CONCLU ENTRE JEAN DE HUNYA1), LADISLAS DE GARA ET NICOLAS DE IJLAK
oc 17 juin 1450.
Nos Joannes de Hunyad regni Hungarie Gubernator, etc. Ladislaus de Gara eiusdem regni Palatinus, etc. Nicolaus de Wylak Wayuoda Transsyluanus, etc. Per bas litteras nostras patentes significamus omnibus presentibus et futuris, quod licet multe bone cause precesserint plurimaque opéra amicabilia inter nos exacta fuerint, quibus exigentibus ad omnem mutuam dilectionem amorem et caritatem necnon ad omnem honorera alter alteri procurandum juste et racionabiliter sumus obligati, Tamen quia bijs turbatis temporibus sicuti et alias inier fratres et amicos accidere solet plurimorum vel maliuolorum vel inuidorum vel eciam adulatorum seu oblocutorum lingue turbaciones vel peruersa molimina sepenumero hincinde peruolant atque interueniunt, ex quibus verisimiliter contingere posset, nisi super hoc presenti nostra disposition et assecuracione prouideremus ut huiusmodi dilectio amor, atque amicitia inter nos quod dominus deus avertat in peius declinaret vel eciam rumperetur. Idcirco volentes hijs casibus oportuna et perpétua prouisione occurere atque sincère fraternitatis amicitie et beniuolencie vinculum perpetuum indissolubiliter flrmare inter nos et solidare presertim ut et heredes nostri ad quorum noticiam présentes littere nostre peruenerint, conspiccre valeant et recog-
noscere, in quali fraternitate et amicicia nostra tempora deduximus, inquantoque beniuolencie debito alter alteri obligati extitimus niatura delibcracione perhabita tali vinculo fraterno et obligamine prout in infrascriptis continetur perpétue duraturo ad tollendum omne dubium omnemque suspicion em quod seu que hincinde ab uno nostrorum contra alterum oriri et subseminari posset nos vice nmtua assecurare et astringere dignum duximus, lmprimis quod .ibdhinc in antea perpétue accipimus et assumimus et adoptamus nos unus videlicet ex nobis alterum mu tua vice in verbo veiïtatis et fide christiana in veros beniuolos fratres et amicos ad omneque Iraternitatis et amicitie debilum nos alter alteri sine dolo et fraude ohligamur , tenebimurque a modo et deinceps forcius quam hactenus assisterez unus alteri in omnibus que ad honorem et bonum statum suum pertinebunt, adherebimus eciam alter alteri in omni conseruacione honoris et status alterni in defensioneque contra omnes taies siforsitan cuiuscunque ex nobis statum vel honorem oppugnare et deprimere nitentur. lta videlicet ut offensio vnius ex nobis ad offensionem alterius cedere videatur. Item quod nullus ex nobis erit in consilio nec assentiet eidem vbi de periculo vite aut offensione persone et honoris alterius tractabitur, quinijmo si superinde aliquid quicunque ex nobis contra alterum undecunque senserit, Id quam citius poterit pro tuicione et preseruacione oportuna notificare alter alteri teneatur, preterea in l'actis Regni et Corone presertimque pro eliberacione et introduccione Serenissimi domini nostri Ladislai Electi régis Hungarie, etc. filij condam domini Alberti régis nostri, qui videlicet nunc aput inanus domini Friderici Régis Romanorum et Ducis Austrie detinetur, nobis agenda oportune videbuntur, pari et vnanimi consilio agemus et procedemus. Et dum adiuuante deo eundem introduire et in medio nostri habere poterimus, extunc aput istum et coronam ipso vnus ex nobis alterum non derelinquat, sed semper omnes pariter et quilibet pro honore et vtilitate alterius assistere et procurrere teneamur adinuare eciam puro et stabili corde et fixa intencione et perseuerencia ac omni voluntate tam aput eundem dominum Regem quam alias vbicunque in hijs omnibus que ad conseruacionem status ac bonorum possessionem nec non acquisitionem aliorum bonorum perpetuandorum vel aliorum sub quocunque titulo facere et expedire melius poterimus Dummodo non fiât cum depressione et detrimento alterius ex nobis prouiso, quod nullus ex nobis cum detrimento alterius ex nobis se se ditare aut exaltare debeat, sed vnusquisque ex nobis statum et honorem alterius quantum possibile erit sine dolo et fraude tueri et conseruare teneatur. Expresso eciam ut quemcunque ex nobis juxta cursum nature hurnane ab hoc seculo decedere contigerit, alij vel alius ex nobis superstites vel superstes heredibus alterius prius decedentis hec omnia premissa tenebitur obseruare. Quodque plura verbis paucioribus comprehendamus obligamus nos vnus alteri vicissim heredibusque alterius ex nobis diuino judicio ab hoc seculo decedentis et quamdiu vnusquisque nostrum in hac vita perstiterit in omnibus que vere fraternitatis et amicicie ac beniuolencie vinculum concernunt in conseruacione preseruasioneque ac tuicione status bonorum et honoris pariter et communiter omnium nostrum.
480 JEAN DE HUNYAD.
Super quibus omnibus pr émisai 8 que videlicet exigente presentis temporis cursu pro bono Regni et lidelitate ac servicijs prefato domino nostro Ladislao electo Régi exhibendis confecimus, vt videlicet ea omnia vere indubie et indissolubiliter alter alteri obseruabimus corporale juramentum prestitimus juxta formam illam, que alias in congregacione generali Peslieusi facta et confecta fuerat, Inuocantes omnipotentem deum et beatissimam Virginem Mariam et omnes sanctos dei contra illum seu illos ex nobis seu in testimonium prodicionis illius , seu illorum qui videlicet ex nobis premissa omnia fideliter sine fraude et dolo obseruare noluerit seu recusauerit. Declaramus autem specialiter, quod si quis ex nobis quod deus auertat salutis honoris et bumanitatis sue immemor quocunque tempore in contrarium preinissi' disposicionis proniissiouis et obligacionis fraterne ogisse testimonio comperte repertus fuerit extunc talis seu taies ex nobis deliquentes, crudelis, perjurus et fidefragus honorisque tocius et humanitatis amissor et corruptor vbique reputetur, inhabilisque existât ad quecunque bona et honores acquirendos et adipiscencos , nec comparerc vllo unquam tempore valeat. inter ceteros probos hommes Barones milites proceres et nobiles coram quibuscunque Principibus aut Judicibus Ecclesiasticis et secularibûs ad testimonium ferendum consilia prestanda seu audienda atque militare et notabilitatis decus quodcumque exercendum quinijmo alius seu alii ex nobis qui premissa recto animo et corde obseruare videbuntur, ac eciam heredes eorundem talem transgressorem quam primum superinde Veritas constiterit vbique publice et manifeste per litteras nuncios et famosos libelles in pénis et notis pretactis conuictum denunciandi et promulgandi libérant habeant facultatem. In quorum omnium premissorum Robur et testimonium présentes literas pro persona singulorum ex nobis distribuendas triplicari eisque omnibus tribus sigilla omnium nostrum appendi fecimus.
Datum Bude fecia quarta proxima post festum beatorum Viti et Modesti Martyrum, Anno domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo.
Publié pour la première fois par le comte Joseph Teleki, Hunyadiâk kora, t. X, dipl. i:\xii.