‹ La Hongrie, son génie et sa mission; étude historique suivie de Jean de Hunyad, récit du 15e siècleChapitre 47 sur 57 · DU 30 JANVIER · texte numérisé non relu

DU 30 JANVIER

Ladislaus dei gracia Rex Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie, etc. Austrie que et Stirie Dux, necnon Marchio Morauie, etc. Ad

perpetuam rei memoriam. Potestas Regnancium ad hoc diuinitus erecta est in terris, vt quemadmodum ad malorum vindictam, ita et ad laudem sit bonorum, et vt subiectum sibi promiscui populi fidelem cetum regat beniuolencia, liberalitate attrahat, et vniuscuiusque mérita, condignis retributionibus prosequatur. Quod et si quasi ex debito publiai officij , et quadam gcnerali principum régula fieri soleat, hij tamen elarioribus ornandi sunt titulis, et alcioribus magnificandi honoribus, quos sincerior fides , magnanimes actus, et excellenciora mérita, ceteris anteponunt. Hae itaque consideracione, clarissimam fidem, virtutes magnifîcas, fortissima gesta, multipliciaque obsequiorum gênera, fidelis nostri sincère dilecti, Spectabilis et Magnifici viri, Johannis de Hwnyad, totius regni nostri Hungarie, vsque ad hec nostre etatis tempora, Gubernatoris magnanimi, et Wayuode Transsiluani etcet. qui sicut integritate ceteris clarior, ita potenti virtute, ab incunabulis etatis nostre, Regij status et honoris nostri, conseruator et columpna fuit , non solum débita recognicionis gratitudine prosequi , sed et posterorum memorie hijs scriptis, et si non per omnia, saïtem in parte , transmittere nobis in animo est , ne sua gesta insignia vlla etate concidant, sed pocius late sui spargant splendorem et sempiterna apud futura secula laude predicentur, ceterisque exemplo sint. Equum est enim eos suis non fraudare preconijs, qui actus Illustres, et preclara facinora ediderunt. Inprimis itaque, id nobis prout fldedignorum hominum contestacio prodit, référendum occurrit, quodipse Johannes, régnante condam gloriosissimo principe domino Sigismundo , tuncrege, auo nostro béate memorie , annos Juvéniles laudabili indole exegit, in quibus prematurum sensum, et adultam semper grauitatem pro se ferens, studuit, vt quo plurimi, aliéna ope, et suorum maiorum titulis irrepunt, eo suis sudorihus, virtute, ingenio et vigilijs, ascenderet, pulcrum glorie genus existimans , prelucere posteris , et nascentis nominis decus, ac dignitatis inicium afferre. Adolescencia vero egregie traducta, corpus ad tollerandos labores, et militarium exercitiorum actus assvefaciens, et habile reddens, futurorum inclitorum operum suorum l'undamenta, certis presagiis iecit , et ingenuis moribus , quasi quibusdam gradibus, ad dignitates, honores, et gloriosam nominis famam, liberos sibi ascensus comparauit. Preclare enim indolis Miles et Imperiali obsequio dignus, tune primum Regij s Militibus connumeratus, et successiue consilijs admissus, intégra fide deuotisque obsequijs, prefato Auo nostro, siue pro susceptione Imperialium Infularum, seu pro reparandis ruinis Regni sui Bohemie procedenti, sed et in alijs cunctis negocijs gerendis, et rébus bellicis, ad tempora vite sue, fideli semper sollicitudinis diligencia, inseparabiliter adhesit, pro cuius eciam honoris amplitudine, sepius capitis periculum, bello et armis adijt, adeoque se ei in omnibus reddidit acceptum, vt singulari quodam regio amore dignus habitus et fotus, ac per eum prima hereditate in hoc Regno nostro donatus l'uerit, alcioribus adhuc eotunc sublimandus honoribus, nisi ipse Auus noster e vita excessisset. Succedente vero tandem Excellentissimo principe domino Alberto, similiter Romanorum et Hungarie Rege, etcet. genitore nostro felicis recordij , pre&ttu Johannes, cepte dudum lidelitatis opéra continuo crementa

482 JEAN DE HUNYAD.

augens, et in ipsius genitoris nostri obsequijs, ac expedicionibus beilicis, quas Idem siue aduersus nonnullos rebelles Kegni sui Bohemie, seu contra Teucros (Turcos), laudabili semper exitu, confecit, nunc prudentis consiliarij , nuin vero strenuissiini militis agens oificium, adeo fuit continuus et vtilis, vt ab eodem genitore nostro primuni de Milite, ad numerum Baronum regni, Banus videlicet Zewriniensis, qui clarus Baronie titulus est, insignibus meritis creatus sit, vbi et gloriosa tandem aduersus Teucros, eotunc ïllis partibus oppido infestes, prelia, ipse et Egregius condam alter Johannes de ipsa Hwnyad Miles, sibi sanguine i'rater, fortissimaque strenuitate par et socius, victorioso semper fine, sepius confecerunt. Consequenterque ipso eciam domino genitore nostro, licet satis prématuré, vt tamen domino placuit, vita functo, du m Regnum nostrum Hungarie, nobis eutunc apud incunabula et alienam educationem agentibus, idoneo tutore orbatum, et intus grauissimis odi-js exortis lluctuaret, et foris, grassante dictorum Teucrorum tirannide, innumeris affligeretur maiis, vtpote cum iam ipsiTeucri vastareagros, diripere villas, hommes sine discrimine sexus et etatis vel trucidare vel abducere , impune consueuerant et pêne totas inferiores ipsius Regni Nostri Hungarie partes, vsque ad fluuium Ticie, et Item ex altéra vsque ad interiora loca Regni nostri Sclauonie, vel miserabiliter vastarunt vel occuparunt, adeoque grauissimo metu iam totum Regnum concusserant , vt illud in pendenti ferme ruina positum, miseram sui, blasphemorum Ghristi manibus solam restare putaret occupacionem , prefatus Johannes de Hwnyad, medio tempore Wayuoda Transsiluanus , et Cornes Temesiensis creatus, factus eciam Capitaneus Nandoralbecsis, et aliarum inferiorum parcium, eis titulis non minus quam acceperat, dignitatis et glorie restituit, illiusque sue sublimacionis primordia pulcherrimis quibusdam victorie generibus consecrauit. Fudit enim in primis victrici bello in terra Servie prope castrum Nandoralbense Izak Wayuodam Teucrorum , qui eo tune castrum Zenderew, cum tota ipsa terra Seruie, occupatum tenebat. Consequenter vero cum paucis postdiebus, alter Teucrorum exercitus,nonnullasiam pridem de nostris adeptus victorias, amplo milite superbus et glorie auidus, partes nostras Tanssiluanas, solita flagicia, ac hominum et rerum predam acturus, subintrasset, memoratus Johannes Wayuoda cum illarum parcium gentibus, prof ortissimi dûcis offlcio, strenuo illi occurrit congressu, vbi dum collatis signis, et consertis manibus, mars vtrimque crudesceret, adeo laudabiliter hostem conflixit, vt ipse quoque aduersi exercitus dux, qui Mezijthbeg vocabatur, vna cum filio suo vicecapitaneo occisus, refusam predam, proprio et filij casu suppleuerit, suis omnibus complicibus, vel fusis, vel captis, et paucissimis fuga saluatis. Ex quo opère huic Regno ea accessit vtilitas, vt parcium Transalpinarum etMoldauie Wayuode, qui adhuc progenitorum nostrorum temporibus sacre hu jus Regni Corone rebellando, Teucris se subiecerant, ipsius Johannis Wayuode, tum consilio inducti, tum metu concussi, rursum huic Regno, cum tota sua terra se restituerint, pristina fidelitatis obsequia, nobis vsque in diem hanc exhibere obligati. Quibus peractis, extante adhuc satis recenti huiusmodi felicium rerum fama, huic viro meritissimo, ex hijs illustribus

principes, gloriosior et longe excellentior digna laude per omne euum celebrandus, alterius victorie titulus accessit. Dum enim Teucrorum Dominus hune suprata( tum suorum interitum, indigne ferens, et totis viribus vlcisci desiderans, magnum sue potencie vndique coactum robur, numéro octuaginta Milia hominum, prout de hoc certa relacione edocti sumus, sub conductu Base, sui videlicet principalis vicesgerentis, armis et numéro instruxisset , ipse que Basa huiusmodi atrocem et adeo Regno nostro minacem exercitum, in primis per partes Transalpinas duetaret, ea quoque fere tota vastata, amplissimam hominum et rerum predam referret, intendens dehinc euestigio in predictas partes nostras Transsiluanas vastator succedere pretactus Johannes Wayuoda, aggregatis quibus potuit gentibus, inimicam multitudinem, longe ei impar numéro, adusque illarum parcium extrema persecutus, vel vincendum vel moriendum esse statuit. Hic vero suas artës , fortitudinem et bellicam industriam cernere erat. Inuadere enim hostem quam inuadi sacius ducens, arduum et magnum , ac suorum viribus longe impar bellum fortiter suscepit Quo prudenter administrato, felicissimeque gesto et confecto, eterna laude memorabilem victoriam reportauit. In qua re et antiqua gentis hungarice gloria famaque reddita est, et suum nomen omnibus in locis eo facto maxime celebratum, eximij cuiusdam triumphi speciem exhibuit. Fusa enim innumerabilis multitudo hostium , moiïbundis longe lateque cadaueribus , amplissimum certaminis campum thabefecit, indelebilem cunctis seculis miserande sue cladis historiam dereliquens, innumerabilibus ibidem hostium maioribus in captivitatem redactis, amplissimisque thesauris, et omni preciosa exercitus suppellectili, in predam nostrorum deuentis et diuisis. Tôt felicibus autem vir Magnificus animatus victorijs, alios alijs insignes actus accumulans, grandem et somptuosissimam tandem Egregiorum militum expedicionem coegit, cum qua Regnum Seruie seu Rascie et Bulgarie transgressus , et vsque ad oras Romanie penetrans, que omnia Teucrorum dominus, antiquis abannis, occupata tenebat. Civitatem Sophiam, et quamplures alias ciuitates , Oppida, Castra, totasque pêne terras illas , infide gentis domicilia, igné et gladio vastauit. In quoquidem progressu, crebris, precipue vero sex prelijs, continuas adeptus victorias, ingenti hominum et rerum preda onustum saluum reduxit exercitum , infinitis hostium captis banderij s, que in ecclesia béate Marie virginis Budensi, in sui eternam laudem, per futura secula pendebunt, vtpote tôt triumphorum illustrium pulcerrima et preclara monimenta. Ex quibus secutum est., vt ipse Teucrorum princeps tremefactus , totum regnum Rascie, cum eiusdem terre Castris , que antiquitus occupata, quasi huius Regni claues tenebat , manibus Illustris principis Georgij , despoti Rascie , huius Regni membri fidelis, nomine et ex mandato Begni Hungarie recipienti, restituit, que per eum, us({ue ad bec nostre etatis tempora, pacifice et fideliter possidentur. Rex eciam Bosnie , eo respectu, ad pristine obedientie, quam negauerat, redijt gremium, in quo huevsque constanter perseuerat. Quid multa , horum gloria meritorum , harum lama virtutum , cum prefatus Johannes Wayuoda, non soîum Regnicolis gratissimus, verum eciam remotis et exteris

484 JEAN DE HUNYAD.

notus esset, breui, altioris dignitatis sedem ascendit, et quod laudum suarum cumulus est, vnanimi omnium Prelatorum Baronum et Procerum Regni consensu, et singulari amore, in nostra absentia, et sub nostro nomine, totius Regni Hungarie Preses factus extitit et Gubernator. In quo quidem Officio, quam iuste, intègre, fortiterque, Regnum illud nostro nomine administrauerit, tenuerit, quantaque diligentia in tutando Regno , vsus fuerit, fidem l'aciunt forcia sua acta, tam aduersus Teucros quam intrinsece guerre sopitos autores, cum presertim duo alia quedam t'ortissima prelia , que tandem grandi gencium numéro sumptuosissima impensa coacto, cum ipsius Teucrorum principis persona, et tota sua potencia , in propriaque ipsius terra média, magnanimi strenuitate peregit. In quibus etsi occulto Judicio dei, qui solus nouit, cur persepe fidèles suos in conculcationem blasphemorum sancti nominis sui , exponat , fortuna sue parti nouercata extiterit et plures Egregij Milites occubuerint, dupplum tamen dampni semper refudithostibus,cruenta eis in omni actu Victoria derelicta. Nec cesi nostri hoc loco penitendas sortiti sunt exequias, que etsi optabilius fuissent in patria, speciosius tamen pro patria l'acte extiterunt. Laudibus eciam huius viri non immerito addici potest, quod in hijs aduersorum casuum vicibus, inter ipsa quoque discrimima , in quibus non solum carissimos plures et l'ratres , et amicos , ao familiares , sibi belli calamitate ruptos amisit, sed eciam proprij sanguinis multum effudit, sibi ;mimum defuisse , aut fortitudinem lassatam esse nunquam potuit visum iri , quinymmo vir fortissimus , magnanimum excelsumque maxime mentis conseruans vigorem, sua prudencia, de captiuitate , quam in vltimo dictoram duorum preliorum inciderat , libertati restitutus, pratrie secum salutem restituit. Nec solum externis malis hoc Regnum eripuit, sed et interna quiète composita, effecit, vt tota natio et Respublica Regni nostri Hungarie, submotis subleuatisque ciuilibus bellis et internis turbinibus, qui paulo ante, et voluntales et mentes huius gentis, a se se distraxerant , vnione inuicem jurata, nos dominum suum naturalem, genitoris et Aui, Regum suorum, successorem et heredem, Regem declarauerit, susceperit, et recognouerit , Sic que prefatus Johannes Gubernator Regnum illud, nobis, et sub nomine nostro. constanti fldelitate tenuit , atque in hac constancia , eciam innumeris bellorum motibus aduersantibus perseuerauit. Postremo Regnum ipsum Hungarie, confinibus suis dudum amissis, recuperatis , magis auctum, magisque a parte iniidelium Teucrorum , quam temporibus dictorum Aui et patris nostri Regum tenebatur ailatatum, maiestati nostre, fideliter restituit, votiua pacis tranquillitate gubernandum. Quod quidem, vt apercius confiteamur. vel sola vel maxime eius industria sollicitudine et bellicis artibus seruatum est. Vt igitur vir tôt inclitorum operum numéro prestantissimus , cui nullus honos nisi meritus referri potest , et qui in tôt preclaris actibus multum sanguinis sui et suorum effudit, gratam sibi maiestatem nostram presentiat, et exnunc aliquos heniuolencie nostre videat fauores, in futurum maiores experturus

Ce préambule est le même dans les deux diplômes, sauf quelques variantes, qui n'altèrent point le sens. Pray, dans ses Annales regum Hungariœ, P. III, p. 125, en donne la majeure partie. M. Teleki l'a copié sur les manuscrits originaux. Nous avons suivi la version du savant comte magyar.

Dans le premier de ces diplômes (Teleki Hunyadiak kora, t. X, dipl. clxxiv), Hunyadi est créé comte perpétuel en ces termes :

ad omnium Praelatorum, Baronum etNobilium Regni nostri

Hungarie, nunc hic Posonii congregatorum, totum regnum Hungarie representantium , supplications instanciam nobis pro ipso viro, expressis tôt meritis suis factam , ac de consilio , consensu , matura deliberacione et collaudatione eorumdem , nullo discrepante habitis, volentes dignitatem illam Gubernatoris temporalem, quam hactenus dignis meritis ad prefinitum tempus tenuit, in aliam perpetuam commutare, ipsum Johannem de Hwnyad , ac filios et heredes eorum vniuersos super Civitate et Districtu Bistriciensi, ac eius pertinencijs, in partibus transsiluanis habitis, in perpetuos et liberos Comités maiores, dictum vero districtum ac Comitatum perpetuum, sicuti pridem in ciuitate nostra Viennensi in sede et habitu Maiestatis Regalis sublimi constituti assistentibus nobis quampluribus Ducibus et Marchionibus, fratribus nostris, et toto consilio nostro, obseruatis omnibus illis ceiïmonijs, que in talibus obseruande sunt, solempniter nominauimus et creauimus ita et nunc de nouo hic intra metas Regni nostri Hungarie constituti , de plenitudine nostre régie potestatis nominamus , preficimus et creamus, eosdem Comitem Johannem ac filios et heredes suos , etc.

Dans le second diplôme (Teleki, Hunyadiak kora, t. X, dipl. clxxv), les châteaux de Gergén, dans le comitat de Torda, et de Déva, dans le comitat de Ilunyad, ainsi que les districts valaques de Sudya. Monostor, Bosâr et Supân, dans le comitat de Ternes , sont donnés à Hunyadi et à ses descendants, avec tous leurs droits et dépendances.

Page 1