‹ La nouvelle législation de l'indexChapitre 103 sur 133 · INSTRUCTIO PRO IIS, QUI LIBRIS TUM PROHIBENDIS, TUM EXPURGANDIS, TUM · texte numérisé non relu

INSTRUCTIO PRO IIS, QUI LIBRIS TUM PROHIBENDIS, TUM EXPURGANDIS, TUM

ETIAM IMPRIMENDIS, DILIGENTEM AC FIDELEM, UT PAR EST, OPERAM SUNT DATURI, CLEMENTIS VIII

auctorttale regulis Indicis adjecta

ne me

Ad Fidei Catholicæ conservationem non satis est, quinam ex jam editis libris damnatæ lectionis sint, cognoscere (quod Indice et Regulis confectis per Patres a generali Tridentina Synodo delectos præcipue sancitum est), nisi ilud etiam caveatur, ne vel iidem denuo pullulent libri, vel similes alii emergant et propagentur, qui’ incautas fidelium mentes occulto veneno inficientes, justa ac merita damnatione digni judicentur.

Ut igitur quicumque posthac, seu veteres, seu novi libri edentur, quam maxime puri, et tam in iis, quæ ad fidem, quam quæ ad mores pertinent, incontaminati existant, quid circa malorum librorum interdictionem, ad eos penitus abolendos, tam ab Episcopis et Inquisitoribus, quam a cæteris, quorum ad id in Ecclesia Dei studium valere, et auctoritas potest (præter ea, quæ Tridentinorum Patrum Regulis supradictis decreta sunt), publica utilitas exigat, capitibus infra positis, diligentius sancitur, iisdemque statuitur, quæ omnino in posterum, tum ab iisdem Episcopis et Inquisitoribus, aliisque, ut præfertur, in malorum librorum interdictione et abolitione, tum a correctoribus in librorum ac cæterorum quorumcumque scriptorum correctione atque emendatione, tum a typographis in ipsorum librorum impressione (pæna pro arbitrio Episcopi et Inquisitoris adversus eosdem typographos constituta) inviolate sunt observanda.

DE PROHIBITIONE LIBRORUNM S I,

Curent Episcopi et Inquisitores, ut statim atque hic Index fuerit pu-

blicatus, eorum jurisdictioni subjecti ad ipsos descripta singillatim defes rant nomina librorum omnium et singulorum, quos apud se in eodem | Indice prohibitos quisque reperiet.

Ad hujusmodi vero libros sic significandos, infra certum tempus ab Episcopo vel Inquisitore præscribendum omnes cujuscumque gradus et. conditionis extiterint, sub gravi pœna, eorum arbitratu infligenda te neantur.

Romæ vero hæc omnia, certo a se, propositis edictis, præscribendo tempore, præstari curabit sacri Palatii Magister. k Re.

S II. Re

Si qui erunt, qui librum unum aut plures ex prohibitis, qui ad præscriptum Regularum permitti possunt, certa aliqua ex causa potestatem. sibi retinendi aut legendi fieri ante expurgationem desiderent, cOnce- M dendæ facultatis, extra Urbem jus erit penes Episcopum aut Inquisito… rem ; Romæ, penes Magistrum sacri Palatii. |

Qui quidem gratis eam, et scripto manu sua subsignato tribuent, de triennio in triennium renovandam ; ea in primis adhibita consideratione, ut nonnisi viris dignis, ac pietate et doctrina conspicuis, cum delectu, ejusmodi licentiam largiantur; iis autem in primis, quorum studia utilitati publicæ, et sanctæ Catholicæ Ecclesiæ usui esse, compertum habuerint.

Qui inter legendum quæcumque repererint animadversione digna, notatis capitibus et foliis, significare Episcopo vel Inquisitori teneantur,

Page 1