‹ La nouvelle législation de l'indexChapitre 94 sur 133 · REGULA III · texte numérisé non relu

REGULA III

Versiones Scriptorum etiam Ecclesiasticorum, quæ hactenus editæ sunt.

a damnatis Auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permittuntur.

Librorum autem veteris Testamenti versiones viris tantum doctis et

piis, judicio Episcopi, concedi poterunt : modo hujusmodi versionibus, tanquam elucidationibus Vulgatæ editionis, ad intelligendam sacram Sceripturam, non autem tanquam sacro textu utantur.

Versiones vero novi Testamenti ab Auctoribus primæ Classis bujus Indicis factæ, nemini concedantur, quia utilitatis parum, periculi vero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet.

Si quæ vero annotationes cum hujusmodi, quæ permittuntur, versionibus, vel cum Vulgata cdilione circumferuntur, expunctis locis suspectis a Facultate Theologica alicujus Universitatis Catholicæ, aut Inquisitione generali, permitti eisdem poterunt quibus et versiones.

Quibus conditionibus totum volumen Bibliorum, quod vulgo Biblia Vatabli dicitur, aut partes ejus, concedi viris piis et doctis poterunt.

Ex Bibliis vero Isidori Clarii Brixiani prologus et prolegomena præcidantur ; ejus vero textum, nemo textum Vulgatæ editionis esse existimet.

Page 1