‹ La provenanace des ÉvangilesChapitre 127 sur 146 · LE CANON DU NOUV. TESTAM. D'APRÈS ORIGÈNE · texte numérisé non relu

LE CANON DU NOUV. TESTAM. D'APRÈS ORIGÈNE

pulo Judæorum multi prophetiam pollicebantur, et quidam erant pseudoprophetæ, e quibus fuit Ananias filius Agot, alii vero prophetæ ; et erat gratia in populo discernendorum spirituum, per quam alii inter prophetas recipiebantur, nonnulli quasi ab exercitatissimis trapezitis reprobabantur : ita et nunc in novo Testamento multi conati sunt scribere Evangelia, sed non omnes recepti.

Et ut sciatis non solum quatuor Evangelia, sed plurima esse conscripta, e quibus hæc, quæ habemus, electa sunt, et tradita Ecclesiis, ex ipso proæmio Lucæ, quod ita contexitur, cognoscamus : « Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem. » Hoc quod ait «conati sunt, » latentem habet accusationem eorum, qui absque gratia Spiritus sancti ad scribenda Evangelia prosilierunt, Matthæus quippe et Marcus et Joannes, et Lucas non sunt conati scribere : sed Spiritu sancto pleni scripserunt Evangelia.

Multi igitur conati sunt ordinare narrationem de his rebus, quæ manifestissime cognita sunt in nobis. Ecclesia quatuor habet Evangelia, hæreses plurima : quibus quoddam secribitur secundum Ægyptos, aliud juxta duodecim apostolos. Ausus fuit et Basilides seribere Evangelium, et illud suo nomine titulare. Multi conati sunt scribere : sed et multi conati sunt ordinare. Quatuor tantum Evangelia sunt probata, e quibus sub persona Domini et Salvatoris nostri proferenda sunt dogmata. Scio quoddam Evangelium, quod appellatur secundum Thomam, et juxta Matthiam, et alia plura legimus, ne quid ignorare videremur, prop-

ter eos qui se putant aliquidscire, si ista cognoverint, Sed in his omnibus nihil aliud probamus, nisi quod Ecclesia, id est, quatuor tantum Evangelia recipienda. {

4. Dernier fragment. Veniens vero Dominus noster Jesus Christus, cujus ille prior filius Nave designabat adventum, mittit sacerdotes apostolos suos portantes tubasductiles, prædicationis magnificam cœlestemque doctrinam. Sacerdotali tuba primus in Evangelio suo Matthæus increpuit, Marcus quoque, Lucas et Joannes suis singuli tubis sacerdotalibus cecinerunt. Petrus etiam duabus epistularum suarum personat tubis; Jacobus quoque et Judas. Addidit nihilominus et Joannes tuba canere per epistulas suas [etapocalypsim |et Lucas apostolorum gesta describens. Novissimus autem ille veniens qui dixit : « puto autem, nos Deus apostolos novissimos ostendit » et in quatuordecim epistularum suarum fulminans tubis, muros Jericho et omnes idololatriæ machinas et philosophorum dogmata usque ad fundamenta dejecit. 2?

4. ORIGENIS, Homil. in Luc, 1, 1. Interprete S. Hieronymo, Migne, t. vit, col. 1801-1808.

2. ORIGENIS, In librum Jesu Nave, hom. vit, 1. MIGNE, t. xI, col. 857.

Page 1