DE IMPRESSIONE LIBRORUM
Nullus liber in posterum excudatur, qui non in fronte nomen, cognomen et patriam præferat Auctoris. Quod si de Auctore non constet, aut justam aliquam ob causam, tacito ejus nomine, Episcopo, et Inquisitori liber edi posse videatur, nomen illius omnino describatur, qui librum examinaverit atque approbaverit.
In his vero generibus librorum, qui ex variorum scriptorum dictis, auf exemplis, aut vocibus compilari solent, is, qui laborem colligendi et compilandi susceperit, pro Auctore habeatur.