‹ La nouvelle législation de l'indexChapitre 95 sur 133 · REGULA IV · texte numérisé non relu

REGULA IV

Cum experimento manifestum sit, si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde, ob hominum temeritatem, detrimenti quam utilitatis oriri; hac in parte judicio Episcopi aut Inquisitoris stetur, ut cum consilio Parochi, vel Confessarii, Bibliorum, a Catholicis Auctoribus versorum, lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex hujusmodi lectione non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse; quam facultatem in scriptis habeant.

Qui autem absque tali facultate ea legere seu habere præsumpserit, nisi prius Bibliis Ordinario redditis, peccatorum absolutionem percipere non possit. |

Bibliopolæ vero, qui prædictam facultatem non habenti Biblia idiomate vulgari conscripta vendiderint, vel alia quovis modo concesserint, librorum

prelium, in usus pios ab Episcopo convertendum, amittant; aliisque pœnis

pro delicti qualitate, ejusdem Episcopi arbitrio, subjaceant. Regulares vero, nonnisi facultate a Prælatis suis habita, ea legere aut

emere possint.

Page 1