VII
Qui in decursu licentiœ per duos menées abfuerit absque Facultatis venia in comitiis ordinariis petita et obtenta, penitus rejiciatur ipso facto.
Initio cujasque licentiœ omnes baccalaurei' primi ordinis videant et statuant apud D. syndicum quem actum an sorbonicam vel majorem ordinariam velint primo anno celebrare ; ita ut pars média totins ordinis de alterutro actu in primo anno, de altero in secundo respondeat, atque id scripto et sub proprio signo publiée ûrmet, et in manus apparitoris tradat, alioquin in secundum ordinem rejicietur.
Si qui ex dispensatione duos actus majores secundo tantum licen* tiœ anno perfecerint, non eximentur a pœna quinque aureorum, statuto vigesimo primo postremœ reformationis lata. Ut autem actus majoris ordinariœ tempore et loco conôciant, quotannis hebdomades per D. syndicum in prima congregatione singulis baccalaureis assignabuntur ad tollendam omnem excusationem. Quod si quis in bebdomada sua non responderit, punietur nummo aureo.
Ne autem baccalaurei denuo incidant in eamdem materiam et in eosdem tracta tus, exbibeant eidem D. syndico thèses de quibus in prsBcedentibus actibus responderint ; sic tamen ut juxta vêtus statutum pro sorbonicis thèses fiant de theologia scholastica, pro majoribus ordinariis de positiva, et pro minoribus de controversia, adhibita moderatione tam circa materiam quam circa formam, omissis etiam inutilibus factis ac mera historia, adeo ut columna cujuslibet tbesis non excédât sex lineas.
Quaternionibus, quos habeat prse manibus, respondeat nemo vel argumentetur, sub pœna arbitrio Facultatis imponenda.