Le texte porte : « egnimatibus
num Ghristi ac ejus Incarnacionis Ewangelia scribere meruerunt, qui suscepta de manu Domini superne benedictionis laurea, in perhennitate laudis gloriose consistunt ad dexteram Dei Patris ; a devoto namque metuendi sunt animo et omni veneracione in litteris colendi, ut quanto divina clemencia precibus eorum benignis aurem sue pietatis inclinât, tanto ipsi qui Dei sunt mediatores et hominum precipui intercedere pro peccatoribus efficacius inducantur. — Porro, licet ad prosequendum munifice vota fidelium, nostre liberalitatis dextera generali quadam regularitate sit proclivis, illis tamen graciosa porrigitur quadam specialitate libentior, quos ad Dei et sanctorum ejus famulatum ac obsequia nostre celsitudinis grata continuos, fructuosos et utiles claris semper judiciis experimur. — Eapropter per presens privilegium noverit tam presens etas quam successiva postérités quod nos, attendentes devocionem fervidam et fidelitalem preclaram omnium et singularum personarum collegii notariorum nostrorum Francie dilectorum, grataque servicia que culmini nostro ac predecessoribus nostris regibus fideliter exhibuerunt hactenus, et incessanter nobis ad presens exhibent et exhibere devocius poterunt in futurum, quos clare probitatis judicium et sincère mentis promptitudo apud regiam majestatem commendant, et graciosos effîciunt laudabilium sulFragia meritorum, eos siquidem in domo regia syderea claritate prelucere conspicimus, ac submissis humeris pro republica et bono justicie que regni nostri efficacius est fîrmamentum, assistendo nobis operosa sedulitate laborant et incumbencia nobis onera solitudinis subeunt indefessi, ipsi namque fluctuantis ambicionis naufragium virtuose calcantes, non funesta cupiditate seducti, non diris avaricie nexibus involuti, nec privatis utilitatibus inhiantes, sed exquisita manu liberali commoditate publica, construendi et edificandi basilicam in honorera et reverenciam summe Trinitatis, gloriose Virginis Marie, beatissimorum quatuor Evangelistarum predictorum ac tocius Curie supercelestis, in qua collegium [et] confraternitatem ex nunc habeant et célébrant [sic] et celebrare possint, cum eis tempora votiva succèdent, humiliter a regia celsitudine flagitarunt. — Quamobrem decens et debitum arbitramur ut, quos utilitatis honorisque et exaltacionis regni nostri fîde d'gna et preclara reddunt testimonia zelatores, illos in suis votis hiis presertim que nobis et ipsis cedunt ad salutem, vultu sereno regia magnitudo prospiciat, et, ut jure sibi vendicarunt, dignis favoribus prosequatur. Absit enim quod labeiiter a nostre mentis acie ingrata tollat oblivio devocionem preclaram et laudabilia servicia quibus prefati notarii Francie nostri fidèles et dilecli erga serenitatem nostram solercia solliciti indefessa redduntur. Sane cum
50â PIÈCES JUSTIFICATIVES
meritorum claritate conspicui sint, preveniendi mùneribus et dignis honoribus attollendi, quia virtutum studia interdum forte lentescerent, nisi laudis commendati preconio premiorum fomenta sentirent, — nos intérim luminis acie singula premissorum contemplantes, votis ipsorum notariorum humilibus decrevimus inclinandum, ut ipsi, unitate fraternitatis solidati, ad nostra reddantur servicia prompciores, et integritate status eorundem resumpta quem prosperum plenius desideriis affectamur, manutenere proponimus et promovere, divina favente clemencia, felicibus incrementis reperiantur in suis peragendis negociis forciores, ex nunc confraternitalem celebrandam in honorem et reverenciam Evangelislarum quatuor predictorum in ecclesia per ipsos construenda vel ubi libebit eisdem ipsis et eorum posteris Francie notariis, tenore presentis pagine, auctoritate regia duximus de nostra speciali [gratia] concedendum. Ceterum, cum in homine non sit auxilium, sed infîrmitas et defectus, ac propter hoc oporteat imbecillitatem nostram divine manus sustentari presidiis, sperantes quod processu temporis structum dicte basilice felicia suscipiet, auctore Domino, complementa, et in ea colantur aiTatim divina servicia, quorum participio nolentes excludi, sed ut uberius puras mentes notariorum presencium et posterorum, necnon in basilica per eos construenda Deo deserviencium, circa nos excitet debitum caritatis ut ad supportanda féliciter imposita nobis onera servitutis eorum apud Deum et Ewangelistas, ad quos devocionem gerimus specialem, intercessionibus adjuvemur, ac bonorum et oracionum, que de cetero fient in eadem nos, nostri predecessores et posteri, participes jugi memoria fieri merito mereamur, prefate concessioni confraternitatis addicimus^ ut tanti operis et edificii basilice nedum adjutores simplices, sed fundatores inveniamur ejusdem principales, domum nostram de domanio regio Parisius, in vico Sancti Germani de Pratis sitam, prope portam ParisiusSancti Germani nuncupatam, juxta Pratum Clericorum et jardina domus nostre de Nigella, ex uno latere vie communi qua itur a dicta porta ad Sanctum Germanum de Pratis predictum, et ex alio mûris ville Parisiensi et quibusdam domibus mediis inter dictos muros et ipsam domum contiguam, cum curte, jardinis, ambitu prout segerit, et pertinenciis universis, liberam et omni servitute et redibencia nobis aut successoribus nostris regibus prestandis carentem, prefatis notariis et eorum posteris Francie notariis, de jam dictis auttoritate et gracia, ex cerla sciencia, in perpetuum, tenore presentis privilegii, duximus concedendam et eciam confirmandam, ipsosque pro se et eorum posteris supradictis tradicione ipsius privilegii corporaliter investimus, de eisdem nichil in dicta domo et suis pertinenciis omnibus retinendum. Quam domum cum suis pertinenciis et ambitu prefati notarii et
ejus posteri tenebunt et habebunt ex dono regio, tamquam ecclesie vel personis ecclesiasticis facto, absque eo quod eam extra manum suam ponere a quoquam cogantur inviti, et quod nobis aut successoribus nostris regibus financiam aliqualem pro ea prestare teneantur nunc vel alias in futurum, quam eis ex nunc, ex dicta gracia speciali, remittimus et quittamus, ordinacionibus et statutis, per que effectus dicti doni posset aliqualiter distrahi vel impediri, donis aliis ipsis notariis aut eorum aliquibus a nobis vel predecessoribus nobis factis, non obstantibus quibuscumque, et quod présentes de donis hujusmodi plenam et expressam non faciant mencionem, quodque dicta domus cum suis ambitu et pertinenciis domanio regio foret aut existât applicata. Ad cujus rei memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et nostre niajestatis impressione viridi cera jussimus communiri. Acta fuerunt hec anno dominice Incai^nacionis millesimo treceutesimo quinquagesimo, mense marcii.
1354, octobre, Reims.
Charte de Jean le Bon, ordonnant que Pierre de la Forêt, chancelier, jouira de 2.000 livres de gages annuels, nonobstant les ordonnances royaux qui stipulaient que les officiers prélats ne toucheraient pas de gages. [Charte scellée de trois sceaux royaux : grand sceau, sceau du secret et signet.)
Arch. Nat. JJ 82, n» 439. (Copie.) <
Johannes Dei gracia Francorum rex. Dignum et conveniens régie majestati censemus ut illis, quos in suis oflîciis prudenter et fideliter reperit se gessisse, et ad honorem regium atque regni nocte dieque graves sumptus et immensos sustinuisse labores, ad eternam memoriam talem securitatem preparet, quod ex suis laboribus et promptitudine serviciorum non paciantur dampnum, sed pocius, sicut decet, commodum et honorem. Cum igitur dilectus et fidelis noster Petrus de Foresta, nunc archiepiscopus Rothomagensis, quem, suis probitate, prudencia et meritis exigentibus, in nostrum cancellarium dudum duximus eligendum, immensos labores, sumptus et graves solicitudines in dicto officie et alias in arduis negociis regni nostri fideliter et libenter sustinuit, sicut facti experiencia nos reddidit cerciores, et quia
1. Transcrite aussi dans la Collection Le Nain, t. 273, f° 56.
ipse per se seu gentes suas de emolunientis dicte cancellarie et sig^illi se, sicut officio suo congruit, intromisit, et vadia duorum milium librarum parisiensium, racione officii dicte cancellarie, anno quolibet habuit et recepit, in suis compotis de pecunia dicte cancellarie quolibet anno sibi deducta fuerint postquam fuit promotus in prelatum, quod aliis consiliariis et officiariis nostris, nec sibi forsitan, postquam fuit promotus in prelatum, de rigore ordinacionum regiarum licebat, ipse, seu gentes sue, heredes sui seu causam habentes et habituri ab eis possent forte futuris temporibus, occasione dictorum emolumenlorum seu facti dicte cancellarie, molestari seu impediri, — notum facimus universis presentibus et futuris quod, audita super hoc supplicacione sua, premissaque diligentius intendentes et volentes proptcrea sibi dictisque gentibus, suis heredibus et causam ab eis habiluris fuluram preparare quietem et securitatem perpetuam in predictis, per dilectas et fidèles gentes nostras Compotorum nostrorum Parisius perquiri fecimus si a prima die mensis januarii, annoDomini millesimo CGC° quinquagesimo secundo usque ad ultimam diem mensis augusti ultimo preteriti inclusive, ipse seu gentes sue nobis in aliquo, racione predicta, tenerentur, et quod inde nobis rescriberent quicquid super hoc invenirent, ut super hoc sibi providere possemus facilius, prout videremus faciendum, presertim cum, usque ad dictam primam diem dicti mensis januarii anno predicto, eidem nostro cancellario pro se, suis heredibus gentibusque et causam habituris ab eis, visis compotis redditis per dictas gentes et rescriptione dictarum gencium aliter super hoc nobis facta, quictacionem et absolucioneni perpetuam concesserimus de omnibus hiis que ab ipso cancellario, ejus heredibus et gentibus ac causam habituris ab eis aut eorum aliquo, tam racione dicte cancellarie quam aliarum pecuniarum receptarum et habitarum de nostro per eum, nos vel successores nostri aut gentes possemus petere quoquomodo, prout in nostris aliis litteris plenius et lacius continetur. Visis igitur dictis quictacione et absolucione rescripcioneque dictarum gencium nostrarum per eas nobis facta super facto dicte cancellarie et recepta dictorum emolumenlorum, a dicta prima die januarii anno quinquagesimo secundo usque ad diclam ultimam mensis augusti, quia per eam nobis apparuit et apparet dictum nostrum cancellarium et gentes suas predictas dictis gentibus nostris Compotorum compotum et racionem legitimam de emolumentis predictis, durante tempore supradicto, et per compotum hujusmodi, facta deductione dictorum vadiorum et aliis deducendis, quictuset absolutuspenitusremansit erga nos usque ad dictam ultimam diem mensis augusti, — nos dictam priorem quictacionem et absolucionem sibi, heredibus et gentibus suis et causam habituris ab eis factam, ut premictitur, tenore presencium con-
fil-mantes, approbantes et decernentes, auctoritate regia et plenitudine potestatis, habere perpetuam roboris firmitatem, nolentes quod dictum cancellarium nostrum in percepcione dictorum vadiorum, ri"-ore dictarum ordinacionumligarinec in eis comprehendi, et ad memoriam reducentes immenses labores et penas, misiasque et expensas quas dictus nostercancellarius in dictoofficio sustinuit et sustinet incessanter, etgestus fidèles quos in conservandis et reddendis dictis emolumentis, unicuique videlicet suum debitum, semper exhibuit curiose, sicut relacione veridica didicimus et tenemus nos plenarie informâtes, dicta compota, deductionem, quictacionem et omnia alia supradicta facta et acta in premissis, racione et ex causa facti dicte cancellarie, de toto tempère retroacto usque ad dictam ultimam diem dicti mensis augusti, rata habentes et grata, ea velumus, laudamus, approbamus et auctoritate regia, de gracia speciali, ex certa sciencia et de plenitudine régie majestatis tenore presencium confirmamus. Etnichilominus, si, racione percepcienis dictorum vadiorum, propter rigorem dictarum ordinacionum, aut aliter, ex causa dictorum emolumentorum seu racione cancellarie, a toto tempère retroacto usque ad dictam ultimam diem dicti mensis augusti, ipse vel ejus gentes possent erga nos in aliquo teneri vel tenentur, illud, cujuscunque valeris existât, sibi, censideracione gratorum servicierum suorum, pro nobis et successoribus nostris imperpetuum damus et remittimus per présentes, ex certa sciencia et de gracia speciali, non obstantibus quibuscunque aliis donis et graciis per nos aut predecessores nostres sibi factis, quas in presentibus haber] volumus pro expressis et valere decernimus, auctoritate regia et de plenitudine régie potestatis, erdinacienibus centrariis nequaquam obstantibus quibuscunque ; ipsum et gentes suas pro se, heredibus et successoribus suis, de omnibus hiis que nos et heredes et successores nostri possemus forsitan de rigore dictarum ordinacionum vel aliter petere ab eisdem aut eorum altère, racione premissorum aut alia racione vel causa cancellarie predicte, quevis mode, de dictis gracia et sciencia, tenore presencium, absolventes et quictantes, de plenitudine régie potestatis, de toto tempère retroacto usque ad dictam ultimam diem dicti mensis augusti, non obstante quod valor presentis déni non sit hic specificatus expresse, usu, jure, observancia vel stilo nestre curie, erdinacienibus et ebservanciis aliis quibuscunque, que, ques et quas, [si] possent efTectum licterarum presencium impedire, anullare vel diminuere quevis mode, cassamus et irritamus ac supplemus, de plenitudine régie potestatis, omnes deffectus, si que intervenerint in premissis vel aliquibus premissorum ; decernentes nichilominus auctoritate predicta presentem quictacionem, denum, absolucionem et cenfîrmacionem et omnia alia supradicta valere et ebtinere tan-
tam roboris firmitatem ac si omnis solennilas juris et facti, ordinacionumque, stili ususque et observancie dicte curie fuisset in premissis omnibus et singulis observata, nostris procuratoribus ac nostris heredibus et successoribus super hiis omnibus et singulis perpetuum silencium imponentes, — mandantes, pro nobis et successoribus nostris Francie regibus, dictis gentibus Gompotorum nostrorum Parisius presentibus et tuturis, et omnibus aliis offîciariis, refformatoribus nostris et quibuscunque aliis ad quos spectat seu spectare posset quomodolibet in futurum, ut présentes quictacionem, donum et absolucionem teneant, observent, nec contra eas aut presentis confîrmationis tenorem, aut contra aliqua de contentis in presentibus et alia quictacione priori de qua supra fît mencio, dictum nostrum cancellariuni, gentes suas, heredes et causam habituros ab eis aut eorum aliquem, occasione premissorum aut aliquorum ex eis, molestent aut molestari permitta:nt in corporibus vel in bonis, quocunque colore quesito. Quod ut fîrmum etstabile perpetuo perseveret, addicti nostricancellarii, gencium suarum, heredum et causam habiturorum ab eis securitatem, nostrum magnum sigillum una cum parvo signeto nostro quod deferimus et sigillo secreti nostri, ad majorem certitudinem premissorum et ad tollendam omnem suspicionem (quia dictus noster cancellarius nostrum magnum sigillum deffert), presentibus fecimus hiis apponi, nostro in aliis et alieno in omnibus jui^e salvo. Datum et actum Remis, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto, mense octobris.
Per regem. Y. Symon.
1354-I3SS, janvier, Paris.
Charte de Jean le Bon, portant rémission en faveur de Jean Congoulier, lequel, convaincu d'avoir, sur le repli d'une charte obtenue par la ville de Toulouse, gratté la mention du payement des droits de sceau et majoré cette somme, avait été condamné par le Parlement et emprisonné.
Arch. Nat. JJ 82, n» 573. (Copie.) <
Johannes Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis presentibus et futuris quod, exposito nobis nuper ex parte Johannis Gon-
1. Publiée dans le Recueil des Ordonn., IV, p. 306 (en note). — Dans le registre JJ 82, cette lettre est en grande partie illisible, par suite d'une tache énorme. Je place entre crochets [ ] les parties de texte que je supplée en suivant les corrections proposées par le Recueil des Ordonnances, sauf en un endroit où il est impossible d'en admettre la version. Voir la note de la page suivante.
goulerii, burgensis et capitularii nunc ville Tholose, quod cum ipse nuper tempore estival! ultimo preterito, ad instantiam capitulariorum tune Tholose, ad nos et curiam nostram, pro impetrandis certis litteris et aliis gerendis dicte ville negociis, accedens, quasdam pro eadem villa a nobis obtinuisset litteras in cera viridi et fîlis sériais sig-illatas, quas cum dicti capitularii, quibus dictus Johannes ipsas «xhibuit, inspexissent, videntes ipsas in aliquibus factis seu verbis pati deffectus, ipsum Johannem ad nos vel nostram curiam, pro supplendis hujusmodi deffectibus, iterum destinassent, nosque super hujusmodi deffectuum supplemento nostras litteras [concessissemus] eisdem, ipseque Johannes litteras nostras hujusmodi in cancellaria seu audientia nostra sibi liberari [requirens, nostras alias predictas] in cera viridi et filis sericis, ut premittitur, concessas, exhibuisset, gentes nostre ad reddendas et liberandas litteras [sic sigillatas] impetrantibus deputate, memores summe pecunie quam pro ratione sigilli earumdem alias receperant et in margine earumdem litterarum scripserant, viderunt majorem ibi summam scriptam fuisse quam receptam, et a
tergo earumdem litterarum, ubi erat scriptum* [ ] et taxata, erat
summa rasa, ut dicitur. Quamobrem in nostra Parlamenti curia dictus Johannes fuit tractus in causam [et ibi arresto retentus] : unde multos labores et expensas se sustinuisse asserit, supplicans humiliter ut cum de facto hujusmodi fuerit et sit[innocens] et immunis, quod paratus est juramento fîrmare , quod et fecit dilectis et fidelibus gentibus
nostris nostrum presens Parlamentum tenentibus [ .]
labores et expensas quas passurus esset aliter in prosequcione hujusmodi cause, de gratia sibi super hoc providere dignaremur. Nos igitur, hiis attentis, visoque et attento tenore certe informationis super hoc facte, additionem summe majoris predicte et rasuram summe factam in loco predicto et eciam factum hujusmodi, omnemque penam et emendam criminalem et civilem, quam propter hoc erga nos potuisset incurrisse, eidem Johanni remisimus, et a dicto arresto ad plénum liberamus, et tenore presencium de speciali gratia, auctoritate nostra regia et nostre plenitudine potestatis remittimus et quittamus, nonobstante quod contra ipsum Johannem, super predictis et dependentibus, processus' seu inqueste inchoate fuerint in nostra dicti Parlamenti
1, En cet endroit, le Recueil des Ordonnances propose la version : « Visa in cancellaria », en ajoutant que, ce mot étant presque entièrement efTacé, il à fallu deviner. Aujourd'hui, le mot est totalement détruit. Mais la version « visa » est inacceptable, pour la raison bien simple que jamais le visa n'est apposé au dos des chartes. Il y avait là probablement une mention de payement telle que : « solvU tôt libras ».
o08 PIÈCES JUSTIFICATIVES
curia, quos et quas nullius esse volumus effîcacie vel valoris : qui nymo procuratori nostro super hoc [silentium imponimus], et ipsum ad bonam famam suam restituimus per présentes, — mandantes dilectis etfldelibusgentibus nostrispresens Parlamentum tenentibus, ceterisque justiciariis et officiariis nostris et eorum cuilibet, vel locatenentibus eorumdem, ut ipsum Johannem dicta nostra presenti gratia uti et gaudere libère sine difficultate faciant et permittant, et facta in contrarium ad statum pristinum et debitum indilate reducant. Quod ut firmum et stabile perpétue perseveret, presentibus litteris sigillum nostri Gaslelleti Parisius in absentia magni duximus apponendum , — salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum Parisius, die duodecima januarii, anno Domini M" CGC" quinquagesimo quarto. Per regem, présente domino Symone de Buciaco. Yvo. Bucy.
1357-1358, 18 mars. Saint-Denis en France.
Lettre du régent Charles établissant m* Jean de Dormans chancelier spécial de la régence.
Arch. Nat. P 2292, p. 759. (Copie.) <
Charles ainsnez filz du roy, régent le royaume de France, duc de Normandie et dalphin de Viennois. A tous ceulx qui ces lettres verront^ salut. Gomme par meure et grant délibération que nous avons eu avec les gens du grant Gonseil de Monseigneur et de nous, et plusieurs autres prelaz, barons et bourgois de bonnes villes du royaume de France, nous aions pris pour l'évident nécessité et profit dudict royaume le nom de Régent et le gouvernement d'icelli, jusques a tant qu'il plaise a Dieu que Monseigneur puisse retourner en ycelli et estre ors de la main de ses ennemis, a laquelle chouse nous veillons et entendons de tout nostre povoir, et pour ce conviengne de mettre une pourveue, sage et loyaul personne qui face le fait de la chancellerie, — savoir faisons que nous confians a plain du sens, loyauté et diligence de nostre amé et féal chancelier maistre Jehan de Dormanz, par délibération eue avec les gens de nostre grant Gonseil, ycelli nostre chancellier avons ordené et par ces présentes ordenons de grâce especial, certaine science et autorité royal dont nous usons, a faire le fait de la chancellerie en nostre nom et comme régent le
1. Cette lettre est imprimée dans le Recueil des Ordonn., III, p, H2, et en partie dans Choisy (Abbé de). Histoire du roy Jean.
royaume de France, et dudit fait li avons donné et baillé la charge tant comme nous aurons le gouvernement dudit royaume, aux gaiges de deux mille livres parisis par an, aux bourses, registres et autres profTiz et droiz que ont pris et accoustumé de prendre et avoir ou temps passé les chancelliers de France, oultre et avec les gaiges, bourses, registres et autres droiz qu'il prent et doit prendre a cause denostre chancellerie de Normandie. Si douons en mandement a noz amez et feaulx les gens des Comptes et trésoriers de Monseigneur et de nous a Paris et a chascun d'eulx, que lesdiz gaiges, proffiz et droiz accoustumez a estre bailliez a chancellier de France, il fassent et lessent, tant par le nottaire audiencier comme par touz autres a qui il appartiendra, baillier et délivrer a nostredit chancellier tant comme nous aurons ledit gouvernement, oultre lesdiz gaiges, droiz et autres proflîz de nostredite chancellerie, et que ce qui pour ceste cause li aura esté baillié par ledit audiencier ou par quelconques autres, il allouent es comptes dudit audiencier et de tous autres a qui il appartiendra, sens aucune difficulté. Toutes voyes nostre entente n'est pas, ne ne voulons en aucune manière deroguer, en ce faisant, a nostre amé et féal conseillier le chancellier de France ne a son droit que il ne fasse le fait de ladite chancellerie si tost comme Monseigneur sera retournez et que nous delairons a avoir ledit gouvernement. En tesmoing de ce, nous avons fait mettre a ces présentes nostre seel. Donné a Saint Denis en France, le dix huitiesme jour de mars, l'an de grâce mil trois cens cinquante et sept.
Par Monseig. le régent en son Conseil, ouquel estoient Mess, l'evesque de Laon , le seigneur de Louppy, l'admirault de France et le connestable de France.
GoNTiER. Laon. Louppey. M. de Fi.
1358, août, Paris.
Charte solennelle du dauphin Charles, régent du royaume, ordonnant, sur la demande du collège des notaires, que le couvent des Célestins de Paris touchera dorénavant une bourse en chancellerie, comme un des notaires.
Arch. Nat. VM. (Copie.) *
Karolus primogenitus régis Francie, regnum regens, dux Normannie et dalphinus Viennensis. Ad perpetuam rei memoriam.
1. Publiée par Tessereau, p. 21, et par Beurrier, Histoire des Célestins de Paris, p. 7. Cette lettre fut confirmée par le roi Jean en octobre 1361; il y a une copie de l'acte de Jean le Bon dans Arch. Nat., Y^ 1.
De summis celorum ad ima mundi descendens, ... [Le préambule est le même que celui de la lettre de Jean le Bon de mars 1 350-1 3b I , Pièce justificative, n" i3). Eapropter per prescris privilegium noverit tam presens etas quam successiva posteritas quod nos attendentes devotionem fervidam et fidelitatem preclaram omnium et singularum personarum coUegii notariorum carissimi domini nostri et nostrorum dilectorum, grataque servitia et labores que in exercitio officiorum suorum fideliler exhibuerunt hactenus et incessanter ad presens exhibent et exhibere devotius poterunt in futurum, eos siquidem in dofno regia siderea claritate prelucere conspicimus, et submissis humeris pro republica et bono justitie assistendo nobis operosa sedulitate laborant et incumbentia nobiscum onera soUicitudinibus nobis subeunt indefessi '; ipsi namque, fluctuantis ambitionis naufragium virtuose calcantes, non funesta cupiditate seducti, non diris avaritie nexibus involuti, nec privatis utilitatibus inhiantes, devotissime proposuerunt volueruntque et etiam concesserunt, voluntate regia super hoc prehabita, quod de et super emolumento quod in cancellaria seu sigillo régis, ratione ofliciorum notariatus eisdem collatorum, recipere consueverunt et habere, certa pecunie summa capiatur ex qua fiât una bursa, prout unicuique eorumdem mense quolibet, per audienciarium regium distribuenda et tradenda priori et fratribus ordinis Celestinorum conventus Parisiensis nostrorum in Ghristo dilectorum, quos ad divinum ofTicium celebrandum ac pro ipsis bonoque statu regni et cancellarie prelibate singulares oratores ad reverentiam et honorem summe Trinitatis, gloriose virginis Marie, beatissimorum quatuor Evangelistarum predictorum totiusque curie supercelestis elegerunt ac etiam ea occasione fundaverunt. Unde decens et debitum arbitramur, ut quos numinis honorisque et exaltationis regiorum (îde digna et preclara reddunt testimonia, zelaiores illos in suis votis hiis presertim qui régie majestati nobis et ipsis cedunt ad salutem vultu sereno ipsa prospiciat regia magnitudo. Nos igitur, singula premissorum contemplantes, votis ipsorum notariorum humilibus decernimus inclinandum, ut ipsi, unitate fraternitatis in Ghristo solidati, ad regia atque nostra reddantur servitia promptiores, et integritate status eorumdem resumpta quem prosperum plenis desideriis afFectamus reperiantur in suis peragendis ofTiciis fortiores, prefatam bursam super jure suo antedicto, mense quolibet prefatis priori et fratribus ordinis Celestinorum conventus Parisiensis per audienciarium regium tore distribuendam et Iradendam mense quolibet ad opus divinum, ut prefertur, tenore presentis pagine, authoritate regia qua nunc fungimur et de gratia speciali, in casu predicto, perpetuo ducimus concedendam, — mandantes insuper dilectis