‹ La femme romaineChapitre 224 sur 313 · Murdiæ L. f. matris · texte numérisé non relu

Murdiæ L. f. matris

cu 262 ro RÉPSANQL AE NAT Omnes filios æque fecit heredes, partitione liliæ data; amor maternus caritate liberum, æqualitate partium constat. Viro certam pecuniam legavit, ut jus dotis honore judici augeretur. Mihi revocata memoria patris, eaque in consilium et fide sua adhibita, æstumatione facta, certas res testamento prælegavit, neque ea mente quo me fratribus meis quom forum ({. eorum) aliqua contumelia præferret, sed memor liberalitatis patris mei, reddenda mihi statuit, quæ judicio viri sui ex patrimonio meo cepisset, ut ea ussu (/. jussu) suo custodita proprietati meæ restituerentur. Constitit ergo in hoc sibi ipsa ut a parentibus dignis viris data matrimonia obsequio, probitate reti-

neret, nupta meriteis gratior fieret, fide carior haberetur, judicio ornatior relinqueretur, post decessum consensu civium laudaretur. Quom discriptio partium habeat gratum fidumque animum, in viros æqualitatem, in liberos justitiam, in veritate; quibus de causeis q. (?), quom omnium bonarum feminarum simplex similisque esse laudatio soleat, quod naturalia bona propria custodia servata varietates verborum non desiderant, satisque sit eadem omnes bona fama digna fecisse, et quia adquirere novas laudes mulieri sit arduom, quom minoribus varietatibus vita jactetur, necessario communia esse colenda, ne quod amissum ex justis præcepteis cetera turpet, eo majorem laudem omnium carissima mihi mater meruit, quod modestia, probitate, pudicitia, obsequio, lanificio, diligentia, fide par similisque cetereis probeis fe-

Page 1