‹ La Hongrie, son génie et sa mission; étude historique suivie de Jean de Hunyad, récit du xve siècleChapitre 47 sur 57 · ÉCRITE TROIS JOURS APRÈS LA BATAILLE · texte numérisé non relu

ÉCRITE TROIS JOURS APRÈS LA BATAILLE

Serenissimo principi et domino, domino Ladislao, Dei gratia Hungariae, BoheniicB, Dalmatiœ, Croatiae, etc. Régi, AustricB quoque et Stiriae duci^ nec non marchioni Moraviae, domino nostro gratiosissimo, eximiœ vestrae Serenitatis fidelis procurator Joannes de Hunyad, comes Bistricensis.

Serenissime princeps, domine nOster gratiosissime ! post servitiorum meorum luimillimam recomniendationem. Per prius etiam scripsisse recolimus, quomodo et qualiter imperator Turcorum, cum quibus injuriis hoc castrum Nandoralbense obsederat, ut nmiquam talia ingénia oculi hominis viderint nec animus hominumcogitare potuisset. Intantum enimipsum castrum vestrae Serenitatis cum bombardis destruere fecit, usque ad terram simul cum fossato, quod ipsum castrum non possum dicere castrum sed campum. Nos enim cum nostro proprio capite fuimus in ipso castro ab initio, et etiam tempore expugnationis, et nunc sumus. Tandem facto et destructo ipso castro, ipse imperator Turcorum post horam vespertinam ferla quarta incipiens circa. ipsum castrum pu gnam manualem, vulgo sturmam,incepit in tantum, ut per totamnoct^m, et feria quinta usque ad horam prandii duraverit ita ut, duabus vicibus cum ipsis Turcis in ipso castro interius facie ad faciem pugnaverimus, sicut in uno campo, propter fractionem et destructionem mûri, quos semper victimus Deo concedente. Tandem contra ipsos Turcos, Deo auxiliante, extra irruimus, et insurreximus, quod ipsum imperatorem Turcorum de sub castro prsedicto, et campo ejecerimus tanquam debellatum, etiam quocl bombarbas suas, Deo concedente, obtinuerimus : cum ipso quoque feria quinta ante sero pugnam habuimus. Tandem ispe imperator Turcorum de nocte confuse et cum magna verecundia abinde in fngam se convertit. Itaque nunquam alias imperator Turcorum in tanta destructionefuit, sicut nunc est, et in lanta verecundia, quod in chronicis non legitur. Sciât etiam vestra Serenitas quod magna pars peditum suorum est debellata : aUi etiam capitales, et principales homines sui manserunt sub hoc castro interfecti. In hominibus, et familiaribus magnum damnum habemus per ipsos inimicos. Pro eo ita sciât vestra Serenitas, quod ad praisens ipse imperator Turcorum tam maxime est destruotus, et confusus, ut, si contra ipsum insurgèrent christiani, prout motum erat ex tune Deo concedente totum regnum

486 JEAN DE HUNYAD. ^''

TurciaB obtinere possent valde leriter, quia omnem suam potentiam ipse amisit sub hoc Castro. Perprins eoim ante prgedictam pugnam, cum galeris pugnam habuimus in aqua : ex quibus galeris quamplures obtinuimus ; quee enim ex ipsis remanserunt, dum contra ipsas preedicta feria quinta pugnatum videbamur^ mox sese in fugam converterunt, et de eisdem salientes igné comburi fecerunt. Licet etiam vestraSerenitas omnibus scripserit exercitualiter pênes nos pro defensione regni vestrae Serenitatis x^nire^ sciât tamen vestra Serenitas quatenus pênes nos solum fuerunt homines cruce signati. et Joannes de Korogh. Proinde petimus xestram Serenitatem diligenter quatenus relit mittere unum servum fidelem, et certum hominem Teutonem, qui xideat destructionem et fractionera castri prœdicti vestrae Serenitatis^ deque ipso quoque Castro vestra Serenitas nos informet, quid sumus de illo facturi^ quia non possumus dicere esse castrum. Nos quoque prompti, et parati sumus illam fidelitatem vestrae Serenitatis observare, quam promisimus, et nunc promittimus,

Datum in Nandoralba^ Sabatho proximo ante festum beati Jacobi apostoli^ anno domini mcccclvi.

(Extrait de YHistono critica regum Himgariœ , de Katona, t. XIII, p. 1106).

Page 1