AU QUATRIÈME SIÈCLE
1. ad Marcellam. Post priorem epistolam, in qua de Hebræis verbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est, quosdam homunculos mihi studiose detrahere, cur adversum auctoritatem veterum, et totius mundi opinionem, aliqua in Evangeliis emendare tentaverim. Quos ego cum possem meo jure contemnere — asino quippe lyra superflue canit — tamen ne nos superbiæ, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant : Non adeo me hebetis fuisse cordis, et tam crassæ rusticitatis — quippe illi solam pro sanctitate habent, piscatorum se discipulos asserentes, quasi idcirco sancti sint, si nihil scierint — ut aliquid de dominicis verbis, aut corrigendum putaverim, aut non divinitus inspiratum ; sed Latinorum codicum vitiositatem, quæ ex diversitate librorum omnium comprobatur, ad Græcam originem, unde et ipsi translata non denegant, voluisse revocare, quibus si displicet fontis unda purissimi,cœænosos rivulos bibant; et diligentiam qua avium silvas, et concharum gurgites norunt, in Scripturis legendis abjiciant : sintque in hac re tantum simplices, ut Christi verba existiment rusticana, in quibus per tanta jam sæcula, tantorum ingenia sudaverant, ut rationem verbi uniuscujusque magis opinati sint,
quam expresserint. Apostolum arguant imperitiæ, qui ob multas litteras insanire dicatur.
Scio te cum ista legeris, rugare frontem, et libertatem meam rursum seminarium timere rixarum ; a@ meum si fieri potest, os digito velle comprimere, ne audeam dicere, quæ alii facere non erubescunt. Rogo quid à nobis libere dictum est? Nunquid in lancibus idola cælata descripsi? nunquid inter epulas christianas, virginalibus oculis Bacchorum Satyrorumque complexus innexui ? aut unquam aliquem amarior sermo pulsavit? Nunquid ex mendicis divites fieri doluimus ? Nunquid reprehendi hæreditarias sepulturas ? Unum miser locutus, quod virgines sæpius deberent cum mulieribus esse quam cum masculis, totius cculos urbis offendi, cunctorum digitis notor. « Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis, et factus sum eis in parabolam » : et tu putas me aliquid deinceps locuturum ?
Verum ne Flaccus de nobis rideat : « Amphora cœpit institui, currente rota, cur urceus exit? » revertimur ad nostros bipedes asellos ; etillorum in aure buccina magis quam cithara concrepamus. Illi legant « spe gaudentes, tempori servientes : » nos legamus, « spe gaudentes, Domino servientes. » Illi adversus presbyterum accusationem omnino putent recipiendam : nos legamus, « adversus preshbyterum accusationem ne receperis nisi sub duobus aut tribus testibus ; peccantes autem coram omnibus argue.» Illis placeat « Humanus sermo et omni acceptatione dignus : » nos cum Græcis, id est, cum Apostolo, qui græce locutus est, erremus : & Fidelis sermo, et omni