia; quod si deliberatio absoluta non fuerit, iu alium diem remittator.
Tribus actibus licentisB, nempe sorbonicœ, majoris et minons ordinariœ adsint^ decem doctores, qui de peritia aut imperitia baccalaureorum sive respondentium sive disputantium suffragium ferant in capsa, ad id ab apparitore Facultatis apponenda.
Prima quoque die menais in comitiis ordinariis designentur doctores qui prœdictis actibus intersint : decem in singulas hebdomadas, et seligantur ea via qua soient assignari examinatores supplicantibus, sive pro primo, sive pro secundo cursu.
xiir.
Sedeant prœdicti decem doctores cum cappis pellitis in scamnis altioribus cum pulpitis a dextris et a sinistris cathedr» prœsidis. Quilibet eorum intersit prœdictis actibus per spatium duorum argumentorum ad minimum, id est per spatium duorum ut vocant mediorum, antequam scilicet unum inchoetur, neque recédât priusquam alterum absolvatur.
Guilibet praedictorum decem doctorum distribuatur in fine hebdomad» honorarium triginta solidorum pro unoquoque actu cui interfuerit.
Quo vero suppeditetur illa summa triginta solidorum, quidquid in honorarium SS. MM. NN. prsesidum majoris ordinariœ et minoris ordinariœ et tentativoe hactenus a sacra Facultate decretum est, illud conferatur in unam summam ab apparitore Facultatis servandam, ex qua summa dimidia pars honorarii relinquatur prœsidibus distribuenda tempore Euphemiœ et non ante, qui, licet jus Euphemiœ non habeant, nihilominus eam percepturi sunt ; ex altéra vero parte decerpatur quod singulis decem doctoribus erit persolvendum pro sua prsBsentia actibus exhibita. Si quid vero ex hac dimidia parte residuum f uerit, illud servetur distribuendum pro rata una cum summa qu» distribui solet omnibus magistris qui habent jus Euphemiœ.
Quibus e decem doctoribus non vacabit tempore designato adesse alicui actui, sive prœ œgritudine, sive pro quodam alio ingentinegotio, iis liberum sit alios doctores rogare qui ipsorum nomine hisce actibus intersint et sententiam ferant.
Omnes omnino doctores suo ordine prœdictis actibuB intersint. Quod si quis adesse penitas recusaverit, non modo honorario, verum etiam jure Euphemise privetur; si vero adesse quidem non renuerit, aliquando tamen neque per se neque per alium adfaerit, quolies ita defuerit, toties assignato honorario privetur.
Magistri qui a doctoratus die quadragesimum annum attigerint et, si prsBdictis actibus licentiœ non adfuerint, nihilominus jure Ëuphemise gaudeant et insuper honorarium pro prsedictis actibus assignatum percipiant
Quoties duo actus minoris ordinarisB eadem die celebrabuntur, professores in theologia, qui matutinis horis docebunt, actui duntaxât vespertinis horis celebrando adesse teneantur, et vicissim qui vespertinis horis profitebuntur, actui tantum matutinis horis celebrando prœsentiam suam exhibere teneantur, quorum professorum eadem ratio habebitur in actu resumptse, et circa prœsentiam conû* tiis exhibendam quo tempore in scholis detinebuntur.
Gapsse in quibus reponentur suffragia suiïicientiam aut insuficientiam baccalaureorum sive respondentium sive disputantium designantia resumantur ab apparitore Facultatis circa finem unioscujusque actus licentiœ, et tradantur quam primum in manus antiquioris e decem doctoribus qui ejusmodi actui interfuerint
Antiquiores e decem doctoribus, qui per singulas cujusque mensis hebdomadas actibus licentiœ adfuerint, data die, de qua convenient cum D. syndico, proximis comitiis ordinariis sacrœ Facultatis aperiant coram ipso œdibus Facultatis singulas capsas, et soibant nomina sive respondentium sive disputantium, qui habuerint suflragia insuiïicientiam designantia, cum numéro suffragiorum.
Duœ sint tabulœ in quibus hœc nomina scribantur; utraque tum ab antiquioribus e decem doctoribus^ tum a syndico subscribatur; una permaneat pênes antiquiorem ex hisce doctoribus, altéra pênes syndicum.
Cum in aliquo actu reperientur quinque suffragia insuffîcientiam alicujus baccalaurei respondentis designantia, moneatur a D. syndico, et sciât se a licentia penitus rejectum esse, nec ad aliam ipsi pateat aditus nisi postquam n.ovum examen subierit; quod si pau-
ciora quam qainque suffragia deprehendantur, suo loco et tempore quid de illo baccalaareo statuendum sit deliberabitur.
Bis in nnaquaque licentia instituatur deliberatio de baccalaureis sive imperitis sive segnioribus, aut in moribus peccantibue, nempe prima dio martii anno secundo licentiœ, et prima die decembris ejusdem anni^antecujus mensis initium omnes actus licentisB absolvantar.
ut ea, qua par est, vigilantia instituatur utraque prœdicta deliberatio ; unoquoque anno secundo licentiœ prima die februarii et prima die novembris sacra Facultas deputabit decem magistros qui una cum D. D. decano et syndico expendant quœ ad peritiam et imperitiam baccalaureorum licentiœ, ad eorum sedulitatem in actibus, aut ignaviam, ad morum integritatem aut corruptelam pertinent.
Si quos baccalaureos magistri prima die februarii deputati prœdictis de causis a licentia rejiciendos arbitrati f uerint, de iis ad sacram Facultatem prima die martii référant, ut quid statuendum sit sacra Facultas décernât. De aliis vero qui vel propter imperitiam aut negligentiam, aut aliquem in moribus defectum, aut etiam in disputando insufficientiam notati fuerint, de iis Facultas in postrema deliberatione statuât.
Qui prima die novembris deputati adverterint, aliquos baccalaureos in tribus actibus licentiœ, nempe sorbonicœ majoris et minons ordinarlœ habuisse decem suffragia imperitiam denotantia, eos per D. syndicum moneant quod rejecti sint a licentia, nec uUa de iis prima decembris in Facultate mentio flat. Quod si deprebensum fuerit eos babuisse tantum quatuor ejusmodi suffragia in prœdictis tribus actibus, parcatur eorum nomini, nullaque de iis relatione facta inter cœteros licentiandos admittantur ; si autem plura qnàm quatuor, pauciora vero quàm decem suffragia reperta fuerint, diligentius incumbant deputati in examinandis peritia, moribus et sedulitate prœdictorum baccalaureorum, prinHique decembris de iis vel admittendis vel rejiciendis sententiam suam in Facultate exponant, ut de ipsis deliberetur, et quid sacrœ Facultati placuerit concludatur.
Lecta et confirmata in congregationibus sacrœ Facultatis theologiœ Parisiensis diebus prima martii et prima aprilis anno Domini millesimo sexcentesimo septuagesimo quinto. In quorum ûdem subscripsi.
De Mandato DD. decani et magistrorum dictœ Facultatis.
G. BouvoT.
Registre, oy le procureur gênerai du roy, pour estre executl selon leur forme et teneur suivant la note de ce jour. A Paris en Parlement le vingt neuf aoust mil six cent soixante quinze.
Jacx^ues.
Ces deux StcUuta ont été imprimés à Paris, 1715, in-4o, una cum conclU8ionU)Ui ad ea speclantibust et, à la suite, se lisent des Formulœ et décréta ad uium S. FacuUatis. Ils sont renfermés dans le Recueil 12186 de la Mazarine.