Après la mort de Vitel- IV, 55 et suiv
58 DE LA PRECELLENCE
d'avantage les cueurs de ce peuple. Et ladessus ayant faîct appeler à l'audience publique les députez des Triefvois et de Langres, leur tint le langage suivant : par lequel il remonstre les maux et calamitez qui ont accoustumé de s'ensuyvre aux peuples de leurs révoltes et soulevemens : quand persuadez des mutins ils taschent de se rebeller et soustraire de Tobeissance de leurs légitimes princes : et changer de gouvernement, sous l'espérance d'une meilleure condition, et d'un plus supportable fardeau.
Neque ego unquamfacundiam exercui, et populi Romani virtutem armis affîrmavi : sed quia apud vos verba plurimùm valent, bonaque ac mala non sua natura, sed vocibus seditiosorum œstimantur, statui pauca disserere quae profligato bello utilius sit vobis audisse, quàm nobis dixisse. Terram vestram cœterorumque GaUorum ingressi sunt duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed majoribus vestris invocantibus, quos discordiœ usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus servitutem imposuerant. Quot prâBliis adversus Gimbros Teutonosque, quantis éxercitum nostrorum laboribus, quove eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum. Nec ideo Rhenum insedimus ut italiam tueremur, sed ne quis alius Ariovistus regno Galliarum poLiretur. An vos chariores Givili Batavisque et Transrhenanis gentibus creditis, quàm majoribus eorum patres avique vestri fuerunt? Eadem scmper causa Germanis transcendendi in Gallias, libido atque avaritia, et mutandœ sedis amor, ut, relictis paludibus et solitudinibus suis, fœcundissimum hoc solum vosque ipsos possiderent. Gœterum libertas et speciosa nomina pnetexuntur : nec quisquam alienum servitium et dominationem sibi concupivit, ut non eadem ista vocabula usurparet.
Régna bellaque per Gallias semper fuere, donec in nostrum jus concederetis. Nos, quanquam loties lacessiti, jure victorisB id solum vobis addidimus, quo pacem lueremur : nam neque quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis haberi queunt. Caetera in communi sita sunt : ipsi plerumque legionibus nostris praesidetis, ipsi bas aliasque provincias regitis : nihil separatum clausumve : et laudatorum principum usus ex œquo^ quamvis procul agentibus : sœvi proximis ingruunt. Quomodo sterilitatem aut nimios imbres et cœtera natura) mala, ita luxum vel avaritiam dominantium tolerate. Vitia erunt donec homines : sed neque haec continua, et meliorum interventu pensantur : nisi forte, Tutore et Glassico regnantibus, moderatius imperium speratis : aut minoribus quam nunc tributis, parabuntur exercitus, quibus Germani Britannique arceantur. Nam pulsis (quod dii prohibeant) Romanis, quid aliud quam bella omnium inter se gentium existent? Octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages hœc coaluit, quœ convelli sine exitio convellentium non potest. Sed vobis maximum discrimen, pênes quos aurum et opes, prœcipuaî bellorum causœ. Proinde pacem et urbem, quam victi victoresque eodem jure obtinemus, amate, colite. Moneant vos utriusque fortunaî documenta, ne contumaciam cum pernicie, quam obsequium cum securitate, malitis *.
Voicy comment la précédente harangue Latine a esté traduicte par un Florentin, nommé Giorgio Dati ', avec le reste des livres de Tacitus, qui sont parvenus jusques à nostre temps.