Scriptura quæ appellatur « Salo
monis interdictio », apocrypha.
98. Phylacteriaomnia quæ non angelorum, ut illi confingunt, sed dæmonum magis nominibus conscripta sunt, apocrypha.
09. Hæc et his similia, quæ Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus samoratenus, Faustinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentius sive Manichæus, Faustus, Africanus, Sabellius, Arius, Macedonius,
Eunomius, Novatus, Sabbatius, Callistus, Donatus, Eustatius, Jovianus, Pelagius, Julianus eclanensis, Cœlestius, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Nestorius constantinopolitanus, Maximus cynicus, Lampetius, Dioscorus, Eutyches, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam alius Antiochiam maculavit ; Acacius constantinopolitanus cum consortibus suis, nec non et omnes hæretici hæreticorum que discipuli sive schismatici docuerunt vel conseripserunt, quorum nomina minime retinemus, non solum repudiata, verum ab omni Romana catholica ecclesia elimata atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus anathematis insolubili vinculo in æternum confitemur esse damnata.
Expliciunt opuscula apocrypha seu hæretica.