REGULA I
Libri omnes, quos ante annum MDXV aut summi Pontifices, aut Concilia œcumenica damnarunt, et in hoc Indice non sunt, eodem modo dammnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerunt.
Ée-. REGULA II.
RS GE A LL tu à de di vd cs Éd L ‘ , . Ÿ
À Hæresiarcharum libri, tam eorum, qui post prædictum annum hæreses invenerunt vel suscitarunt, quam qui hæreticorum capita aut duces sunt vel fuerunt, quales sunt Lutherus, Zwinglius, Calvinus, Balthasar Pacimontanus, Schwenkfeldius, et his similes, cujuscumque nominis, tituli, aut argumenti existant, omnino prohibentur.
Aliorum autem hæreticorum libri, qui de Religione quidem ex professo | tractant, omnino damnantur. os
Qui vero de Religione non tractant, a Theologis Catholicis, jussu Episcoporum et Inquisitorum examinati et approbati, permittuntur.
Libri etiam catholice conscripti, tam ab illis, qui postea in hæresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsum ad Ecclesiæ gremium redicre, approbati a Facultate Theologica alicujus Universitatis Catholicæ, vel ab Inquisitione generali, permitti poterunt.