APPENDICES
(la faculté de théologie..., p. 14) {Archives nationales, M. 69 a n. 1 et 2)
STATUTA SACILB FAGULTATIS THEOLOGIE PARISIBNSIS
De Scholaribus seu candidatis theologiœ
Vera hominis félicitas in Dei optimi maximi cognitione consistit, quam nullus unquam assecutus est, nisi divinà inspiratione, aut verbi Dei auscultatione ; cujus doctores et interprètes vera sunt ËcclesisB lamina et quasi columnse œdificatse supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum , ipso angulari lapide Ghristo, in quo omnis compago Ecclesiœ consistit.
Qui ergo ad tam excellentem Dei cognitionem et theologi» studium accedit, prius Deum invocet et, a mundi cultu et illecebris anime revocato, illi puram et innocentem mentem tribuat et animi submissiouem, qualis christianum decet, ut culturss et doctrinsB patientem accommodet aurem; nihil suc judicio tribuat; alienus omnino a fastu et ambitione sit ; ûnem denique suorum studiorum, non ad opes et honores futiles, sed ad Deum ipsum dirigat.
Hujus scientisB theologicœ studiosi imprimis divini cultus eam habeant rationem, ut festis et profestis diebus, pro more majorum et
476 APPKNOIGK I. — NOUVEAUX STATUTS.
eu jusque gymnasii in quo commorabuntur statutis, divino offido intersint, verboque et exemplo aliis prsBluceant; neque, si extra gymnasia commorentur, desint eidem officio. Prohibet autem omnino sacra Facultas ne sui candidat! in hospitiis habitent ad cujusque sortis homines accipiendos patentibus.
Quicunque ad Facultatis theologiœ gradue aspirant teneantur per triennium integrum scribere in scholis theologicis, et audire singiilis annis lectiones duorum professorum theologorum, ita ut loto illo triennii tempore disputationibus fréquenter adsint, et in his se exerceant. Cum vero ad Facultatem supplices pro primo cursu accèdent, suorum professorum testimonia exhibeant a quatuor ex discipulis selectie subsignata, quibus constet eos scripsisse propria manu, et audi visse lectiones per totum triennium; alias non admittendi ad examen theologicum.
Facultas autem suis alumnis vult accenseri et annumerari eos omnes qui, in aliis Âcademiis liberis nec alieni juris ac veteri secum necessitudine jampridem conjunctis, sub earumdem Âcademiarum professoribus publicis juxta antiquum illarum morem ordinatis theologiam didicerint, modo ab Âcademia Parisiensi fuerint cooptati, ita ut pro vetusto more duo anni computentur pro uno anno academico Facultatis theologiœ Parisiensis.
Neque etiam intendit excludere omnes extraneos et qui régi nostro christianissimo non sunt subditi, ita tamen ut, si in Gallia degant, alios in theologia magistros habuisse non constiterit quam doctores et prof essores publicos prsedictarum Academiarum ; qui omnes exteri, sive in hac civitate litteris operam dederint, sive alibi, antequam ad gradum aliquem in Academia admittantur jurent se Gallise legibus victuros, régi christianissimo et magistratibus morem gesturos nihilque contra rempublicam aut magistratum molituros.
Candidatus ssecularis qui pro primo cursu supplicabit, accedet ad Facultatem epitogio purpureo, pileo et decenti tonsura insignitus, vitse probitate et morum gravitate commendatus, manens in collegio vel domo honesta, exhibito testimonio gymnasii ex quo migravit. Tumque nominabit magnum magistrum qui ipsum in moribus, in actibua et scholis regat, donec adoptatus fuerit in aliquam specialem domum vel familiam Facultatis.
Regularis vero candidatus supplicet cappa suo ordini convenienti vestituSj proferatque litteras obedientiales suorum superiorum ad
Facaltatem directas in forma auihentica, cum testimonio vitœ et morum, temporis etiam studii, saltem theologici, si Benedictinus 8it aut Gisterciensis; Bi vero ex ordine Mendicantium, studii quoque philosophici Parisiis confecti fidem faciat testimonio professorum saornm ; qui professores, si theologiam doceant, doctores sint Parisienses, aut saltem licentiati vel baccalaurei primi ordinis ; si philosophiam tantum, apud (^armelitas quidem baccalaurei gradum in sacra Facultate Parisiensi adepti sint juxta Senatus décréta, apud alios vero Mendicantes magisterium in artibus pro more conventus sui consecuti fuerint; alias nuUa eorum testimonii ratio habebitur. Quilibet autem annus studii integer non censebitur, nisi tam bieme quam œstate in scbolis assiduus fuerit candidatus.
Candidati sseculares, prœter testimonium studii, vit»; et morum, instructi quoque accèdent litteris magisterii in artibus et baptismatis, quibus constabit eos vigesimum secundum eetatis annum attigisse. Déclarent quoque scripto locum in quo a triennio commorati fuerint. U trique autem, scilicet sœculares et regulares, litteras tonsurse prsebebunt quibus fidem facient de légitime matrimonio se procreatos esse, et omnes illas défèrent uno mense antequam assignentur examinatores ; intra quem mensem prœfatœ litterœ singulorum candidatorum examinabuntur a singulis alterius diœcesis magistris quos ipso supplicationis die vel proximiori D. D. decanus syndicus et conscriptores nominabunt, ut inquirant toto illo mense de vita et moribus candidatorum ac de lis référant proximis comitiis.
Quoniam vero sœpissime contingit, ut candidati post confectum theologici studii triennium non accédant ad Facultatem supplicaturi pro primo cursu, nisi mense augusto, quo lectiones theologicœ absolvuntur, neque commode possint ob imminentem licentiam simul et examen subire et respondere de actu tentativœ ; ideo permittit illis Facultas, ut accédant supplicaturi mense julio, afferantque tune litteras omnes cum testimonio studii in theologia per duos priores annos examinandas prout prsecedenti statuto cautum est. Quantum vero ad testimonium tertii anni quod professores dare studentibus non soient ante finem dicti julii mensis, défèrent illud circa comitia mensis augusti ad magistrum cui alise litterœ testimoniales datsB fuerint examinandœ, ut de iis omnibus simul référât in prsefatis comitiis mensis augusti. Quod si quis testimonium falsum obtulerit Facultati, omni gradu vel spe gradue quoscumque consequendi privetur ipso facto.
Litteris candidatorum admissis, nominentur in Facultate quatuor
478 APPBNDICB I. — NOUVEAUX STATUTS.
ezaminatoreB, qui eos non perfuoctorie B«d utroque examine, nempe philosophico et theologico, diligenter examinent. Non prias autem incipiet examen qaam très ad minas présentes adfaerint. Qaod si quartas accédât post incœptam a secundo examinatore primum quod de logica est examen, non admittetur ut examinet, sed très reliqui usqae ad finem examinis remanebunt.
Très saltemhorsd examini philosophico in8umentur;re8idaamTero temporis, qaod unius hor» spatio minus non erit, examini theologico, in quo Magistri Sententiarum ordo servabitur. Peracto examine, nisi omnia examinatorum suffragia inter se conveniant, candidatus non recipietur, nec licebit examinatoribas illum ad tempos remittere, sed singula magistrorum suffragia reponentur in capsa quœ in prœdictis ad Facultatem referetur, nec nisi présente examinis relatore aperietur.
xn.
Non concedantur examinatores illis qui post emissa vota habitum religionis alicujos exuerint.
Si quis post repulsam velit iterum examen subire, non poterit, nisi, biennio elapso, iterum pro primo cursu supplicet in Facultate. Si vero bis repulsam patiatur, nunquam admittetur. Quod si quis per obreptionem ante biennium elapsum examen subierit aut actum instauraverit, irritum erit taie examen aut ejusmodi actus.
ÂUquot diebus ante tentativam, candidat! cursui theologico prseludant, seu principium quod vocant, instituant, et coram quibusdam magistris in theologia et aliis auditoribus et sacrœ Facultatis aotuario quœstionem theologicam agitent ; nomen dicant Facultati, scribant^ue diem et annum sui principii in tabulis ejusdem Facultatis.
Singuli candidati examinati infra annum ab examine respondere teneantur, quo tempore elapso, non possint respondere, nisi iterum examen subierint.
Candidati, ad respondendum de aotu tentativse admissi, iterum cum epitogio purpureo et pileo accédant ad Facultatem sui^licaturi pro magistro, neque designato quemquam substituant, nisi de licentia D. D. decani et syndici, apud quos is, quem postulaverint, scripto testabitur se légitime impedimento detineri quo minus possit actui prseesse. Non poterunt autem supplicare pro magistro suœ dicecesis, excepta Parisiensi, neque ordinis, neque pro aliquo examinatorum
APPÏNDICE I. — NOUVEAUX STATUTS. 479
suoram ; et in eum finem cum supplicabant, afférent in charta scriptum nomen sunm ac dioBcesim, nomen magistri pro quo supplicabunt, ejusque diœcesim et nomina examinatorum Buorum.
Gandidati de uno saltem, eoque majore tractatu integro, yel de daobus œqnivalentibtts thèses suas conficiant in tentativa, videlicet de attribatis, scientia, voluntate et prœdestinatione Dei, vel de Trinitate et angelis, vel de incarnatione, vel de gratia Dei, ea lege ut in actu licentise de eadem materia non respondeant; sintque thèses in forma breviores et graviores in materia.
Thèses sœcularium obsignentor a moderatore studiorum, prœside, et syndico ; regularium vero a magistro Parisiens! régente domus, prœside, et syndico. In thesibus subsignatis nihil prorsus immutent inconsulto syndico.
Besponsuri provideant sibi de adolescente qui, assumpta veste talari et galero scholastico^ qusBStionem initio actus pro more proponat, et in ntramque partem agitet.
Respondentes et disputantes non affectent curiosas et novas pronunciationes, neque afferant testimonia authorum suspectorum, sed probatœ fidei et doctrinœ; neque sacrœ Scriptur» aut sanctorum Patrum sententias sine honoris aliqua pra)fatione usurpent. Denique caveant a verbis Gallicis. ,
Magister qui prœfuerit actui tentativse, teneatur referre de sufficientia aut insuffîcientia candidati per se aut per alium qui prsesidis judicium propria ejus manu scriptum déférât ad Facultatem proximis eomitiis ordinariis. Quod si inter suffragia duo alba reperiantur, vel penitus rejiciatur candidatus, vel nominet aliquos Facultas qui denuo illum examinent, a quibus, si insufficiens judicetur, omnino rejiciatur, et actus ejus habeatur pro nullo.
Qui fuerint inter baccalaureos admissi, sistent se coram Facultate, jurabuntque se delaturos honorem, reverentiam et obedientiam Facultatif decano et singulis magistris, seque servaturos jura, libertates, privilégia, statuta et consuetudines laudabiles ejusdem Facultatis : caetera quoque juramenta solita prœstabunt in eadem congregatione generali.
Postquam relatum fuerit de alicujus tentativa, non Uceat ei ante très menées a die relationis computandos in actibus aliorum dispu-
tare. Hortatur tamen Facultas ut actibus intersit cum cappa a baccalaareis indai solita, vel habitu suo ordini consentaneo et convenienti.
Nullis candidatis aut baccalaureis concedantnr dispensationes; et, 8i qui imposterum supplices ad Facultatem pro dispensationibus obtinendis accesserint, eorum supplicatio nullatenus proponatnr, nisi ante sacra Facultas deliberaverit an proponenda sit, et inter se de propoftitione f acienda consenserint très ex quatuor magistrorum par* tes; et in sequenti mense, cum deliberationi supplicatio subjicietur» non censeatur gratia concessa, nisi in id etiam convenerint très ex quatuor ad minimum suffragiorum partes.
NuUi omnino actus per totam quadragesimam, hoc est a quarta feria cinerum usque ad pascha, celebrabuntur, prseter expectativas, vesperias et aulicas. Hoc autem ideo permittit Facultas ut actibus licentiœ, qui hoc tempore frequentiores sunt, perûciendis detur locus liberior.
De Baccalaureis formatis
Baccalaurei format! decies ad minus disputent in tentativis aut expectativis et, antequam assignentur eis examinatores pro prima licentia, afferant ad Facultatem fidèle testimonium magistri seu moderatoris studiorum quo de eorum vita et moribus Facultati ôdem faciat ipsosque toto illo tempore, quod biennii saltem spatio concluditur, studiis theologicis operam dédisse. Idem observetur pro regularibus.
Baccalaurei formati examen licentisB subeant ante calendas Januarii ejus anni quo incipit licentia; nec post comitia ordinaria ejusdem mensis examinentur, aut de ipsis referatur.
Examinatores dabuntur illis secundum morem Facultatis a quibus examinabuntur per très horas ad minus de theologia scholastica, servato ordine Magistri sententiarum. Quantum autem ad positivam examinabuntur de Scriptura Sacra, Gonciliis et historia ecdesiastica. Quod si quis in ipsis minus peritus appareat, quamvis in examine de scholastica satisfecerit, rejiciatur nec admittatur, nisi post biennium elapsum, ad supplicandum pro obtinendis novis examinatoribus.
Circa relationem examinis baccalaureorum formatorum, eadem
quœ in relatione examinis pro tentativa statuta sunt, observabuntur.
Qui examinati fuerint et tanquam sufficientes admissi, nisi intra tempus licentioB pro qua examinati fuerint, aut alterius proxime se* quentis suos actue absolverint, novum examen subire teneantur, testimoniumque vitse ac morum ad Facultatem déferre.
Âd licentiam admittantur tantum quinque Prœdicatores, quatuor Minores, très Augustinienses et très Garmelitœ, servatis supradictis conditionibus. Quod si quis illorum in licentisB cursu decesserit, nullus in demortui locum sufficiatur.