‹ La nouvelle législation de l'indexChapitre 101 sur 133 · REGULA X · texte numérisé non relu

REGULA X

In librorum aliarumve seripturarum impressione servetur, quod in Concilio Lateranensi sub Leone X, Sess. X, statutum est.

Quare si in alma urbe Roma liber aliquis sit imprimendus, per Vicarium summi Pontificis, et sacri Palatii Magistrum, vel personas a Sanc- : tissimo Domino nostro deputandas, prius examinetur.

In aliis vero locis ad. Episcopum, vel alium habentem scientiam libri, A vel scripturæ imprimendæ, ab eodem Episcopo deputandum, ac Inquisis 4 torem hærelicæ pravitatis ejus civitatis, vel diœcesis, in qua impressio 4 fiet, ejus approbatio et examen pertineat, el per eorum manum, propria | subseriptione, gratis et sine dilatione imponendam, sub pœnis et censu= ..

ris in eodem decreto contentis, approbetur ; hac lege et conditione addita,

ut exemplum libri imprimendi authenticum, et manu auctoris subs-

criptum, apud examinatorem remaneat. RUE.

Eos vero, qui libellos manuscriptos vulgant, nisi ante examinati pro: batique fuerint, iisdem pœnis subjici debere judicarunt Patres deputati, quibus impressores ; et qui eos habuerint et legerint, nisi auctores es diderint, pro auctoribus habeantur. :

ipsa vero hujusmodi librorum probatio in scriptis detur, et in fronte libri, vel scripti, vel impressi, authentice appareat ; probatioque et exa- 4 men ac cætera gratis fiant. 4 Prætcrea in singulis civitatibus ac diwcesibus, domus, vel loci, ubi ars. 4 impressoria exercetur, et bibliothecæ librorum venalium sæpius visitentur a personis ad id deputandis ab Episcopo, sive ejus Vicario, atque 4 etiam ab Inquisitore hæretieæ pravitatis, ut nihileorum, ue prohibentur, 4 aut imprimatur, aut vendatur, aut habeatur. “À Omnes vero librariti, et quicumque librorum venditores habeant in suis bibliothecis Indicem librorum venalium, quos habent, cum subseriptione dictarum personarum ; nee alios libros habeant, aut vendant, aut qua-« cunque ratione {radant, sine licentia eorumdem Deputatorum, sub pæna amissionis librorum, et aliis arbitrio Episcoporum vel Inquisitorum im- S ponendis; emptores vero, lectores; vel impressores, eorumdem arbitrio Le puniantur. | {4788

Quod si aliqui libros quoscunque in aliquam civitatem introducant, teneantur iisdem personis deputandis renuntiare ; vel si locus publieus meréibus ejusmoidi constitutus sit, ministri publici ejus loci prædictis personis significent, libros esse adductos.

Nemo vero audeal librum, quem ipse vel alius in civitatem introduxit, ‘3 alicui legendum tradere, vel aliqua ratione alienare, aut commodaxe, nisi ostenso prius libro, et habita licentia a personis deputandis, aut nisi n0< torie constet, librum jam esse omnibus permissu m. F* |

Idem quoque servetur ab hæredibus et exequutoribus ultimarum voluntatum, ut libros a defancto relictos, sive corum Indicem, illis personis deputandis afferant, et ab iis licentiam obtineant, priusquam eis utantur, aut in alias personas quacunque ratione 60s transferant.

In his autem omnibus et singulis pœna statuatur, vel amissionis librorum, vel alia, arbitrio eorumdem Episcoporum vel Inquisitorum, pro qualitate contumaciæ vel delicti.

Circa vero libros, quos Patres deputati aut examinarunt, aut expurgarunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis conditionibus, ut rursus excudeérentur, concesserunt, quidquid illos statuisse constiteril, tam Bibliopolæ quam cæteri observent.

Liberum tamen sit Episcopis aut Inquisitoribus generalibus, secundum facultatem, quam habent, eos etiam libros, qui his Regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis, aut provinciis, vel diœcesibus expedire judicaverint. :

Cæterum nomina eum librorum, qui a Patribus deputatis purgati sunt, tum eorum, quibus illi hane provinciam dederunt, eorumdem deputatorum Secretarius Notario sacræ universalis Inquisitionis Romanæ descripta, Sanctissimi Domini nostri jussu tradat.

Ad extremum vero omnibus Fidelibus præcipitur, ne quis audeat contra barum Regularum præscriptum, aut hujus Indicis prohibitionem, libros aliquos legere aut haberce. à

Quod si quis libros Hæreticorum, vel cujusvis auctoris scripta, ob hæresim, vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata atque prohibita legerit, sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat,.

Qui vero libros alio nomine interdictos legerit, aut habuerit, præter péccati mortalis reatum, quo afficitur, judicio Épiscoporum severe puniatur.

Page 1