‹ La Hongrie, son génie et sa mission; étude historique suivie de Jean de Hunyad, récit du 15e siècleChapitre 48 sur 57 · ÉCRITE TROIS JOURS APRÈS LA BATAILLE · texte numérisé non relu

ÉCRITE TROIS JOURS APRÈS LA BATAILLE

Serenissimo principi et domino, domino Ladislao, Dei gratia Hungariae, Bohemiae, Dalmatia3, Croatite, etc. Régi, Austriae quoque et Stiriae duci, nec non marchioni Moraviae, domino nostro gratiosissimo, eximiœ vestra) Serenitatis fidelis procurator Joannes de Hunyad, cornes Bistricensis.

Serenissime princeps, domine noster gratiosissime ! post servitiorum meorum humillimam recommendationem. Per prius etiam scripsisse recolimus, quomodo et qualiter imperator Turcorum, cum quibus injuriis hoc castrum Nandoralbense obsederat, ut nunquam talia ingénia oculi hominis viderint nec animus hominumcogitare potuisset. Intantum enimipsum castrum vestrae Serenitatis cum bombardis destruere fecit, usque ad terrain simul cum fossato, quod ipsum caslrum non possum dicere castrum sed campum. Nos enim cum nostro proprio capite fuimusin ipso Castro ab initio, et etiam tempore expugnationis, et nunc sumus. Tandem facto et destrueto ipso Castro, ipse imperator Turcorum post horam vespertinam feria quarta incipiens circa ipsum castrum pugnam manualem, vulgo sturmam, incepit in tantum, ut per totam noctem, et feria quinta usque ad horam prandii duraverit ita ut, duabus vicibus cum ipsis Turcis in ipso castro interius facie ad faciem pugnaverimus, sicut in uno campo, propter fractionem et destructionem mûri, quos semper victimus Deo concedente. Tandem contra ipsos Turcos, Deo auxiliaute, extra irruimus, et insurreximus, quod ipsum imperatorem Turcorum de sub Castro praedicto, et campo ejecerimus tanquam debellatum, etiam quod bombarbas suas, Deo concedente, obtinuerimus : cum ipso quoque feria quinta ante sero pugnam habuimus. Tandem ispe imperator Turcorum de nocte confuse et cum magna verecundia abinde in fugam se convertit, Itaque nunquam alias imperator Turcorum in tanta destructione fuit, sicut nunc est, et in tanta verecundia, quod in chronicis non legitur. Sciât etiam vestra Serenitas quod magna pars peditum suorum est debellata : alii etiam capitales, et principales homines sui manserunt sub hoc castro interfecti. In hominibus, et familiaribus magnum damnum habemus per ipsos inimicos. Pro eo ita sciât vestra Serenitas, quod ad prœsens ipse imperator Turcorum tam maxime est destructus, et confusus, ut, si contra ipsum insurgèrent christiani, prout motum erat ex tune Deo concedente totum regnum

486 JEAN DE HUNYAD. 487

Turciae obtinere possent valde leviter, quia omnem suam potentiam ipse amisit sub hoc Castro. Perprius enim ante praedictam pugnam, cum galeris pugnam habuimus in aqua : ex quibus galeris quamplures obtinuimus ; quae enim ex ipsis remanserunt, dum contra ipsas prasdicta feria quinta pugnatum videbamur, mox sese in fugam converterunt, et de eisdem sali entes igné comburi fecerunt. Licetetiam-vestra Serenitas omnibus scripserit exercitualiter pênes nos pro defensione regni vestrae Serenitatis venire, sciât tamen vestra Serenitas quatenus pênes nos solum fuerunt homines cruce signati, et Joannes de Korogh. Proinde petimus vestram Serenitatem diligenter quatenus velit mittere unum servum iidelem, et certum hominem Teutonem, qui videat destructionem et fractionem casfri praedicti vestrae Serenitatis, deque ipso quoque castro vestra Serenitas nos informet, quid sumus de illo facturi, quia non possumus dicere esse castrum. Nos quoque prompti,- et parati sumus illam fldelitatem vestrae Serenilntis observare, quam promisimus, et nunc promittimus.

Datum in Nandoralba, Sabatho proximo ante festum beati Jacobi apostoli, anno domini mcccclvi.

(Extrait de YHistoria critica regum Hunguriœ , de Katona, t. XIII, p. 1106).

Page 1