‹ La Franche-Comté au milieu du XVIe siècle: ou, Description de la HauteChapitre 7 sur 10 · PER · texte numérisé non relu

PER

6ILBERTUM COGNATDM NOZERENUH,

ad Hugonem Babetum Hippolytmnim,

De Vesontione, florentissimaacplacida Imperiicivitate, atque noslrœ (1) Burgundia) metropoli, mi Babete, praeter id quod apud Csesarem, Marlianum, Sabellicum, Volaterranum, Gotfridum Viterbiensem, et Rhenanum habetur, parum admodum in litteris exstare arbitrer. Nam prima illa exordia, etalia, quibus soient urbes commendari, temporum injuria atque majorum < nostrorum > incuria perierunt : qui in coacervandis accumulandisque divitiis potius evigilarunt, quam ad ingenii cultum, et aeterna illa studiorum monumenta, quibus semper floruere, semperque florebunt recte beneque institut» respublicse (a).

Nec post Cœsarem quisquam melius de ea dixit. Manebit igitur illa descriptio immota et intégra (2), existens in primo Commentarlorum^ quœ de rébus ab se in Gallia gestis disertissime conscripsit. Apud quem Suevorum rex, apertissime corrupta dictione Ariom tus dicitur, pro Ernesto: quae dictio significat se/7«m, industriiim^ intentum\ quod quidem vitium GermanicsB linguae ignorantia accidisse arbitror.

(a) Le texte de C. n*a presque pas d'alinéas. Pour permettre aux lecteurs de ma traduction de retrouver plus facilement dans l'original les passages qu'ils voudront confronter, j'ai divisé le texte (et ma trad.) en alinéas. Dans ce qui suit, m désigne l'éd. de 1552, M celle de 1562, et Ch le texte de Cliéreau.

(1) m : utriusque. — (2) Cf. Sleidan, GallisR Detcr,, p. 366 : « Quam late pateat Gallia, post C. Cœsorem nemo melius dixit. Manebit igitu illa descriptio immota et intégra ».

Sed quoniam Sabellicus hanc civitatem, et Dubiiim fluvium perfluentem, post Caesarem elegantissime describit, ipsius verba ex quinto libre Enneadis sextœ, haud procul a fine, apponerçius: « Nuntiatum est, inquit, Cœsari, Ernes- « tum (1) cum omnibus copiis ad Vesontionem occupan- « dam (2) properare. Erat id oppidum Sequanorum maxi- « mum, loco ad bellum opportunissimo situm, arduo Dubi (3) € amne fere circumquaque cinctum (nunc Dubio est illi (( nomen) una duntaxat parte qua mons arduus surgit, cum (( munitissima arce (4) pedibus urbs adeunda, radiées « montis fluvio pêne contiguse. Caesar, audita loci opportu- € nitate, diurnis nocturnisque itineribus tantum viae con- « fecit, ut ante Ernesti accessum, oppidum occuparet (5) « etc. »

Ipsa quoque Volaterrani verba ex tertio Geographiœ libro adscribemus, auctoris mea quidem sententia doctissimi, qui Commentariorum urhanorum libros octo et triginta scripsit, gravitate et eruditione summa plenos : ex quibus videre licet, quantum veteris in eo sapientiœ, quanta péri lia locorum, quam exquisitus temporum rerumque gestarum ordo : • Burgundiones, inquit, inter Sequanos, intra Arac rim et Jura montem siti sunt, quorum originem e Ger- « mania Orosius ultimo libro facit. Inter horum vero civi- « tates, Visuntlum^ nunc Bisuntium, metropolis, ubi plura « veterum sedificiorum vestigia cernuntur, et Claudii prae- « sulis ac professoris sedes, qui anno sexcentesimo vige- (t simo sexto, cura ecclesiae alii delegata, in cœnobium tt sancti Eugendi, ad duriorem vitam secessit, tantum oleri- « bus contentus, ubi et sepultus. Id hodie S. Claudius voca- € tur. »

< Hœc ille > . Cominaeus porro libro 9 Rerum gestarum Ludovici, ejus nominis undecimi, Galliarum Régis, cum desaribit superioris Burgundiae expugnationem per Crainum régis legatum, et Carolum Ambosium, eidem Craino a rege summissum, consilii magni et virtutis virum : « Praeter

(1) Sabellicus: AriovUtnm. — (2) Sabellicus : occupandurn , pea correct. — (3) m: Alduasio, —(4) Sabellicus met ici une virgule qui rond le texte beaucoup plus clair. — (5) Sabellicus: occuparil.

€ aliquot castella, inquit, rupibus affixa, nihil resiabat < expugnandum. In iis locis est VesontiOy quœ quidem o civitas etsi ad imperium Germanicum pertinet, tamen « quia cingitur undique Burgundia, studet fere gratificari « ejus reglonis principi. Hanc igitur ingressus est Ambo- « sius, absque maleficio; et ab oppidanis amanter excepa tus, illinc discessit ».

Gotfridus Viterbiensîs autem nona Chronici sui parte, Vesontionis venerandœ antiquitatis testimonium reliquit, regumque (1) Galliœ sedem hanc fuisse testatur, etiam qua-> dringentis ante Cœsarem annis ; addit et hoc^ Seguinum, ejus loci regem, socerum exstitisse Brenni illius, qui Romanos haud invictos esse ostendit, capite orbis Roma urbe expugnata, diruta, et incensa. Eundem quoque antequam Grœciam depopularetur, ac diriperet, socero successisse in imperio scribit.

Antoninus Augustinus Vesontionem in Itinerario suo bis nominavit.

HâBc Bonfinio Rerum Ungaricarum Decad. 2. lib. 2., paulo post initium, Bizantium BurgundisB oppidum vocatur.

De ea Honterus, Cosinographicorum (2) rudimentorum lib, 2., auctor dignus quem dies atque noctes studiosorum manus atterant :

Cis Rhodanum Avenion jacet^ Allobrogumque Vienna^ Mox Arelas^ Genevœque lacus\ Visuntion (3), atque Massylia (4) externis quondam constructa colonis,

Coccinus autem De bellis italicis^ Bisantinam civitatem annumerat inter civitates quae Julio pontiiici, turbato Pisano Concilio, oblatœ fuerunt.

Hujus quoque mentionem facit Yadianus, in Galliœ (Uscrlptione^ vir mea SBtate inter doctiasimos habitus : a Intus Sequanorum, inquit, quondam Vesontium, quam € hodie Bizantium vocant ».

(1) m M Ch.: donnent regemque, qui est inexplicable. — (2) M et Ch. ; Co9mographorum, leçon fautive. — (3) Ch. : Visuntiurrif qui rend le vers faux. — (i) Monter {Rudimentorum. . ., édit. de 1564) Masêilia.

Paradinus nihil de ea adfert in libello De Burgundiœ anUquo statu, quod non ex Rhenani mei, viri sane eruditissimiy Germania^ sumptum sit : ubi Vesontionis mentio fit, lib. I. cap. De Maxiina Sequanorum\ lib. 2. De Francorum cum Burgundionibus bello ; lib. 3 (1). Z)e diœcesihus episcopalibus. Item, in Basilea,

Ligurino autem, poetœ egregio et celebri, in JEnobarbo, Chrysopolis ob elegantiam dicta fuit, cujus versus subscripsimus :

Has tibi métropoles^ et priini nominis urbes (2), Chrysopolim placidam^ Lugdunum^ sive Viennam^ Quœque tuos spumante mari Provincia fines Claudit Arelatum variis obnoxia ventis :

Chrysopolim Dubius. reliquas perlabitur amnis Maximus Allobrogum^ Rhodanus dominator aquarum.

Sed quando Chrysopolis dici cœperit, certe ignoro. Nec etiam habeo quod dicam de illorum opinione, qui a bisonte, hic reperto, nomen traxisse volunt. Solinus de Germania, cap. 23 (3), scribit bisontes boves cervi figura esse, et in Prussia potissimum reperiri. In Suetia quoque, venantur bisontes, quos patria lingua dicunt Elg^ id est asinos sylvestres, tantse ppoceritatis, ut summo dorso œquent mensuram hominis porrecti in brachia elata.

Anno autem inclinantis imperii Romani 44, Christiano vero 455, intra id tempus Germaniam omnem, Daciamque et Sarmatiam, et ceteras provincias ad Danubium Rhenumque sitas, perdidit Romana respublica. Hispania quoque ulterior, Aquitania, Vasconia, et illa Ëduensium Vesontionumque Galliae pars, quam Burgundiones, anno II Urbis captse, ceperunt (4), suntamisssB ; quarum nulla postmodum

(1) m: 3; M, 8, par erreur. — (2) Dans l'édit. du Ligurinu9 que j'ai consultée (in f°, Bâie, 1569), le premier vers se lit ainsi :

Has ibi métropoles et primas nominis urbes.

Paradin, comme Cousin, a tibi et primi ; Chifnet(p. 193), ibi eiprimi. Migne (Patrologie latine^ tome 212) fait une assez heureuse correction : il remplace nominis par novimus, « on connaît ». — (3) m. M, Ch.: 39^ référence inexacte. — (4) m, M : cœperunt, orthographe défectueuse.

pro Romanorum imperio est recepta. Hsec ex Blondi, non pessimi autoris, lib. 2 Decadis primœy refero (Ij.

In Papse autem tabulis accepti legimus archiepiscopum Bîsontinum habere très suffraganeos, videlicet episcopum Basiliensem. Lausanensem, et Bellicensem; et pro archiepiscopatu Bisontino, si contigerit vacare apostolicsa sedi, seu pro réserva (ut vocant), aut pro annata, aut pro provisione, M florenos numerari .

In antiquissimo annalium Burgundiae codice, Gallico idiomate scripto, sub BurgundisB regibus sedi Bisohtinœ prœfuisse invenimus D.D. Anthidium, Nicetium, Claudium, Desideratum et Donatum, qui omnes ex regia Burgundiae domo originem habuisse dicuntur. Qui vero ante et post hos ante memoriam nostram hune archiepiscopatum administraverint, a me, etsi multum in perquirendo laboraverim, nondum praeter hos sunt deprehensi.

In Desider^ti locum et ministerium successit Germanus, qui vehementi studio sui sœculi homines ad Christianismum et pœnitentiam est cohortatus, peccataque impiorum reprehendit, acer Ârianorum errorum impugnator^ a quibus tandem in Granfonte oppido, a Vesontione quatuor milliaribus tune distante, cujus hodie nulla omnino exstant vestigia trucidatus martyrii coronam accepit, circiter annum Christianum 350, sub Constantio, Constantini Magni filio.

ÂNiANuSy anno Christiano fere 373, sub Valentiniano et Valentino imperatoribus, archiepiscopus Bisontinus, constituitur. Is, semimilHario ab urbe, ubi Ferreolus et Ferru-

(1) Voici le passage de filondus, que j'ai transcrit sur la copie manuscrite du XV* s. que possède la Bibl. muoicip. de Besançon (n» 855). filondus vient de raconter la mort d'Attila, puis il ajoute : c Quartum tune et quadragesinum annum imperium inclinabat, prout facile intelliget qui ab undecimo [lisez quindecim6\ Archadii et Hooorii imperatorum anno in undetrigesimum Valentiniani principis, in quo Athila obiit, annum praeteriti temporis rationem volet computare. Et inter id tempus[Yoir sur ces trois mots la note de ma trad . ^ p . 1 1 , n. 4] Germaniam omnem Daciamque, Sermatiam et ceteras provincias ad Dannubium Renumque sitas perdidit Romana respublica. Hispania quoque ulterior, Aquitania et Vasconia et illa Educnsium Vesuntionumque Galliae pars quam Burgundiones anno urbis captae secundo ceperant, sunt amissœ pariter. .. Quarum omnium prpvinciarum nulla postmodum pro Romanorum imperio est recepta ».

tius fratres, fortissimi Christi athletae, sepulti fueranl, cellam construxit, quae postea in monasierii amplitudinem surrexit, haud ita multo post temporum injuria funditus destructum (1). Qua de re, pluribus verbis eorundem Ferreoli et Ferrucii historia tractât.

Chelidonius Archiepiscopatus(2]Bisontii cathedram admi nistrayit sub Honorio imperatore, circiter annum 418 (3).

Prothadius, post Chelidonii obitum, datur Vesôntioni archiepiscopus, Clotharii Francorum régis tempore, anno Christiano 502.

Félix quispiam archiepiscopus Bisontinus fuit, cujus suasu Sigibertus, rex Anglise, litteras primas invexisse ac Cantabrigiae publicam Academiam excitasse fertur, aano Christiano 630.

Hugo < a Chalon>, archiepiscopus Bisontinensîs designatus est, annum circiter 1050, Henrico 2 imperante. < Huic tanti oneris successor et hseres fuit Joannes a Chalon, ejus nepos ex Joanne a Chalon fratre, et Margareta Hugonis ducis Burgundise filia. Is multa immutavit de institutis priorum >,

Dux Suevorum quispiam, imperatoris Friderici primi, Barbarossae dicti, filius, archiepiscopus fuit Bisontinus, sub Urbano tertio et Gregorio octavo pontificibus. Obiit in Accone, cum a Turcis obsideretup, anno 1190. De que rhythmi duo extant apud Monachum Fl^rentinum. Acconensem archiepiscopum, in libro De recuperata Ptolc" maide, laudes ejus, et omnia quae vel ffecit (4) in Accone, vel perpessus est, continentes. Hos ex parte placuit subjicere ; nam longum fuerit intègres connectere.

Quid de Archiprœsule dicam Bisuntino ?

Vir est totus deditus operi dîçino :

Oratpro fidelibus corde columbino^ Sed pugnat cum perfidis astu serpentino, Fecit hic arietem^ quem de ferro (5) texit^ Qui nostrorum animos plurimum erexit,

(1) m. et M. ont également cette leçon incorrecte. — (2) Gh. : archiêpiêcopws, - (3) m, Ch.: 4i7 ; M: 4i8. - (4; M: facit. — (5) Gh.: défera f. d*impr.

Et quœ seqauntur plura. Iterum :

Hinc archîepiscopus gemma clericorum Bisuntinus obiit^ Duxqùe Sue<>orum ; Qui\ nisi contraria foret sors fatorum^ S trahisse t innumeras acies Turcorum^ etc.

< Odo a Rubeo monte archiepiscopus Bisontinus fuit, et sub eo congregatum fuit concilium provinciale, anno Domini 1281 >.

Theobaldus ecclesiœ Bisontinae prsefuit circiter annum 1395. Sed quamdiu, aut quando mortuus, ignoro. Is nostrum coUegium Nozeretanum juris communis vacatione donavit.

QuiNTiNus archiepiscopus Bisontinus fuit, sub Eugenio pontifice 4, anno Christiano 1442 < Ludovici a Chalon, AurengisB principis, tempore >.

JoANNEs Cardinalis Rothomagensis, archiepiscopus Bisontinus, quem mox in archiepiscopatus administra tione sequutus est Carolus a Novo Castro, circiter annum 1447. Qui multa quœ pertinebant ad cleri honestatem et dignos ecclesia Christi mores ritusque, necessaria prœscripsit, quae omnia verœ nobilitatis ac eruditionis testimonia exsistunt. Is Prothadii, Felicis (1), et Jo. Cardinalis Rothomagensis, in epistola quadam mentionem fecit, quae nostrarum precum Diario praefixa est.

Nostra autem aetate, fuit archiepiscopus Bisontinus Hie- RONYMus BusLiDius, apud Belgas quondam Philippi, ex Maria Burgunda, Maximiliani Imperatoris filia (2), praeceptor : vir omnibus ornamentis clarissimus, ac bonarum litterarum incomparabilis Maecenas. In quarum gratiam publicas œdes apud Lovanium exstruxit, atque novum coUegium instituit, hac aetate cum primis florens, in quo publicitus et gratis très linguae traduntur: Hebraica, Graeca, Latina, salario satis magnifico.

Huic mox successit Antonius de Vergeyo, circiter annum Christianum 1515.

Quo mortuo, Petrus a Bauma, Burgundiae Cardinalis, suffectus est. Is Claudium a Bauma, ex fratre nepotem, sibi

(1) m, M, Ch. : Fœlicis, — (2) m: filii. M, Gh. : filiaj par erreur.

substituit, adhuc dum hœc scribimus, adolescentem incocrupto indolis, cum corporis optima pulchritudine (1) admirandum, tum claro ac vivaci ingenio excellentem ; quem Anto- Nius LuLLus theologus Dolœ liberaliter instituit, ad summam virtutem exspectatum.

Intérim archiepiscopatus administratio prœoellenti domino, Francisco BoNVALOTo, Luxoviensi Âbbati, a Carolo V CsBsare delegata est.

In iisdem porro vulgaribus nostrae gentis annalibus apparet JoANNAM, Othonis hujus nominis primi Burgundise Comitis, iiliam, in D. Stephani sacra œde sepultam esse < qiiam construxit Stephanus rex ; ea postea a Carolo Magno instaurata fuit > . Tum Y esontii ludos liberalium artium aliquot multae celebritatis fuisse, in quibus multi et éloquentes et docti viri litteras et omnes denique libérales disciplinas profitebantur. Qui multo post tempore collapsi barbaricarum gentium devastatione, anno iterum 1540, Antonii Pbrrbnoti, Atrebatensis episcopi, rerum status Consiliarii et Consilii Csesarese majestatis praesidis, benignitate atque munificentia Yesontioni sunt restituti: ad quos studiorum omnis generis eorumque alumnorum conventiculum adjecit, propositis professoribus magnis proventibus et praemiis. Quod a Carolo V Csesare postea et a Julio Tertio, Romanse sedis Pontifice, constabilitum, et suis adornatum privilegiis et immunitatibus fuit : in cujus rei auspicium doctissimos interprètes et praelegentes undique accersivit. In eis est D. Franciscus Richardotus, qui pietatem cum doctrina ita conjunxit, ut in utra excellât dubium sit, et cujus laudes et virtutes si ultra prsedicare pergerem, vereor ne invidiosas et suspectas reddam, quod ejus sim cliens et amicus. Stephanus item Pratanus, vêtus amieus noster, qui per plurimos annos summa cum laude litteris et moribus civitatis juventutem formavit. Sub te, mi Babbte eruditissime atque candidissime, plurimi etiam adolescentes nobiles ingenii cultum recipiunt.

Sed in primis probatur hodie haec civitas, quod magistratum ex jurisconsultissimîs viris, morum aeque honestate ac

(1) Gh.: pulchritude, f. d*irapr.

vîrtutum omnium, praecipue vero justitiae, splendore emicantibus, conflatum habeat. Inter quos est Guido a Vers, consularis vir, avunculus meus, Dominus a Tez.

Nam plus hic prudensque simul sanctusque Senatus^. Legibus etjustis et religione sèmera Servat in officio populum : tant sontibus œqiius Plectendis quam digna probis ad dona vehendis.

Est prdBter hune magistratum (1), et alius pontificius, cui prœsunt duo judices, quorum unus ab officio, quo qui fungitur, Officialis nuncupatur. Hic apud D. Joannem, cathédrale temphim (2), magnifîcam curiam habet, jura praescribit, causasque et controversias ecclesisB audit, et distinguit, sacerdotum videlicet et parochorum per universam Burgundiam constitutorum. Quo in munere laboris socios, extra urbem per diversa diœceseos loca distributos, habet decanos, quos rurales vocant, Sextanum^ Montanum^ Salinensetn^ Varescum, Ledonensem, Dolensem^ Trabensem^ Greyum, Favernensem (3), Neublancum^ Grangienseniy Riibimontanum^ Luxoviensem^ Pemensem, et Joyacensem. In urbe vero summum archiepiscopi Vicarium et Archidiaconi canonicum judicem habet, qui controversias minores distinguit. Si qu3B graviores inciderint, ad archiepiscopi Ofticialem refert, tanquam ad judicem ultimum judicantem t cui adjuncti sunt notarii et adsessores, causarumque actores, qui lites proponunt et defensant. Item pedellum, qui partes convocat, et cursores, qui citatoria curant. Is etiam causas matrimoniales, sacerdotumque crimina audit et distinguit, ac in omnibus domini sui Archiepiscopi Bisontinensis vices gerit. Hoc munus commissum est domino Jacobo Perroto Dolano, Vesontii apud D. Joannem canonico, atque archiepiscopi summo Vicario, optimo et jurisconsultissimo viro.

Alter vero judex est actionum criminosarum, quem arbitror ad utrumque magistratum, et civilem sive profanum,

(1) M : magUtrum, f. d'impr. — (2) m et Ch. : ,,. et alius pontificius^ quo qui fungitur officialis nuncupatur. His apud D. Joannem prœ" sunt duo judices^ quorum unus ab officio cathédrale. . ., texte inintelligible par suite d'une transposition. — (3) m, Ch. : Favervensem^i. d'impr.

et pontificium sive canonicum, pertinere. Hudc hodie Regalèm vocant : quem agit Humbbrtus Jantbtus, juris et usus fori consultissimu8, et prseterea cordatus et circumspectus.

In ea etiam civitate mihi quidem impense placet quod iDtra mœnia sint horti spatiosi, vineta, viridaria, quodque meditationi ac studiis aptos recessus habeat.

Sed domu8 illœ S^ptem cammorum et Thermarum multis non probantar, in quibus puellœ, turpiter prostituto cor» pore, libidinosis hoTninibus servinnt, etiam peregrinis, qui primo quoqne tempore illnc tanquam in corruptœ et perdit» adolescentiœ scholam aliqaam divertunt.

< De (1) hac civitate, quœ apud praestantissimos scriptores animadverti, summatim et brevius quam tanta civitas postulabat descripsi et exposui. Ad quœ adderem de origine et vetustate, nominisque ratione et etymo, de nobilitate, libertate veteri et insignibus, deque magistratibus urbis, tum de incommodis, periculisque, quœ (2) illi vel a bellis vel incendiis acciderint (3) ; de mœnibus et arcibus munitissimis, deque œdificiis tam publicis quam privatis, quibus hodie ornata conspicitur ; deniquedefamiliis illustribus et quantse sanctimonisB et constantiœ viros hœc civitas tulerit, quales fuere multi hujusce civitatis archiepiscopi, et numerosa beatorum martyrum turba in cœlum recepta ; postremo magnifica templa a recutitis et Sabbatariis constructa, qu» postea Christiani in sua templa converterunt^ et memorabiles sepulturas, nisi te hominem summa et doctrina et ingenio praeditum ac earum rerum exploratorem diligentissimum ea omnia litterarum monumentis tradere, a Paride Favbrnero discipulo tuo, cognato vero meo, oppido quam libenter acceperim : nisi etiam epistolœ prolixitas nos deterreret, istud etiam addere libuit (4).

(1) Dans i'éd. de 1562, tout le passage entre crochets venait bien plus loin, après la description de Gray, et commençait alors ainsi : « Sed nunc ad Vesontianenit a qua digressus suvriy redeo : de qua quœ apud, etc.» On lisait alors ici ces simples mots: a Qui autem hanc civitatem condiderinty légiste me nusquam tnemini.y> (Quant aux fondateurs de cette cité, je ne me rappelle pas avoir lu leurs noms quelque part).— (2) m: periculisque quœ. 1562 et Ch. : periculiSy quœque. Je garde la première leçon, mais en mettant une virgule après incommodis. — (3) m : acdde' nifi^— (4) m: acceperim, nisi...\deterrerei'. cui antequam colophonem imponam (avant d'y*mettre fin), istud, etc.

Tametsi hsBc ipsa urbs per se satis clara atque admiranda, tamen etiam quasi quibusdam luminibus illustratur ortu Reverendissimi et clarissimiD. Francisci Bonvaloti, Luxoviensis abbatis, viri omniam laude, prœdicatione, litterisque decorandi ; tum illa Granvill^ progenie et familia, atque ejus œdibus quadratis et ad normam dolatis lapidibus ac singulari quadam artis peritia exœdificatis >.

Sed hinc recta ad Dnhim fluvium civitatem propemodum ambientem solvamus, de quo breviter commemorabimus. Nam ejus mentionem apud alios quam supradictos non memini vidisse, prseterquam apud Sleidanum, et Bocatium, De Fluminibus^ ubi perperam legitur : « Alduasdulis fluvius Volsontionis circuit civitatem ». Hoc Micyllum, qui hune auctorem in Hervagiî nostri gratiam ab innumeris mendis ac vitiis expurgavit, non observasse miror. Legendum : « Arduus dubis [X) fluvius Vesontionis civitatem circuit, quomodo est apud Caesarem ». — Sleidanus, vir aetate nostra doctissimus, in Galliœ descriptione : c Dubis, inquit, « quem Csesar Arduum Dubim (2) vocat, non débet hue a referrî, qui supra Vesontionem ortus, prope Virodunos « Arari se conjungit.» Miror quoque Paradinum hune oriri non procul ab Arari scripsisse, cum constet et certum sit (nam ipsi saepe vidimus) ex monte Jura < arduo et excelso > , veterum litteris celebrato, originem habere, atque juxta Motam, pagum amœnissimum et non modici nominis, quem interluit, irrumpere milliario uno et altero à Nozereto, patria mea, oppido loci nature, aedificiorum splendore, et civilitate eximio, atque emporio in omni Burgundia celeberrîmo. Quod, quando in ejus mentionem incidimus, libet etiam paucis describere ac sub oculos tuos ponere (3).

De quo si ex sese apertissima et manifesta, ac fortasse etiam plura dixero quam de Vesuntione fecerim, facile tu, mi doctissime Babete,id mihi condonabis. Neque enim mihi est patria jucundius quicquam nec clarius (4). Hoc oppido vix vidisti situ spectabilius et amœnius aliquid. Id enim editiori et aerio colli impositum, umbilicum superioris Bur-

(1) m : Alduasdalis. ~ (2) m: Alduasdalim. — (3) Quod ponere

manque dans Ch. — (4) m : charius.

gundiœ agnosceres. Nam, quantum circuitus, tantum habet planitieî, reliquum in valles ab omni plaga orbis déclinât. Non estadmodum amplum. sed taie quod sua angustia (1) quasvis amplissimas BurgundisB civitates exsuperat. Prioribus autem saeculis, etantequam mœnibus cingeretur, iVé/ciYlum < ac Nuceria > , a corylorum nucum proventu dictum fuit. Hic enim locus frequentibus corylis consitus erat, et ipsum oppidum inter coryleta jacebat. Sed princeps Ludovicus a Chalon, hoc nomine primus, ab expeditione Hierosolymitana (2) in Burgundiam reversus, incarnatione verbi cselestis reverentia motus restaurât, et, ampliato atque mœnibus cincto oppido(3), Nazareth, nomen indidit(4) (quod interpretatur floridum vel virgultum) a Nazareth Galileae urbe (5), edito quoque in loco sita (6), angelicœ salutationis, sed et incarnationis verbi cœlestis, et nutricii Josephi memoria sacrosancta (7) : a qua (8)etiarn Christus Nazarenus cognominatus. Id quod et aliis quoque multis civitatibus contigit, quae diversœ iisdem nominibus dictée fuerunt : ut Vercellae Insubrorum, et Vercellœ nostrœ ; Amantium Sycambrorum prope Namurcum, et Amantium ad Ararim ; Riva Frontini nostri et illa quse non procul est a Mantua : Rufacum nostrum, et Elsatiœ superioris. Quae exempli gratia adduxisse suffi ciat, juxta Vergilii (9) illud :

Et crimine ah uno

Disce omnes.

Sed oppidi nostri hebraeum nomen a principe nostro velut in coloniam traductum, vulgus. a in o et e immutato Nozereth pronunciavit, ad Galilaei (ut arbitrer) discrimen, aut, ut fit, quod verius est, in non intellectis.

Nozerethum autem nostrum nunc in trianguli figuram ita pulchre constructum exsistit ubique, ut nullius privati insulam, sed magnatum jurares unamquamque domum. Domus enim in universum lapidese sunt, et earum in commune aequalis ordo : inter quas primas tenet quam magno

(l) M, Ch.: augustia^ f. d'impr.— (2) m: primus, Hierosolyma —

(3) m: reversxiSy restaurato atque mœnibus amplialo oppido —

(4) m ; dédit. — (5) m: oppido. — (6) m: sito.— (!) sacrosancta, — («) m : quo. — (9) M, Ch. : Virgilii.

sumptu œconomus Principis, Léo cognomento a Nozereth, decenter sedificavit, quae in ociilis quotidianoque populi Nozeretensis aspectu posita est.

In oppidi porro extrema austrum versus et praecipua parte, est arx Principis amplis sima et aedifîcio superbissima, quadrato et ad regulam aptissime conjuncto lapide constructa, uno communique cum urbe muro inclusa, atque octo turribus prœexcelsis valida munitaque : quarum major, magnifica et elegans, plumbo intecta ; inde illi nomen Plumhea turris, Reliquœ sunt petra tectoria integulatœ. Arcis tecta ex coctilibus operimentis sunt contexta. Ejus introitus ad aquilonem, per aream, qu8B prima occurrit an te arcem, aedificiis et mûris undique septam, in qua equilia. horrea, ferraria et macellum sunt. Dehinc vallum et prsBcipites fossae sequuntur, quibus undique prœcingitur arx ; et in his pontes ad geminas portas, post quas est porticus, sive cavedium magnificum. Intra arcis muros in medio est spatium quadratum et vacuum, area quoque dicta, in qua sunt quatuor angulares turres, sive cochlidia, claviculata et tortili structura, per quae ab imo et cenationibus in superiorem arcis partem ac cenacula ascenditur, neque prius, quam centenarium expleverint numerum^ desinentia. Hic enim absolutus numerus scalarum terminus est. In medio arese est cisterna, et ad primum cavedium fons profluens. Ad Occidentem est aliud cavedium, post quod sunt profunda cochlidia, quibus in stadia, hortos, et viridaria descenditur ; in quibus sunt porticus, areaB magnificentissimae, vi varia, apiaria, et piscinse, circumquaque item turres et propugnacula. In cenationis autem orientalis extrême est delubrum, in quo musici aliquot rem divinam sacramque peragunt. Proxime, et secundum hoc, est cochlidium omni cura et arte exstructum, ad turrim quae foris est angularis et quadrata ; fastigio hujus cochlidii est appensa delubri campanula.

Insunt pro tuitione non solum arcis, sed et oppidi, < tormenta sive > machinae beJlicae, quas bombardas a sono vocant, grandes, médiocres, et levés, id est campestres ; item équestres, oblongae, et manuariae. Grandium maxima,

admirandi operis, longa est octodecim (1) pedes, cujus lapidei globi trecentas et triginta libras pondérant.

Pro apparatu parietum insunt etiam picta tapeta, aulœaque aurea et versicolori textura spectabilia, quorum praecipua sunt quœ veteris et novi Testament! argumenta continent.

Hœc arx hactenus ob loci amœnîtatem, salubritatem, et venationis copiam, ab Aurengiœ principibus cul ta fuit.

Sed nuncincivitatemrevertamur;quœ habet duo Colle gia: alterum Canonicorum, alterum Franciscanorum minorum. Utrumque ingentia dBdifîcia, splendida ac magnifica templa marmore, signis, tabulis, picturis^ atque omni nitore fulgentia habet. jNec etiam caret 7rTfli>xodoxti&>* Circiter autem annum Christi millesimum quadringentesimum, Joannes a Chalon, Aurengise princeps, et Maria de Baul, ejus uxor, in xenodochio paene vetustate coUapso, novum D Antonio dedicatum templum, unius decani et sex canonicorum conventiculo adjecto, < maximis sumptibus exstruxerunt et > posuerunt, atque perpétuas preces in singulos annos statutis censibus constituerunt. lllud postea (2) partim a Lodovico horum primogenito, partim a Guidone ab ësternol, equestris ordinis et parocho in Coulans locupletatum et multis prsBrogativis sub annum 1424 stabilitum est. Illi quoque juris communis vacatio (3) et privilegium a Theobaldo, urbis Bisuntinse archiepiscopo, collatum fuit anno 1422. Ad hoc autem templum prioratus et parochia Migiensis, cum omnibus prœdiorum ecclesiis, in quibus primariaB Mignovillarensis et Frarodensis, annectuntur. Sed in recens posito templo constituti sunt ab eodem principe Joanne : Hugo Bardelerus, decanus, Erasmus Constantinus, HuMBERTus ViciNus, Petrus Sordetus, Guilelmus Buchi- Nus, Joannes Noyronus, Jacobus Vuilheminus, canonici.

Post Hugonem Bardelerum, decanus constituitur Ste- PHANus ViGNERUs, qui obiit anno 1505. In cujus locum successit Petrus Nicod. Is decessit 3 julii, anno 1507. Gui

(1) m, Ch. : octodecem forme incorrecte.

(2) m: posuerunt: quod postea amplis donativis accurnulaveruntt quodque postea... — (3) m, M, Ch : vacationem, faute grossière.

substitutus est Alexander Ravergnerus jam canonicus, qui obiit 25 januarii, anno 1517. Huic sufTectus est Joannbs Clbricus, jam canonicus. Obiit 4calendas septembris, anno christiano 1525. In hujus locum successit Joannes Tornon, J.U. (1) doctor et canonicus, qui quum officialis Bisuntinensis offîcio fungeretur, 2 augusti, anno Christi 1547, fatorum iniquitate intempestive abreptus^ in sede D . Stephani sepultursB traditus est. Sed ee adhuc vivo, in decanatu suffectus fuit Stephanus Tornondus, ejus frater, artium magister, ac utriusque lingudB peritissimus.

Post autem sex primos canonicos, constituti sunt qui sequuntur : Alexander Soroetus ; Joannes Sapiens ; Hugo Chaperon ; Hugo Bardelerus, Hugonis Bardeleri decani nepos ; Petrus Corderus, qui xenodochium ad iVofi^i portam construxit, 27 aprilis ; Petrus Cuynetus < legum doctop ; obiit 13 septembris, anno 1494, a meridie. In eodem templo sepullus > ; Stephanus Galerus, musicus ; Joannes Basivêtus; obiitSjulii 1526;ErasmusGaltherus; obiit 4januarii 1535 (2) ; Petrus Morondus ; obiit 17 calend. junii, anno 1531 ; Stephanus Fornerus < natus anno 1479, constitutus canonicus anno 1500, die vero 7julii >.Claudius Corderus, Pétri Corderii canonici nepos. Obiit 5 idus augusti, anno 1524. In cujus looum successit Petrus Garnier, Philiberti AurengiflB principis ab eleemosynis. Obit 9 novembris 1531.

In canonem Joannis Clerici, ad decanatum vocati successit Jacobus Dehenauldus, < legum > doctop.

Mortuo Stephano Fornero, Joannes Tornon, in canonicatu substitutus est. Cui constituto decano in canonem successit Franciscus Bardelerus, musicus.

Post obitum Joannis Basiveti, constitutus est canonicus Joannes Salvianus, Philibertae a Luxemburgo aulicus, et nepotum ex fratre prœceptor.

Petro Garnero mortuo, suffectus est Alexander Som- BARDEUS, 20 novembris, anno Christi 1531.

In locum Pétri Morondi successit Erasmus Jacobus, 3 octobris 1534.

(1) Abréviation dejuris utriusque.

(2) m : i635, par erreur.

GiLBERTUs Cognât US Nozereti, ex pâtre Claudio Cosino et matre Joanua Daguet natus, die Mercurii, 21 januarii, hora ferme sexta matutina, anno 1506, regnantibus apud Germanos Maximiliano, Fridericî, ejus nominis tertii împeratoris, filio, 28 Germanorum imperatore ; in Galliis vero, Ludovico 12 ; Romœ, Julio 2, pontifice, — Desiderii Erasmi Roterodami discipulus et amanuensis, atque hujus Chorographiœ auctor, primus canonicus a Renato Nassovio, Aurengiœ principe, Philiberti a Chalon ivxÙMç (1] successore, inauguratus est ; successitque in Erasmi Galtheri canonem postridie quo is decesserat.

< Eo in templo, praesigni magnificentia honorarium monumentum e marmore ad summum altare exstructum est Claudio, filio Joannis a Chalon, principis Aurengiœ, et Philibertœa Luxemburg. Isobiit Snovembris 1500. Hujusce vero tumuli taie est epigramma in tabula parieti affixa :

Hoc jacet in tumulo^ raptus puerilibiis annis^ Claudius herois (2) cura dolorque sui,

Anna domans Gallos et priscojure Britannos^ Ut mos est, sacro fonte le^arat eum :

Bis quinos (3) tantiim lustrarat Cynthia menses Cum tulit humenti frigida memhra solo.

Erasmo Jacobo mortuo successit Hieronymus Ludet, anno 1552, quindecima die novembris, qui suum contulit canonem pensionis jure Francisco (4) Tornbrio, 4 augusti anno 1556.

Joannes Massonus in locum Francisci Bardeleri defuncti successit, anno 1558, calend. augusti.

Contulit quoque suum canonem Jacobus Dehenauldus Ludovico Regulo, et permutationis et pensionis jure, anno domini 1561, 12 die mensis martii.

Joannes Salvianus Joannis Salviani patrui sui vitafuncti canonem consequitur anno domini 1561, mense julio >.

(1) Le mot grec est omis dans Ch.

(2) M, Ch. : heroi, inexplicable.

(3) Ch. : qui nos^ t. d'irapr.

(4) m M Ch : Francisci,

Porro huic (1) templo supremi cives et potentissimi sacellum magni operis Trinitati consecratum adjecerunt, anno 1515 ; quod amplis donalivis locupletaverunt, multaque illi in dies morituri legant. Nam horum quidem rébus humanis exempti sunt, quorum nomina sunt haBC : Jo. Clericus, decanus, Jo. Basivetus, Claudius Corderius, Erasmus Ga*ltherus, Petpus Morondus, omnes hujus templi canonici : Bernardus et Joachimus a Chalon fratres, génère nobiles: Claudius Montrichardus, Principis œconomus, 18 augusti 1529 obiit ; Claudius Cosinus, parens meus, septuagenarius decessit 14 martii, anno 1548 ; cui Joannes Surrinus et < JoAN. Herold > Ta èTTiràffia posuerunt (2).

Ossa cinisquejacent numer osa proie pa rends ^

Sedibus Uraniis quem pia ^ita beat, Corporis hinc cœlo posita post mole recessit

Spiritus. al gaudet corpore dwes humus, Jn cselum pairiam reduci gratare^ viator^ Et te dui'at eo : carminé flecte Deum. In tumulum Claudii Cosini Nozereni, Deo sanctorum hospiti S.

Hune qui no^erunt, a numerosa sobole, piis frequenti-busqué lacrymis et Joannœ Daguet^ consortis fecundœ insi~ gnisque pudicitiœ feminœ luctUy huic tumbae reconditum, Claudiuni Cosinum^ eumdem erga exteros hospitalitatis officiosseque in omnes humanitatis exemplar singulare fuisse testantur, Qua fide autem principes suos coluerit^ illi attributa ab iisdem cum summaque ipsius laude perfuncta patriœ prœfectura ostendit : in qua boni civis lau" deni ac amantis patriœ cognomen promeruit. Pietatis deinde, integritatisy et frugalitatis suœ testimonium exstat peramplum^ proies illa lœta quse cum Burgundiaci nomi'nis gloria, ad celsissimos dignitatis et honoris gradus eçecta, regibus et s^iris principibus grata^ genti Cosiniœ nobilitatem adauget. Quam inter, ut sol cetera sidéra, Gilbertus F, splendore litterarum bonarum^ Sequaniam (^)

(1) m: Divi porro Antonii templo...

(2) m: TO è7rtT«f£fv posuit.

(3) m M.Ch.: Sequanam, leçon fautive.

omnem longe lateque illustrât*, ita ut Phœnicis in niorem, illum hujus çitœ çicem propagine aeviterna commutasse solum^ non minus pie credatur, quam certum esl^ in Abrahse^ omnis hospitalitatis auctoris^ omnia recolligenti sinu, placide Angelorum ad cœlestes epulas çocantium vocem et tubam ipsum exspectare, Has igitur çitse honestse mercedesy hos sanctœ traditionis fructus^ Lector^ senex qui intus ut amplectaris constanter te admoneri jussit^ cum jam septuagenarius discederet (1), anno a nato Christo 3/° D° XLVIII\ Prid, eid, Martias.

Basilius Joannes Herald^ patrono benem. Den. (2) P.

Girardus Malpartuus ; Joan. Dehbnauldus junior, Principis quœstor, obiit 15 april. 1548 ; Petrus Cunetus ; Hcgo CuNETus ; GuiLELMus Grand ; Claudius Glanius, Aurengiœ praBses ; Marcellus Revergnerus; Adrianus Farodus ; Lau- RENTius Remondus, Antonius Catus, juHS doctop ; Petrus MoTENETUs ; GuiLELMUs Vermodus, 6 martii 1526, obiit. In hujus obilum Guilelmus Vermodus, ejus nepos, epitaphium scripsit hoc :

Quem Princeps magni quondam Philibertus honoris^

Burgundœ gentis prsesidiumque decus^ Ut sibi consuleret^ rerumque minister ut esset^

Proh dolor! asci^it^ conditur hoc tumulo.

Et licet ulla queat Parcarum haud frangere mentem

Relligio^ pietas^ justitia atque fides^ Non tamen interiit^ volitet cum fama per orbem

Sic sua^ quœ nullô est interitura die :

Sed sibi pro meritis etiam Burgundia multis

Dicet : Vermodi molliter ossa cubent.

Batazardus Belotus (3) decessit 15 novemb. 1541 ; Jaco- Bus ToRNON, 5 décernons, anno 1550, obiit ; J. Rateus obiit- 5 februarii 1546; Antonius Sombaroeus ;Junotus Parcent ; RoGERUS A Vitro ; Hugo Bardelerus, 14 septembris 1528 obiit ; NicoLAus Bovotus.

(1) Voir la note de ma Irad. sur le texte de cette phrase.

(2) M: Deuy faute d'impr. — Lisez: Den{ariis) pÇpsuit).

(3) m : Bêletus.

Hi fere omnes in codem templo, sub marmoreis quadratisque lapidibus sepulti sunt, in quibus mortis annus et dies grandioribus litteris exsculpti visuntur. Superstites autem tantum duo sunt : Petrus Nycodus et Clacdius Bblotus, Batazardi frater. Sed in demortuorum quorundam locum fîlii et haeredes successerunt, in quibus sunt : Francisgus Kateus ; Philibbrtus Belotus, J. U. doctor ; ântonius Bblo. TUS, fratres, filii Batazardi, et Claudius Cunbtus. A Calendis autem nomen habet hoc sacellum, quibus singulis olim cœtus inter se celebrabant, atque re divina sacrisque rite peractis, lepidissime convivabantur. Sed hodie quater tantum in anno, et ad sacrificium et ad convivium conveniunt.

Poptœ otttem oppidi, praeter Portellam, duae sunt: una, /TorofogïV dicta, contra aquilonem, quae, praeter propugnaculam, altam et magnificam turrim habet, forma quadrangulari ; sed in nuUo fere alio usu, nisi quod horologium continet ; altéra Nodifontis (1), ad occasum, cui quoque cum propugnaculis estturris altaet quadrangula, prope quamsunt xenodochium, < quo adventantes excipiuntur pauperes > et studiorum gymnasium.

Habet praeterea hoc oppidum, prœter vias mundissimas, silicibus stratas, quos Trebium vicus suburbio proximus copiose subministrat, amplissimum forum, et macellum, in quo omnis generis merces, et quae ad quotidianum usum necessaria sunt, venalia habentur; juxta quod est Praetorium. Habet et cisternas altissimas et elegantissimas quatuor ; fontes item amœnissimos très, quorum margines includuntur lapidibus sectis artifîcio indissolubili ; tum mœnia elegantissima, quadrato etiam lapide, circum quae (2) vagari licet ; turres frequentissimas, aequis inter se spatiis disjunctas, fossas, propugnacula, suburbia ; hortos amœnissimos et apricos, arborum et herbarum esculentarum, et quae ad nostra medicamenta conveniunt, quaeque blandiuntur naribus, quœque gulae faciant suavem oblectamina orexin(3),

(1) m : fontis; M Ch., frontis. Il faut lire fonds : cf* « Nodi fons et porta », dans V Index de l'édit. de 1552.

(2) m M Gh. : circumque, qui me parait moins bon que cimum qum,

(3) Les six mots quasjue orexin forment un hexamètre dactylique.

On rencontre souvent dans ce texte le rythme du vers dactylique. Ck>usin

feracissimos ; quae quia plures sunt quam quod paucis possint a me numerari, illas omittam (1).

Hujus loci incolœ sunt civiles, sermone blandi (horum enim lingua inter ceteras imprimis elegans, suavis et aulica est), moribus mansueti, vereque pietatis in Deum cultores ; bellicosi etiam, ubi res exigit, suoque principi valde fidèles. Nec negligunt studia, prœcipue litterarum meliorum, quas aliquanto (2) felicius quam ceteri discunt, si modo a teneris annis praeceptoribus eruditis tradantur. Hic enim semper floruit bonarum literarum schola.

Hic praefectus juridicus est Joannes Cuappusius, experiens litum disceptator,prompt8eque jurisdictionis, tum expeditse locutionis, et rei constitutae. Antonius Monrichardus arcis et oppidi praefectum agit.

Ex hoc autem oppido genus suum duxit inclytus héros, Philiberthus a Chalon, Aurengise princeps, qui industria et ingenii magnitudine ceteros aetate sua principes longe antecellebat ; cujus rerum praeclare gestarum historiam ante aliquot annos in publicum eraittendam curavi. Sed hujus nobilis stirps nostra aetate, bellorum incommoditate fatorumque iniquitate esse desiit.

< Ortus est et Joannes Furnus, vir ingeniosus politusque, reverendissimi et illustrissimi archiepiscopi Bisuntinensis a secretis. Is avum habuit Bernardum du Four, militem ecustodia corporis D. Johannis a Chalon, qui belle Durnensi interfuit ; cujus equus cum illic ipse fortissimo dimicando occubuisset, ephippio instructus solus Nozeretum ac domum rediit, magno omnium stupore et admiratione. Habuit patrem hominem et in pictura ac statuaria alterum velut Parrasium >.

Interciderunt etaliae familiae, opibus et claritudine generis praecellentes, quorum catalogus is est :

Beregardorum. Ferunt hanc prosapiam aedes habuisse ubi hodie est Franciscanorum hortus (3).

a vu une élégance de plus dans cette recherche du rythme poétique, que son maître Cicéron évitait pourtant soigneusement.

(1) quœquia omittam omis par Ch.

(2) m Ch. : aliquando.

0) m M Ch. : ortus, inexplicable.

Elyonum. Habuerunt domum illam angularem in foro boario, quam modo Vilhemini (1) tenent. Haec hodie prosapia Pontarli superest ; unde inagni nomiDis duo fratres prodierunt, Caroli V CaBsaris aulicî, Dionysius Elyon, cibariorum et ferculorum cum bacillo prœambulator, et GuYON Elyon, cellœ vinariœ praefectus.

Parrbtorum. Quorum aedes hodie possidet Girardus Bardblerus.

Bereparorum. Horum nobiles sedes erant ubi nunc area F ranciscanorum .

GuiLBLMl A DePINET.

Pétri a Juniis. Cujus filia, Claudii Montrichardi uxor, adbuc in vivis est. Ejus hodie insignia in fenestra templi D. Antonii cernunlur : clypeus ex argento et rubro dinsus est, ac in argentea parte clavem ruhram^ in altéra ensem argenteum hahet,

NoTHORUM a Chalon nostra memoria novimus Joannem et duos ejus filios, Bernardum et Joachimum, et Philibertam filiam, quam Philippus a Baden, qui decessit 1 augusti 1548, uxorem habuit ; ex qua suscepit Bernardum a Baden, et Catherinam filiam. Illis supersunt aedes splendidœ, in vico quo ad Nodi portam descenditur.

Philippi Busguet, qui apud Franciscanos sacellum construxit, quo non facile dixerim unquam me aliud vidisse aut pulchrius,aut elegantius: in quo non inelegantia mnemosyna visuntur. In his est altaris tabula omnium elegantîssima, in qua princeps Joannes a Chalon et ipse, mensae accumbentes juxta Chris tum, cum nonnullis aliis tanta arte, tanta diligentia et cura depicti sunt, ut intuentes non imaginem se, sed ipsissimos Principem et Philippum Busguet (2) intueri arbitrentur. Hoc enim tam absoluto opère oculi valde pascuntur. Sunt et statusB e pulcherrimo marmore cum sarcophagis, in quibus ipse cum familia sepultus est.

Leonis Alexandri a Nazareth. Cujus sedes magni operis 9rant. Is sacellum in D. Antonii templo construxit, in quo

(1) m : YvàXhtmxnx.

(*2) m, M : a Busguet.

tantus vir sepulcro clauditur parvo. Is obiit 17 (1) januarii, anno christiano 1426.

Alexanobr a Billbcu. Principis quœstor generalis, diem suum obiit 20 julii 1426. Postremus hujus stirpis fuit Joan- NES. Sepulti cernuntur intra templi nostri cancellos, ad par- Yum altare.

Maginorum. Cujus prosapisB fuerunt Joannbs, Nicolaus et Alexanobr, quem legimus fuisse Migiensem parochum. In D. Antouii templo parochisB sacellum posuerunt.

A Bello Campo. Hujus familia legitur Joan. procurator generalis.

A PoRGO. In qua stirpe fuit Stephanus.

CoHARDORUM. In qua familia reperimus Hubttum, Fbrru- TiuM et JoANNEM.Item Stbphanum, templi D. Antonii sedituum.

BovARDORUM. Hujus prosapidB fuit Jacobus, Principis a consiliis et prœtor.

RosARiORUM. Ultimus hujus prosapiae fuit Lazarus^ Joan. Nis RosARii fîlius, qui omnia sua brevi tempore decoxit.

GoMiNORUM. In qua familia reperimus Gilbertum, principis Aurengiae aulicum, qui < mihi fuit lustricus parens. Is > sine successore (2) obiit.

A Vitro. Petrus obiit 24 julii 1547. Rogerus postremus fuit, relictis tantum filiabus aliquot.

A Ploisy. Petrus a Ploisy fuit dispensator Philiberti a Chalon, principis Aurengiae. Obiit 7 januarii 1531.

Remondorum. In hac familia fuit Laurentius, qui in D. Antonii templo sub campanario sacellum constituit.

Vbrmodorum. Guilelmus, principis Philiberti a secretis et subductor calculi. Petrus, ejus filius, obiit 8 aug. 1539. Hujus epitaphium hoc est, per Guilelmum Vermodum :

Visfere qui meruit per longos Nestoris annos, Vermodus, fit nunc {^ermibus esca putris.

Habent sedes haud procul a foro, magnifiée exstructas. Jo. A Goult. Quo nomine hune tantum reperi qui sacellum in D. Antonii templo construxit.

(2) m Ch. : succesaione.

EscuYER. Quo nomine stirpequefuerantERASMUs,JoANNBS et GuiLELMus, Salinis apud D. Anatolium canonicus.

Sed quando in eos incidimus qui in vivis esse desierunt, < avum meum Guilelmum Cosinum, qui mense aprili, anno 1519, obiit, atque> duos fratres meos^ Stephanum et LudovicuM hic addere libet : quorum primus, Conroytii (1> castri prœfectus apud Brabantos (2), non longe a Namurco, cum multo tempore undique hostibus Gueldriis, quorum dux erat Martinus von Rossem (3), conclusus oppugnationem] sustinuisset, ad postremum viribus confidens, cum nullas suppetias haberet, et castrum simul et vitam amisit, anno 1542, mense Augusto (4) : vir mehercule qui moliori fuisset fortuna dignus. Al ter in anglicana expeditione et militari apparatu adversus Gallos anno 1546 occubuit.

Ceterum hic, stato anni tempore, aguntur nundinse celeberrimae, quater in anno, videlicet statim post Pentecosten, omnium Sanctorum festum, Purificationem, et prima Quadragesimœ septimana.

In D. porro Antonii festo, cui templum nostrum consecratum est, veteri et ethnico more atque ritu, ex tota vicinia ingens hominum multitudo confluit, cum ob D. Antonium? tum ob elegantissimarum puellarum conventum, quo nullus est in tota Burgundia celebratior. Eum diem in jocis, ludis, in tripudiis et saltationibus, in lœtitia, compotationibus, comessationibus, < rixis et pugnis > degunt. < Sic enim quondam ethnici colebant Bacchum suum >.

Neque desunt his tantis oppidi nostri commoditatibus suœ delicise. Nam ab oriente et meridie plateam habet mœnibus contiguam, vulgo dictam Poriellam, in qua plurima ex adnatis arboribus et arborum expansis ramis umbra, in quam cives, si quando ludere voluerint et ab aestu sudoribusque recreari, se recipiunt:

Hic scuto hostiles ictus eludere disciint^ Quaque hosteni contra parte ferire queant.

(1) m : Conredenais,

(2) m : Sycambros,

(3) m : VauroiÂsaen ; Gh. : Vanroussen.

(4) m : i54i, mense Julio.

Arcus ast alius curvaU tenditque subinde Emittens certa noxia tela manu.

Hic aviculaB passim dîspersœ accolas suavissimo cantu exhi" larant ; maxime vero qu8B céleris sunt vocaliores adeo audientium aures permulcent ut hac musica deliniti omnium laborum omniumque curarum obiiviscantur. Hic etenim cum amico dulcissima colloquia et longissima connectere, vel coUudere, summa est voluptas. Dignam studiis, mi Babete, dignam Musis sedem diceres. Hinc [quamcumque in partem oculos admoveris, omnia native décore nitescere et quasi laatitiam quamdam ex se videntur efTundere : tanta villarum amœnitas, camporum fertilitas, nemorum pratorumque viriditas undique refulget.

Ad hsBC, cfleli rara qusBdam ac grata temperies ex vicinis oppidis multos, propter morbos ex corrupto aère contractes, hue valetudinis gratia, velutad Salubritatisasylum^advocat.

Insignia nostri oppidi sunt : ursus abieti acclivis in rubro clypeoycum interjecto medio aureo.

Nunc in agrum descendamus.

. Habet insuper nostrum oppidum pages et vicos amplissîmos, qui neque cultu et œdiflciis quibusvis oppidis cedunt, supra sex et triginta. Inter quos Migiœ, agri matrocomia, pagus omnium plane celebratissimus ; in quo est basilica major, D. Germani titulum gerens ; cujus propter eximiam pulchritudinem et magnificentiam longe lateque fama vagatur, et plurimum agri nostri illustrât gloriam. Nam ab eo nomen adsumpsit. Reliquorum pagorum et vicorum nomina sunt hsBc : Mignovillars, Frarol (1), Cuvier, Biefdu-Fourg (2). Froidefontaine, Mourenant, Charancy, Doye, Charbony, Onglières, Plenise, Plenisette. Esserval-Tartre (3), Esserval-Combe (4), Censeaul, Grangettes, Bocherins, Commuoailles, Villars, Esavilly, Lancochon, Mol-

(i) m : Frairol.

(Jî)m Ch. : Bief-dU'Fourt.

(3) M : Eêerval'Terte.

(4) M: Eserval' Combe,

prez, Trebie, Riz, Billecuz, Favière, Latete, sic

dictusquod lateat, Cerniebaut (1), Arceures, Arceurettes, aardeboys, Vessoye, Biez-de-Maisons, Patet, ideo sic dîctus quod pateat, Bonnet (2). Quorum très habent sua templa cum subditis vicis, vîdelicet Mignovillars, Frarol, Cuvier. Très item sua sacella : Bief-du-Fourt, Froidetontaine et Billecu.

Ager cum primis uberrimus est» vel pecori alendo, vel fecunddB sementi aptus. In eo enim nascitur triticum purum, siligo (3), hordeum, avena, faba, pisum, lens, vicia^ et alia legumina. < Equorum nobilium >, jumentorum etpecudum summa est fecunditas, quœ incolentium nutrimento non levem prœstant utilitatem. Arboribus plenus est, pomis, piris, avellanis, et prunis, œque mansuetis atque silvestribus, abundans. Montibus excelsisismis et nemorosis undique circumvallatur. Longitudine autem trium, latitudine vero duum millium est ; et irrigant eum fluvii très amœnissimi et pisculenti, quorum duo ab occidente collis radices prseterfluunt, tertius e Comba ^eteri erumpens et in stagnum suburbanum se effundens, ab Oriente alluit, qui a nobis Serpentinus dictus est, quod in lubrici anguis morem procédât et multipliées gyros ac ambitus trahat. Undique enim sunt piscium vivaria frequentissima. Hi autem très fluvii ad teli jactum in quemdam locum pronum feruntur, atque ibidem septem < moletrinarum sive > molendinorum rotas a^gunt, quiB a saltu denominationem sumpsere. Aquae enim alti de vertice montis cum magno impetu atque strepitu saltuatim praBcipitant se, ac ruunt potius quam fluunt. Perfluentium porro per valles fonlium rnagna est hic copia, multœ denique frigidissimarum ac dulcium aquarum scaturigines. Sunt et aliquot stagna insignia et piscosa, quorum prdBStantius nostro adjacet suburbio.quod carpiones et lupos expetiti (4) saporis habet.

Fuerunt autem in eo aliquot arces, quae bellorum calamitatibus extremampassdB sunt desolationem, et tantum illarum

(1) M : Cerniebault.

(2) M: Bùnet.

(3) Gh. : filigo, f. d'impr.

(4) m M Ch. eocpediti.

visuntur ruinœ : in his fuit Molprensis» a Bar dicta. Ad occidentalem (1) porro partcm, apud Cbaranciun vioum, ineoquotidie innumeraRomanorum numismata, quorum nonnulla vidi, efTodiuntur et reperiuntur.

Quod si quis nemoribus oblectetur, habet quocunque se vertat, montes silvosos, agrum (ut dixi) circumvallantes, in quibus varios avium cantus audire licet. In his etiam sunt timidi et fugaces cervi, lepores, denique ferarum omne genus. Ex his etiam alia innumera proveniunt commoda, ligna prfBstantissima et immenssB longitudinis atque SB.dîficiorum materies. Hic quoque résina legitur.

Sed de Nozeretho ejusque agro satis dictum esse existimo.

Ad meridiem est mons arduus, Syrodo, grandi et celeberrimo pago imminens^ agrum nostrum a Syrodensi, ad secundum teli jactum, discriminans. Is sinuosos habet receptus nonnuUos, inter quos Dani flumen effundit ad hune modum. Postquam descenderis, est antrum profundi praecipitii, et intus fons imperscrutabilis profunditatis, latitudine forsitan ad passuum decem (2). Huic rupes horrendae imminent, quœ contemplantibus horrorem plane incutiunt ; ac per gurgitem altissimum tanta aquarum copia ebuUit, ut statim in ipso ortu (dictu incredibile) flumen navigiis, si ob rupes et saxa per quœ devolvitur liceret, satis capax esset. Ausim affirmare, plus aquse ex ista voragine erumpere, quam vel Licus (3) in Danubium, vel Arula in Rhenum Idefert. Nostris Rinère d'Ain (4) vocatur. Fluvios in se recipit varios ; très nostros prope fontem : Senam^ flu- Yium fama et natura ingentem ex Fonssena pago ab eo denominato exorientem, ac saxosa convalle per Plancas et Sienum vicos labentem, juxta Burgum oppidum. Alium item, quem incolœ Angelionem vocant, paulo supra Pontem navis. Et sic aliis sexaginta auctus fluminibus, decurrens ac praeterlabens per superioris BurgundisB, quae Comitatus nomine censetur, meridionalem partem, atque

(1) M Ch. : occidentem.

(2) m . decimum.

(3) m M Ch. : LycuSy mauvaise orth.

(4) m : dain ; M : d'ain.

Secusiam, quœ in Dubidis et Rhodani medio jacet. in Rhodanum, sed milliaribus aliquot infra Oenevam, et supra IjUgdunum illabitur. Inde Rhodani nomen compositum esse arbitrer. Pisces habet prœcipuos et expetiti saporis, troctam et auratam. Alia gênera innumerabilia sunt» maxime minutorum et mugilum.

Sed quando viciniam nostram attigimus, non incommode nos facturos arbitramur, si e multis superioris BurgundiaB oppidis quœ circum se Nozerethum habet pauca nunc pro viribus explicaverimus, ut non hujus «tatis hominum modo, sed et posteritatis gratiam mihi conciliem, quandoquidem illa fere auctores omnes et Graeci et Latini (nescio quo fato) intacta reliquere.

Juxta autem institutum iter ab Euro, hoc est oriente, in meridiem deflectentes, ab ea per occasum ad septentrionem perveniemus. Hoc enim instituto a nobis ordine observato, commodius Comitatum describemus.

Ab Oriente ad dextram, versus Sabaudiam, duobus plus minus hinc milliaribus, Mota est, instar oppidi pagus, Dubii fluminis fonte celebratissimus, quem leniter praeteriens interfluit Dubis. Hic agnoscit praesulem D. Lodoicum A Syvriach, nobilitate simul et pietate longe clarissimum. Hinc recta (1) ad Rupem Joannis devolvitur, quœ conditoris nomen servat, quemadmodum et aliis civitatibus sœpe contigit. Patria Vermodorum nostrorum, doctissimorum et humanissimorum adolescentum,etsane magnœ exspectationis virorum. In qua est arx adhuc intégra et < Vulcanifabrica >.

Dubius hinc prope cœnobium Montis S. Marise, ordinis Cisterciensis, procedens, per Po/i^zVlacumdevectus, ubl Pontarlum, Mortuam, Vafrum, et Hippolytum prœteriit, ad septentrionem conversus Monbiliardum defertur: unde in nostram Burgundiam iterum rediens,Lilam, Clarvallem, Vesontionem, et Dolam alluit. Is enim inter meridiem et orientem emergens, et inter septentrionem et occasum in Ararim descendens, superiorem Burgundiam lateribus orientali et septentrionali ambitu cingit.

( 1) m; quem leniter prxteHeas interfluit , aîque hinc recta ....

Sed de Dubio hactenus.

< In templo autem cœnobii Montis S. Mariœ com-

plura sunt vetuslatis monumenta, in quis (1) illud imprimis exstat principum Aurengiorum comitum Cabiionensium, ac eorundem liberorum, marmoreo quodam lapide, grandioribus statuis altiiis exstructum, quo non facile dixerim unqaam me aliud vidisse aut pulchrius aut elegantius aut majus. In eo insunt :

JoÀNNEs, Cornes Cabillonis. Obiit 4 calend. octobris, anno

Domina Lora, ejus mater. Obiit 4 cal. octobris, anno

Alius D. JoANNEs DE Gabilone. Obiit idib. feb., anno

Hugo de Gabilone. Obiit prid. non. decemb., anno 1322.

Alius D. JoANNEs A Gabilone, Lingonensis episcopus. Obiit 10 calend. junii 1330.

D. Beatrix a Vienna. Obiit 4 id. junii, anno 1347.

Margareta A Mello. Obiit 9 calend. jan., anno 1350.

D. JoANNEs A Gabilone, D. de Arlo et Gusello. Obiit 3 non. Martii, anno 1361.

D. LoDovicus A Chalon. Obiit ultra mare, 8 idus decemb., ànno 1367.

Hugo a Ghalon. Obiit pridie calend. decemb., anno 1388.

Henricus a Ghalon. D. de Arguel. Obiit inexercitu régis Ungarise contra Sarracenos, 2 die septemb., anno 1397.

Hugo a Ghalon, fîlius Joannis a Ghalon, D. de Sancto Laurentio. Obiit post patrem 8 cal. aug., anno 1400 ; de cujus successione lis maxima orta est.

JoANNEs A Ghalon, princeps Aurengiae, D. de Arlo ; obiit Lutetise Parisiorum 4 non. sept., anno 1418.

Helionora, princeps Aurengiae, D. de Arlo, filia comitis Armeniaci et Hisabellœ. filise régis Navarrae. Obiit Nozerethi 11 die decemb., anno 1456.

LoDovicus A Ghalon, princeps Aurengiae et dominus de Arlo. Obiit Nozerethi 13 decemb., anno 1463.

(1) Ch. ; quibus.

Hugo à Chàlon, D. Castri Guyonis. Obiit Nozerethi 3 julii, anno 1469.

LoDovicus A Chàlon, dominas de Nozeretho et Castri Guyonis. Obiit in exercitu principis Caroli, Burgundiœ ducis, in oppugnatione Gransson oppidi, 2 martii 1475.

JoÂNNEs A Chalon, Aurengîœ princeps, duas habuit uxores : primam, Joannam a Bourbon, quae obiit 15 julii, anno 1493 ; alteram, Philibertam a Luxemburg (1), ex qua suscepit Claudiam, Henrici Nasovii Viennae Comitis uxorem, ac Renati matrem. Item. Claudium et Philibertum a Chalon principes. Is obiit 15 aprilis, anno 1502 ; Claudius^ 8 novembris 1500; Philibertus, 3 augusti 1530 ; ipsa Philiberta, anno 1540.

GuiLHELMus A Yaultravers, uobiUs ac splendidus, ex collegii Balmensis nosocomo huic cœnobio abbas prœficitur 13 die decembris, anno 1555, post evocatum ex hac vita LuDovicuM A Vers abbatem, quieodem in templo ac privato sacello 5 die decembris, anno 1553, sepelitur >.

A Rupe Joannis recto itinere atque montis Jura ductu itur Junias, oppidum antiquissimum, in excelso et praerupto colle ad Sabaudise limites positum, nivibus silvisque opacis gravatum. Ubi mihi sunt dusB sorores, quarum JoANNA connubio juncta est Joanni Capfoz (?), ejus loci prœfecto ; altéra vero, Margareta, Stephano Grasseto, protoscribœ. Hoc loco est transitus montis Jura, et vectigal exigitur rerum quœ alio exportantur. Hujus oppidi suburbia ad occidentem dicta sunt Hospitalia, quod nomen etiam proximo pago inditum est. Sed in Juniarum gratiam hoc monumentum annectere placuit :

Mons erat incultus simula et déserta manebat

Prœda latrocinii regio tota prius, JEdifl,cat tandem tiirres et mœnia Cssear ;

Hinc urbs ex illo Junia nom en habet^ Quam nnmerosa colitplebs^ nunc Maifortis alumna^

Subdita magnanimi Cœsaris imper io,

(i) m M : Lucemburg, (2) M : Caffo.

< Hic tractus (1) fornacibus, in quibus ferrum conficitur, fecundus est >.

A Nozeretho ad sinistram brevis est transitas ad Fraxinum pagum, oppidi speeiem referentem, a fraxini arboris notissimi copia dictum.

Mox sequitur Riparia, sive Riva» Claudii Frontini nostri patria ; sic ideo dicta, quod ad ripam lacus magnis lupis et aliis piscibus refertissimi sita sit atque ex altéra parte rwus ex eodem lacu procédons eam circumluat, p in if a nostris hominibus mutato, qui Ripam Rwe et Rivum Rivière (2), vocant. Habet agrum fertilissimum et multis vicis frequentatum ; in quo est alius lacus subterraneus, mirum naturse ludentis opus. Super enim aqua fit limus, qui adeo durescit ut continens videatur ; super quo tamen équités currusque secure non ambulant, sed soli pedites. Is cœlo pluvioso et nebuloso non emergit, nisi serenitas sit (3) futura. Tune per foraminÊi brevi tempore auctus, totam Columbanaxn planitiem rigat. Ei mons celsus ab oriente imminet, unde crebri fontes in illum diffluunt.

Inter Nozerethum porro et Ripariam est alius lacus in Bonvalli, lupis, percis (4) et aliis piscibus abundans, qui septimo quoque anno in aliquot hebdomadas suffugiens et delitescens, iterum emergit. QuaB res in miraculum exit fidemque vincit.

Inde jam deveniemus oppidi ad egregii sublimia mœnia, nomen cui simul impositum Pontarlum, hoc est Pons prope arcem^ in ima duorum montium planitie positum, secundum Dubidis fluvii littus ; patria et natale solum eruditissimi facundissimique viri et studiorum omnium Maecenatis, Henrici CoLiNiEi, Carolo V Caesari Dolœ a consiliis et vicepraesidis ; Baptist^e item Colin^i, pariter juris scientis et periti. In hoc oppido sunt parochise très, et monasterium unum Augustinianorum.

Prope Pontarlum est arx Jura, munitissima et inexpugnabilis, in colle summo, admodum edito in loco coUocata,

(1) m M Gh. : traius, forme barbare.

(2) m : revière.

(3)mM : sit. Ch : fit.

(4) m : parcis.

adeoque difHcili ascensu atque perarduo ut expugnari non posse videatur. Ad hanc enim multae Helvetiopum copiae et avorum et nostra memoria contrîtœ sunt. Cujus hodie prœfectus est ântonius a Laubespin, vir apprime nobilis et equestris (1) ordinis, dominas à Lilla.

Adsinistram Pontarli est Usierum oppidulum,arcem habenscum quatuor vicis^quorumincolâB sunt leporum et facetiarum diserti. Saepe etiam iilorum facta atque dicta ridicula recitantur.

Hinc recto itinere itur Vercellas, quarum mœnia ruinosa sunt. Ejusdem nominis est in Italia urbs ad Sicciœ ripas (2). Hic natus est Girardus < BURNELLUS > VeRCELLA- Nus, vir cum miri candoris, tum eruditionis, qui Lutetiœ anno 1544 obiit.

Ab his brevis est transitus ad Mortuam, ingentem, sed et banc sine mœnibus urbem ; ideo sic dictam quod cum vicis et prœdiis in causam morticinse possessionis ceciderit. Horum enim jus mancipii morticinii a principibus ejus loci cœnobii prostatœ (3) est ita concessum ut incolœ vivi obsequium beneficiarii loco praestent, morientes adventitium lucrum afferant. Per hujus (4) agrum Dubis fluvius placidissîme dilabitur < et in eo stant pagi plus decem et octo >. (5).

Hinc recta Hippolytuxn tendamus, natale solum tuum, montibus undique natura velut arte cinctum, antiquum, et ab Hippolyto patricio romano Christianissimo ac martyre (ut arbitror) dictu.m, qui juvenis odio feminei generis, Dianse studiis se totum addixit, despecto Veneris numine. Hune tu, mi Babete, imitatus, itidem :

(1) m M Ch : equestri, forme incorrecte.

(2) Dans m, cette phrase est rejetée après obiit] Ch a gardé cet ordre Dans M, après obiit, il y a plusieurs mots que j'omets (avec Ch) comme faisant une phrase incorrecte et inexplicable : il semble qae ce soit une autre rédaction, qui se serait mêlée je ne sais comment avec le texte de M : c Vercellani hominia et summo docendi studio et percuri prorsus ingénia ac sir^ulari doetrina prœdito ».

(3) m M Ch : prostratae, leçon inexplicable. — (4) m : hune, *- (5) m Ch terminent le paragr. à delabitur.

Ceterum silvosus primitus fuit hic terrarum tractus, sed quia metalli ferri ferax esset, silvœ excisœ in caminos et opéra metalli campos aperuerunt arabiles. Incolœ. habitudine corporis firmissimi, ad multam œtatem vivunt ; et quanquam senectute premantur, a laboribus tamen non nisi decrepiti abstinent. Corporis magnitudine sunt ceteris Burgundis proceriores, belloque valent. Rustici ad fabrilia opéra et agriculturam sunt idonei. Instrumenta enim et utensilia (1) domestica ex ligne probe fabricant, et in viciniam exportant.

Nunc ab Oriente ad meridiem et austrum eo ordine quem nos instituimus transgrediamur.

Uno milliari a Nozeretho est Burguni, edito in loco ; subter quod labitur etiam Danus, si usquam alibi, placidissime ; mox Champignolae fines petit. Semidirutum est, nam ejus mœnia Ambosius prostravit : cujus emporium ad Syrodum pagum,qui urbiculœ (2) speciem ostentat,translatum est. Hoc solum oppidum in superiori (3) Burgundia antiquum nomen conservavit. Initie enim editis in locis oppida habuere Burgundi, urbesque permultas excelsis in coUibus condidere, quas Germanico idiomate, quo tune locuti sunt, SMr^vocavere,qu8e dictio plane à Pyrgo verbo < graece > (4) deducta est ; nam niipyoç turrim, arcem, et propugnaculum significat. Romani quoque castellum Burgum appellarunt, ut Vegetius testatur. Reliquae autem arces, ac potius urbes (priscis namque temporibus arces et oppida loco urbium censebantur) vel crebris hostium incursionibus deletae sunt, vel brevi multum auctae recens nomen recepere, servato nihilominus veteri : ut (5) Salinae, Nozerethum, Arlum, et alise, quae adhuc hodie in Burgum superiorem et inferioveni sunt divisse. Inde etiam cives qui in civitatibus, oppidis, et hujuscemodi munitionibus et turritis mœniis habitant, puto Germanis, et nobis Burger^ seu, ut Galli pronuntiant. Bourgeois appellatos. Civitates porro ab his qui suburbia habitant, frequentius Burgi dicuntur, a quibus etiam Bur^ gundiones nostri fuere dicti.

(1 ) Ch: uatensiiio, forme barbare. — (2) m M. Gh., urbeculmt forme qui n'existe pas. — (3) m : in Bargun dia. — (4) manque dans m Gh. — (5) m . uti.

Prope vero id oppidum, in excelsiori colliculo, sunt duae arces contiguse, ambse Castrum Villanum dicto ; quarum una est D. Joannis a Popet, altéra D. Adriani a Jugo, domini de Falon, natalium splendore et animi dotibus clarissimi.

Ab hoc oppido, unius milliarii intervallo, ad sinistram, abest Calx, arx celebris, optime in admodum sublimi monte sita, natura simul et manu munitissima, et monti subjectus ejusdem nominis pagus. Arx illa, ex prœclara et insigni Popetana familia nobis dédit reverendissimum et magnificum D.Guilhelmum a Popet, hetœriarchum (1) Balma, Goyle, et Balerne ; in cujus laudes hic non erumpam» quandoquidem illius bonitas, pietas, singularis virtus, et clementia illum orbi notum facit nec opus habet prœcone ; < Is natus est Bruxellis, die sabbato qui fuit paBnultimus mensis Maii anno 1506 > (2) ; Johannem item a Popet, ejus fratrem, equitem clarissimum, ac Commendatorem ordinis de Alcanthara, Caroli V Caesaris nostri, optimi et mansuetissimi Principis, xeeTotxocfACffTiov, apud quem gratia potentissima est.

Huic arci propinquus est Fonssena, pagus immensus et multis villis constans. Ideo sic dictus quod in eo fons Senœ fluminis sit (3), super quo pagi longitudine sunt viginti septem rotae, partim ad molas, partim ad serras. Hic parantur lignea vasa, ministeriis humanisque usibusapta.

Hune sequitur Oranvallis, vicis tam frequentibus referta ut fere ad singula stadia reperiantur. In qua sunt lacus très pisculenti, quorum unus ab ipsa ifalle denominatur, alter cum vico proximo, à rubris troctis^ tertius ab abbatîa^ quœ totius Granvallis est metrocomia. Vicus est illi proximus ; Vicinia Pichonis dicitur.

Servile [k) est hominum genushoc serçileque solum,

Gradarios (5) hujus tractus equos omnes probant. Hic canes sunt ferocissimi.

(1) m M : hœieriarchum, — (2) celte addit. de M est omise dans Cb. — (3) Ch : fit. — (4) M Gh : gimile, leçon inexplicable et qui rend le vers faux. — (5) Ch gradiarios, forme barbare.

Paulo infra Calcis arcem constructa est cella Carthusianis, nobis dicta Bonus locus, cujus parochialis ecclesisB parochus est Stephanus Tornondus noster.

Non procul hinc est Clarvallis, oppidum ad Dani Aumen situm, in quo paratur lana, diducitur figuraturque digitis, ac ea texuntur panni. Hic est cœnobium Carmelitarum, et ibidem nati sunt Joannbs BoNOiCus, et ântonius Favernbrus, omnibus cumprimis studiorum nomine commen dati.

Hoc in tractu, non longe ab ipsa Carthusianorum cella, sunt ingénies lacus, variae vastaeque paludes, et fluvii varii, sapido qui pisce redundant. Ad primum autem lacum adjacet cella ipsa. Proximus huic insula nobilis est ac delubro in rupe posito D. Yincentio dicato, quod vocamus Prioratum a Mota. In circuitu duo millia passuum non excedit. Juxta quem sunt alii duo minores illo, sed non minori prœditiin se et per gyrum voluptate : hos Maleteux vocant ; sed uni, ob latitudinem, ^/a/or/« cognomen est inditum. Sequitur alius, Narlay dictus, vix credendae profunditatis, cujus aqua est nitida, pisces ferens varios. Hinc non procul est alius, Fernoy nobis dictus. Sed occidentem versus sunt alii quinque, quorum duo Chamblici A\c\xiii\XT ; tertius, Fiogeay ; quartus proximus est Clarvalli oppido ; quintus Ronchault dicitur.

A Grançalle, trium horarum itinere, itur Claudiattum, a D. Claudio Salinensium progenie orto atque Bisontine archiepiscopo denominatum, qui eo loci solitariam duxit vitam, in portentosa abstinentia victus et corporis afflictione ; ad cujus memorabilem et in maxima veneratione ab omnibus habitum tumulum frequens est undique concursus. Hanc eremum antea frequentarunt solitarii aliquot Christianiy in primus Eugendus et Lupicinus, evangelii prœcones, in quorum honorem Chilpertus, hujus nominis primus Burgundise rex, hic toto orbe celeberrimum cœnobium exstruendum curavit, ubi sunt sepulturœ aliquot regum. Hujus cœnobii abbas hodie est Philibbrtus a Rye, Genevensis episcopus, nobilis génère, nobilior eruditione, nobilissimus virtute ac meritorum dignitate. IncolsB autem ex buxo et aliis radicibus qusestum non minimum capiunt, qui bus

cochlearia, fisliilas, tubas, classica, precalorios globulos, et alia conficiunt, quœ inde ad exteriores terras exportantur.

Hinc non procul est Morantium, sic vocatum, ut arbitrer, quod sancti illi viri nonnunquam ibi morarentiu\ Habethodie viros magni ingenii magnique vigoris (1).

Ad dextram autem, sesquimilliari a Nozerelho, est Vernum pagus, ad Angelonem flumen, in quo est arx omnium nobilissima, cum vivario nemoroso, undique mœnibus septo, in quo sunt damae, solidi atque surgentes in cornua cervi, cum leporum ac cuniculorum hic stabulantium copia. Hujus pagi ager, ob llumen et stagna, est irriguus, et ad venationem idoneus ; adeo felix ut verna temperie et herba» rum luxuria facile ceteris hujus tractus pagis antecellat ; et ideo non desunt qui a {>erna temperie dicluni putent.

Cui arx Monrivallis vicina est, in monte excelso, scatebris et ebuUitionibus fontium in verlice surgentium inclyto. Hujus arcis protritîe bellis ruinas praîtereuntes conspiciunt, et mirantur ad unguem constructas lapide e quadrato curva retorto (2). Cui cochlaea in g^^ros ascensum praebuit intra.

Sub se, versus austrum, Campignolam oppidum habet, undique natura circumvallatum, cui Danus proximus illabitur ; (hinc ortus est Ghand Joannes Probus, rei militaris duclor praestantissimus) ab oriente Quisquilias vicum ; a septentrione Vannoluxn etiam vicum. Non procul hinc est monasterium ordinis Cisterciensis, undique alpibus prœterquam ab occidente cinctum, Balerna.

Mox, in proximi montis cacumine, occidentem versus, est arx elegantissima, nobis Mons Savion dicta, non usque adeo olim magna uti nunc est, ut veteres mûri docent. Sed hsec magnifîcis aedificiis cura Hugonis a Monbardon instaurata est. Hujus montis radiées a septentrione, oriente et meridie Danus circumluit.

(l) Après ce mot, l'éd. de '1552 continue par Mox est Turmaya,., texunt, développement qu'on trouvera plus loin ; puis elle poursuit ainsi : De his hactenus. Nunc ad alia me convertam atque illud quod proposuimus. Ab occidente autem, sesquimilliari a hozerelhOj etc. — (2) m M Cil : yelorlos, inacceptable.

Ab occidente vero est illi subjectus pagus amplissimus Crotena.

Hinc non longe est Monetum, antiquum oppidulum, summo etiam in monte, ruinosum et paene vetustate coUapsum ; cui subsunt vici quatuor. In his est Pons navis, ad Danum. Hoc oppidum recto ordine sequitur arx Challina, ad lacum Maregni a septentrione, oriente, et meridie excelsis montibus sœpta, ab occidente vero ipso lacu. Juxta quam est Maregnuxn pagus. Hune tractum Danus liquidissimus amnis perfluit, suam illi appellationem conférons ; quem tractum mons arduus ex altéra parte, occidentem versus, claudit. In quo sunt oppidula, sive arces quatuor : altéra ab alterius non longe dissita mûris : quarum duœ, videlicet Valempolierse, quse est e regione Verni, et Monrondus (1) e regione Monrivallis, nunc eo miseriarum redactae, adeo labefactatae bellis, ut nil aliud hodie sint quam ruinae et rudera. Ambae sub se habent ejusdem nominis vicos. Tertia, Mirebellum, in pagum redactum, arcis parte superstite. Non aliud oppidum tota Burgundia ostentàt ruinas œque memorabiles :

Sic fortuna potens regales sœpius arces In miseras (2) çertit, facta inimica^ casas,

Sed horret animus nostrae regionis ruinas persequi.

Quarta dicitur Castellionum ; ea cum pago intégra est et munitissima. Hujus enim nominis oppida, sive arces, quatuor in hac regione enumerantur. Sed ad aliorum discrimen haec super (3) Cortina ad Danum dicitur. Cui Sorlinum a meridie vicinum est, quod inter haec oppidula longe primum, in monte quoque positum, quem Danus alluit. Arx vêtus est, cui sit decori tamen ipsa vetustas.

Mox est Turmaya, multis lanariis etiam referta. Muros tenues habet, fermeque circumquaque œdificiis contiguos el

(1) m;: Mourondus ; même leç. dans la table. L'Index latinogallicai qui suit la Galliœ descriptio dans la même édit., donne (p. 70) Monsrotundus, — (2) Ch : miserias^ f. d'impr. — (3) Ch : Super^ qu'il faut joindre alors à Cortina ad Danum, Mais cette dénomination devient inacceptable (Voy. la note de la trad.).

impeditos, ut nullus in liberum ambitum transilus juxta ipsos pateat : id quod Secusiœ oppidis commune est. Qui modus omnium maxime civitates dedecet, multumque obsidionum tempore civibus damni adfert. Juris est D. à Claudiano, qui hic arcem habet.

Turmayara, ad sinistram, sequuntur Arantum, et Fitignum oppida, in quibus sunt multi pannarii etopifices, qui pilea, focalia, et alia hujusce modi texunt. Gygniacum cœnobium celeberrimum, cui Bruno, Chilperici filius. maximis impendiis fundamenla jecit, quod posteri principes manum extremam imponentes, reditibus donariisque mirum in modum auxere.

Ad (1) dextram vero.'est Orgeliuxn, mercimoniis florens, et cujus incolae sunt industrii et ingeniosi(2), lanificio dantes operam. Hujus pars altéra cum arce edito in loco est, altéra ad radiées collis illius piano in loco sita ; sed utraque procumbens solis ad ortus. Ex eo loco nata est mihi mater, JoANNA Daguet. Nati sunt et viri ingénie et omnibus artibus praediti : Stephanus Rodetus ; Claudius Malleolus, in Secusianorum foro gymnasiarcha ; > Guilhelmus Lauren- TiANus ; < Antonius et Claudius Michael fratres, quorum hic Aureliis juri dans operam, ad magnam eruditionem exspectatus, fatorum iniquitate hoc anno 1550 abreptus est, cum nondum 25 altigisset annum. Hujus civitatis primarii hodie sunt : Petrus Moretz, D. à Virechastel, Adrianus MoRETz, D. à Toysia (3), etHuMBERTus Moretz, Ager (4) est assiduis coUibus vallibusque non obliquus solum et inaequalis, sed etiam rupibus et saxis asper.. et (5) communi proverbio dicitur habere [campos sine graminibus], fluç^ios sine piscibus^ montes sine sihis et nemoribus, [Aliis alia adduntur].

Julianuxn, Juliano Antiochensi Christianissimo ac

(i) m reporte les quatre alinéas suivants beaucoup plus loin, à la suite de la description de Montmorot et de Montaigu, et le premier alinéa commence, dans cette édition, par « Non procul hinc est Orgeliuxn... » Puis vient la descr. de Saint-Amour, commençant, au lieu de Vicenœ par Amurcum. — (2) m : negoHosi. — (3) m : Marecjnia. — (4) m : Ager minime ferax est, ulpotc assiduis — (5) m : unde.

martyri sacratum, medio est fere inter Burgum forum Secusianorum et Orgelium itinere.

Mons floridus, in excelso et natura munito loco, cujus vallis fecunda est et amœna.

Chevannse, ruinosum et paene vetustate coUapsum oppidum.

Nunc ad occidentem me convertam, atque illud proposuimus.

Paulo infra Valempolieram est oppidum excelsae rupi impositum, sine mœnibus ullis, Castellana populariter dictum, cujus prisca nobilitas ex ruinis et templi parte superstite apparet. Nunc in vici formam fere redactum est adeoque in arce ipsa hortensium cultura est. In ejus autera rupe spelunca non alte profunda visitur, tum fluvius ebullientibus undique fontibus, troctis feracissimus, ex eadem rupe in Arbosianam vallem labitur. Valde aridns est hic locus : aquarum enim usque adeo indigens est ut nulli sint putei et fontes nulli.

Sed hinc recta Arbosiuxn descendamus, quod inter egregia oppidula numerari potest. Peramœno enim loco situm, atque omnium rerum copia, in primis optimi et ad vetustatem durantis vini, florens ac celeberrimum est. Magnis circumquaque suburbiis impeditur ; fossis cingitur, sed hortensibus. Circum se (1) sunt montes, aspectu fontium et vinetorum ac arborum copia suavissimi : hinc Arbosium dictum, quod arboribus consitum sit. Fructibus enim sic referta est hsBC vallis ut pomarium tota videri possit :

Pecori acceptissima tellus Est alibi ^ gramenque virens hinc mittit alendo. Hic templum genitrici ingens ^ cui sculpta çetusto Marmore stat faciès^ spirantque in marmore quitus, j^thera quid purum memorem cœlique salubris Hinc tenues auras (2), quas ducti ad sidéra montes Aspirant ?

(1) m et M ont tous deux cette grosse incorrection.

(2) Ch : aureSy f. d'impr.

Hoc oppidum très maxime viri hddie illustrant, Claudius scilicet et Mercurinus Jalones, et Alexander Glanius, in œde Deiparse canonicus. Ejus vallis ad occidentem vergentis fauces laetissima excipiunt prata, quse usque ad Vadanse arcis mœnia perdurant. Nemo [enim] crederet quanta sit utriusque agri Arbosianiet Vadani amœnitas, tumfertilitas, quantaque sit omnis generis fractuum ibidem copia. Vadam ipsum in monte vitifero il] situm est. Tacitus, lib. 21 Anna^ lium, urbem quamcjam in Batavia, Rheno adjacentem, inter Coloniam et Trajectum, supra quam Rhènus in Leccam et Issulam scinditur, Vadam etiam appellavit, quse nunc Wagening, seu Vaganum dicitur.

In hoc tractu sunt vasa vinaria adeo magna ut domos altitudine videantur aequare.

Secundo, aut paulo plus, milliario ab Arbosio, Dolam versus, sunt geminae arces contiguae, haud amplius uno milliari a Vadana arce et monasteriis Rosario, ordinis Cisterciensis, et Onanco distantes, in mediis finibus vallis Lupae, ut ex his longe lateque prospectus sit. Dictas ambse Valdrese, a Valdreis heroibus, generis vetustate et rébus gestis in praecipuis.

Ab his arcibus brevis est transitus ad Bergmund et Loyam, pagos amplissimos ad Lupam, in via qua itur Dolam : de qua dicere aggrediar, quandoquidem duobus tantum milliaribus nunc absumus, ubi prius admonuero id vocabuli Bergmund Germanicum esse, a rjionte et ora derivatum, atque orœ proximum montem signifîcare. Nam berg^ morts est, mund vero àzT»i, id est oj^a, quae Plinio fere semper regionem littoralem significat, apud quem veluti peculiaris est haec locutio : a In ora sunt civitates, et oppida orae proxima ».

Dola autem civitas est Burgundicae regionis omnium celeberrima, studiisque referta benignis, atque omnis nutricula juris, ad Dubim flumen duobus brachiis scissum, loco pulcherrimo atque statim sese offerenti posita. Quam non sine summo flagitio praeterirem, siquidem in ea studii mei fundamenta jeci, sub Petro Phœnice, hodie multo senio

(1) Gh : vitifiero, f. d'impr.

senatore venerando, etJAcoBo Lestr^eo, viris vario eruditionis génère praecellentibus.

Non longe autem ab ea situm est oppidulum Rochaf ortis, quod anno 1479, in Galliis Ludovico undecimo régnante, ubi Ambosius circumsedisset, deditione cepit (1), 17 raaii, Inde profectus Dolam vi expugnavit, atque pernicioso incendio evertit, 27 maii. Verum

Major nunc fossis pars est munita profundisy Vallaque sun{ forti vix adeunda viro,

Pontibus porro, mœnibus, et stupendis propugnaculis, tum à civibus sumptuosissimis aedificiis pœne tota restituta, et magnificentior ac insuperabilis est reddita. Cui [Joannes a Dandelost], illustris eques, et militaris disciplinse gnarus, vir rebus gestis et bellica virtute celebris, praesidio a Carolo V Csesare impositus est. Nihil plane in ea earum rerum quœ ad civitatissplendoremfaciunt.desideraripotest. Primum mire afficit fluvius ille perlucidus Dubis, qui latus alluit ipse sinistrum. Non mediocriter oblectant aedes et templa, operum magnitudine sumptuose structa. Pari delectatione afficiunt Academia (2) celeberrima ac toto orbe terrarum decantatissima ; < quae intra centum et triginta duos annos condita, ac privilegiis Martini pontificis quinti, Philippique Ducis et comitis Burgundise aucta sunt, et locupletata> in quibus summa diligentia et puritate scientiae, et libérales artes interpretantur. Habent enim insignes professores. In his sunt : Antonius Lullus, theologus, vir ob integritatem vitae, ob singularem prudentiam, ob raram et incomparabilem eruditionem, adeo mihi carus ut nesciam an amicum habuerim unquam cariorem ; Philibertus Poissenotus, Hieronymiani collegii praBpositus, etiam theologus, vir extra omnem controversiam doctissimus et piissimus, araicus quoque noster singularis ; Renatus Perrotus, medicus

(1) m M Ch : cœpit, inadmissible. — (2) m • gymnasia ; M : Academia- Je garde cette leçon, puisque c'est celle del'éd. de 1562, mais je ferai remarquer l'inadvertance de G., qui, en remplaçant le pluriel gymnasia de sa 1" éd. par le singulier Academia, a conservé le verbe afficiunt et les pronoms relatifs guœ et quibus, qui sont des pluriels.

insignis, latine et grœce doctus ; Joannes Morisotus, rei medicae experientissimus, cujus facundiam et eruditionem ex ingenii sui monumentis cognitam puto ; Petrus Vacher- DUS ; Petrus Parvus ; Luoovicus Montioius a Boisset, et Claudius Musus, jureconsulti, viri ob singularem eruditionem et in rébus civilibus prudentiam summa maximaque laude digni ; Laurentius Priv.eus, homo fîkéXkYiv et studiorum amantissinius, qui juventutem bonis moribus imbuit et optimis artibus diligentissime instituit. Sed dum hsBC paro, ecce superveniens nuntius palam refert illum in ipso (proh dolor) labore rebus humanis absolutum et exemptum esse, 12 Februarii, anno 1550 ; cujus mortem Morisotus noster hoc elegantissimo carminé deflevit :

Laurenti Friçvpe, faces, terrse inclyta fama Lingonicœ, rapuit quem fera Parca Doive,

Te huilas deflet, luget Aforisotus, amici S aspirant alii,^ discipuli lacrymant,

Sed quid de < supremo, amplissimo, > sanctissimo prudentissimoque simul tribunali illo < (Parlamentum vocant) > dicam, < in quo summa jurisdictionis comitatus Burgundici sita est > ?

E(f uidem satius esse puto tacere quam pauca dicere. Non possumtamenmihi temperare quinaliquid (i) addam. Nusquam vidi tam severe mores corrigi, tam incorrupte judicari. In eo sunt viri in omni doctrinarum génère prtestantes, in omni denique génère laudis multifariam excellentes. Inter quos sunt : Petrus Desbarres, D. a Parret, prsBses ; illi duo illustres équités cum foris çlari, tum domi admirandi, Claudius MoNFORTius et Joannes Dach.i:us Thoresius, ambo alta mente praBditi; [Remigiusd'Occors,D. a Vorges;] <nobilissimusD. GuidoaPolichni, in summo templo Vesontii canonicus, D. a Gomerans ; > Joannes a (2) Turri ; Henricus CoLiNEus, vice-prœses ; [Quintinus Vitulus] ; < Stepuanus Clericus ;> Joannes Cor voisERus; [Petrus Phœnix; ]<Ste- PHANUs Faucheus j] LucAs Chaillotus ; Nicolaus Gnuppi- Nus ; < Petrus Sachetus ; Carolus Grand Ja\ ; Petrus

(1) m M : aXiquid ; Ch : aUud.— (2) m M : a ; Gh. : de.

Vachardus ; Joannes Colardo ; et Petrus Poly ; > quos pro merito laudare conarer, sed vereor, quod Horatius inquit,

Laudes tantas ciilpa deterere ingenii,

Advocati fisci, sive regii: [F'nANciscus Duouhot et Caro- Lus Grand Jan] ; < Fernandus Seguinus, Joannes Chappusius>,Martinus Bknedictus, virsummo ingenio summaque prudentia, procurator generalis; cui subslitutus est Fran-

CISCUS QUADRATUS.

Amanuenses vero senatus, quos Budseus actuarios sive abactiscuriœ vocat, sunt: StephanusBernardus, Claudius LssMiEUs, et Joannes Camutus, fidèles et integri. Hi senatusconsulta excipiunt et in litteras referunt, ne caduca hominum memoria ipsaque fragilis vitœ nostrae constitutio fraudi partibus sit. Tum litigantibus senatus décréta assignant, partium libellos accipiunt et in senatu praelegunt : qui de causis omnibus cognoscit, et quod ab eo definitum fuerit ei standum est. Nam ab eo provocare non licet, sed ad eum ab omnibus aiiis judiciis appellatur (1).

Sed haec de senatu.

Templorum autem omnium hoc loco magnificentissimum et stupendi operis Deiparae virgini construitur ; cujus aspectus pulchritudinem olim posteritas mirabitur. Quod absolutnm evincet omnino quaBcumque sunt in Burgundia. Ad hœc, coUegium Canonicorum insigne est. Inter quos est Petrus Farodus ille noster, vicecancellarius conservatoriœ (quam vocantj universitatis. In eo [Mercurini a Catinaria, Caroli V Caesaris supremi cancellarii] <excellentissimi D. Joannis Carondeleti, Maximiliani Caesaris ac Philippi ejus filii cancellarii, apud Mechliniam 12 cal. april., anno Chrisli M D primo, suae vero aetatis 74, vita functi (2) > sepulcrum etiamnunc (3) conspicitur, marmore partim candido, quod alabastritem vocant, partim nigerrimo, maculis quidem purpureis varicato (4), quod in agro Dolano in magnatum sepulturas effoditur, atque porphyrites vocatur. In ejus

(1) }AGi\\ appellanUir, leçon inaccept. — (2) M Ch: sancii, non moins inacceptable. — (3) m M Gh : etiamnum. — (4) m M : variato.

funere clarissimi aliquot viri elegias et epitaphia conscripserunt ; quorum hsBC duo [Francisci Granneveldii nostri] < non indecora > hic non gravabor annectere.

In cassum fallax supprurit gloria rerum :

Obriiitur rfiœstis^ heu ! fuf^itivus honor. Horrendis tandem flenda sub imagine torpet

Ambitiosa fames^ taudis inane jubar.

Nam (1) modus est rébus ; nulii sine fine potestas ;

Non caret exitio (2) di{>itis alta domus.

Exspectat sors una omnes, mortalia perdens^

Statque minax junctis semper ubique lues, Crede rnihi^ si vera colis^ nil proderit ingens

Artiloquus ; frustra servat avarus opes, Robore formosus^ claro de sanguine miles

Obscureque simul riatus in orbe cadit.

Nexibus œternis dédit hune natura rigorem :

Deere vit (3) rigidœ mortis aniara pati.

Excantata périt gracilis discretio formve ^

Labitur exigua calle superbus amor.

Exemit nullumrabies futura, sed aufert

Terrarum dominos^ sceptraque fusajacent I Belliger austerus confundens viribus hostem

Urgetur pavide, eu m venit atra dies, Respice qui confers fluctantis tempora sœcli :

Grandia cum parvis unica tellus habet, Unus erit niundo pereunti naufragus ordo^

Naufragium celsis una ruina dabit.

Discite sic molles quse sint commercia vitœ,

Jllius ambiguos discite^ quœso^ modos.

Anxia deficiens^ velul umbra volatilisy œtas

Eheu ! prspcipitï turbine tris fis abit.

Cul ta diu titubans finali sohntur œvo ;

Aurea congeries marcidus ille décor.

Cl) Je lis Nam au lieu de Non, D'ailleurs, comme je l'ai dit dans une note de ma traduction, tout le texte de cette épitaphe. dans l'éd. de 1562 et dans celle de Ch,, présente plus d'une faute, et il est très mal ponctué ; je Tai corrigé le mieux que j'ai pu. — {"!) M Cli. : exilio. — (3) M Gh. : Discrevit.

Navigat in dubio fortunœ credulus hospes ;

Concidet exitiis candida pompa suis.

En ego qui placida quondam pietate superstes

Liber in officio principis usque fui.

Laudes innumeras Carolus Duxjustus adauxit

Atque perillustris aucta Philippus alit.

Re bene sic gesta^ subit irrevocabile fatum :

Illaqueans rapide pellit adima senem, Vertimur in cineres defuncti; strenua çirtus

Sola beat meritis inque superna ferens.

Page 1