S IL
Regulares, præter Episcopi et Inquisitoris licentiam (de qua Regula «ecima dictum est), meminerint teneri se, sacri Concilii Tridentini de-
.-creto, operis in lucem edendi facultatem a Prælato, cui subjacent, obti-
nere.
Utramque autem concessionem, quæ appareat, ad principium operis imprimi faciant.
$ IIL.
Curent Episcopi et Inquisitores, pœnis etiam propositis, ne impressoriam artem exercentes, obscenas imagines turpesve, etiam in grandiusulis litteris imprimi consuetas, in librorum deinceps impressione apponant.
Ad libros vero, qui de rebus ecclesiasticis aut spiritualibus conscripti
sunt, ne characteribus grandioribus utantur, in quibus expressæ appareat
alicujus rei profanæ, nedum turpis obscenæve species. Qui etiam invigilabunt summopere, ut in singulorum impressione libro-
rum nomen impressoris, loeus impressionis et annus, quo liber impres- | sus est, in principio ejus, atque in fine adnotetur.
EYS
Qui operis alicujus editionem parat, integrum ejus exemplar exhibeat M Episcopo vel Inquisitori: id ubi recognoverint probaverintque, penes sen retineant. Quod Romæ quidem in Archivo Magistri sacri Palatii; extra Urbem vero, in loco idoneo, quem Episcopus aut Inquisitor elegerit, reservetur. JR
Postquam autem liber impressus erit, non liceat cuiquam venalem in. | vulgus proponere, aut quoquo modo publicare, antequam is, ad quém hæc eura pertinet, illum cum manuseripto apud se retento diligentér contulerit, iicentiamque, ut vendi publicarique possit, concesserit. |
Idque tum demum faciendum, cum exploratum habcbitur, typogra= phum fideliter se in suo munere gessisse, neque ab exemplari manuserip tum vel minimum discessisse.